장음표시 사용
4쪽
DOCTORUM, Per Alphabeti seriem digestarum,
cum,multis declarationibus necessiriis,& utilibus.
Authore Domino FRANCIsCo Urvio Aquilano Iureconsulto Clarissimo. Cui multa ab eodem Authore addita sint, qua in priori aditione non habemur, ut euι s legentifacile innotescere poterit, ita,t O locupletior, o omnibus erroritas
6쪽
Α eae Fului Corneae, Cardinalis Amplissime in Iu
re Civili Scriptorum copia , ut potius dubitan---xdum iam sit, ne librorum multitudo diludiosorum cursum impediat, ac remoretur, quam ulla sperari queat utilitas. Videtur enim haec Iuris prosessio propter ingentem autorum aceruum,eorum ii uarias,ac inter se contrarias opiniones ad eam propemodum redi jsse confusionem, in qua cum Iustiniani esset aetate, conatus est ille , eruditissimis Iurisconsultis adhibitis, huic malo mederi,quod & si ita est,multosq;
7쪽
de eo saepe conques audiui, Egoq; ita
sentio, librum tamen adhuc placet addere. Ne autem uidear meae ipsus senatentiae aduersari, paucis consilium meis aperiendum esse statui. Tanrum enim abest, ut librorum additione Studiosos uelim onerare,ut, quantum pro me fieri possit, labore leuare cupiam, atque in
id maxime incumbam. Id quod ii Sello
hoc me conatus sum efficere. Cuenim sciam, quantum communes attendantur opiniones, dedi operam, ut multas huiusmodi sentenrias in unum colligerem,ut nulla fere uariorum librorum reuolutione,ac exiguo labore unusquisq; eas reperire posset. Quo fiet, ut unius libelli accessione multum detrahatur la
boris, qui quidem in investigandis ijs
necessario sumebatur hoc meum fuit cosilium, hic conatus. An autem aliquid praestiterim,docti,& aequi lectores iudicabunt. a quibus uel ipsum conatum non improbatum iri certo scio. Aliud uero de ipso opere dicere nec libet, nec
opus esse arbitror. Quod tibi, Cardinalis Amplissime inscribere,ac sub tuo nomine in uulgus dare placuit, ut singula-
8쪽
xem quandam meam erga te obseruaniatiam exiguo hoc argumento testarer. In quam quidem multae magnaeque causarme adduxerunt. Nam,ut generis omittanobilitatem,quod tu,staterq; tuus Ascanius, optima rei militaris peritia clarissimus,omnibusque uirtutibus ornatissimus longe nobilius, illustriusq; facitis; ut de honestissimo, altissimoq; gradu
taceam, quem multos iam annos adeptus, dubium reliquisti, maioremne ab eo ipse dignitatem acceperis, an tu ei adiunxeris, ut alia multa missa faciam, institutae uitae tuae ratio est eiusmodi, ut
in eius admirationem, tuiq; obseruantiam omnes rapiat. Quis enim non admiretur eum,qui, cum primum in excenso isto, ac prope Diuino dignitatis gradu constitutus est, alijs omissis omnibus illud sibi unum proposuit, in eam
unam curam incubuit, ut Christianae pietati,religioniq; seruiret: Hanc unam colendam,exornandam,amplificandam curaret, Haec una cogitationum , actionumque suarum omnium finis esset .
Quod Christiani Antistitis proprium est munus . Testantur id sermones tui A 3 om
9쪽
omnes. Testantur multa egregia sane opera: Testatur omnis totius uitae tuae
cursus. Quo de silere praestat,quam pro breui Epistola uerba facere. Redeo igitur ad id, cuius causa haec scribere institui accipies opusculum hoc meu, quod tibi ex animo dicamus, eo animo, quo ea soles, quae optimo tibi animo offerri existimas ac patieris, a tui per illustris nominis splendore lucis illud aliquid accipere. Non enim adeo auero aberramus, ut soli siderum omnium lucidissimo exiguam stellulam claritatis quicθquam afferre posse existimemus . Vale.
10쪽
Eτ si Frater de Fratre iudicans, fraterni am ris causa in sulpitionem facile uenire potest .
Ego tamen,ut veritatem,qua in tenebris latet, Hominibus patefaciam,atque illustrem, adiectis an mi oculis,fraternoq; amore, omni cupiditate pro cui remota, id fore iudico, ut communes opiniones , quas tu in Perusino celeberrimo Omnasio d clarissimis Legum Interpretibus, dum eos audiebas, atque
ex ipso iure ciuili didicisti, ct collegisti,omnes homines egregio ingenio, o peracri iudicio praediti dilucide, distincte, ornate ; expositas, utiles, O cuilibet Iurisiconsulto aeque,ac Leges ipsas,necessarias esse censeant. sque me Communes opiniones, ut ipse arbitror , iudicibus ad iustum iudicium pronuntiandum , causidicis, patronis, O aduocatis ad consequendum Victoriam ex causis, ct omnibus denique iurisconsultis adre1pondendum de iure confidentibus, atque ad uerum Ualbo, aqvum ab iniquo distinguendum magnum sanὰ adiumentum attulerint. Ii uero, qui publice Leges interpretari solentiex his nosiolum fructum,
sed etiam delectationem capient. Eas enim in omnasiis ortas esse animaduertent, idq; , quod sepe a diuerunt, memoria repetent, has esse illas Communes 1