장음표시 사용
4쪽
Quae SuppLx MENTI loco sit, tum huicce, tum aliis quae praecesserunt EnrTIONinus,
CUM RUBRICIS, SUMMARIIS, SCHOLIIS, ET INDICIBUL
Complectens Constitutiones BENEDICTI XIV.
ab initio Pontificatus usque ad Annum 1746.
7쪽
Quae SUPPLEMENTI loco sit, tum huicce, tum aliis quae praecesserunt EDITIONIEus, RoM NAE, & LUGDUNENsi. CUM RUBRICIS, SUMMARIIS, SCHOLIIS, ET INDICIBUS.
Complectens Constitutiones BENEDICTI XIV.
ab initio Pontificatus usque ad Annum I 746.
8쪽
DOCTORIBUS ET SCHOLARIBUS UNIVERSIS
STUDENTIBUSAM sere sextus annus praeteriit, ex quo Deus optimus Maximus Nos, licet immerentes, ad Summum Pontificatum evexit. Hoc temporis sipatio omnem sane operam pro tenuitate nostr rum virium conferre haud praetermisimus, ut Sacrum Fidei
Depositum, & Ecclesiasticam disciplinam tueremur; corruptelis aditum intercluderemus , quae iptam labefactare poterant, ac rationes omnes, & consilia adhiberemus, quibus in Urbe Roma, totaque pontificia Ditione unicuique justitia probe administraretur: Neque populorum, qui a Nobis remotissimi sunt, & totius Orientalis Ecclesiae squantum in Domino potuimus curam suscipere negleximus. Id autem conspici potest ex hoc eodem Libro, quem Nos exemplo ducti Praedecessorum nostrorum Tupis committi permittimus. Nam etsi ipsorum Constitutiones, ac aliqua Brevia congesta fuerint in Romanum Bullatium, quod quidem privata auctoritate consectum est; tamen Innocentii Duodecimi Diplomata alio privato Libro impressa continentur. quem Georgius Firmianus, dum Pontifex adhuc inter vivos ageret, evulgavit. Multa quoque praeclara volumina in omnium manibus versentur, in quibus Clementis Undecimi Constitutiones, ac Brevia solum habentur; quos quidem Libros magnificenter adornatos Annibal Cardinalis Albanus, & Sanctae Romanae Ecclesiae Came rarius, Nepos ejusdem Pontificis, in lucem edi curavit His exemplis permoti Typis emittimus Loc primum Volumen, quod nostras Constitutiones, videlicet Bullas, &aliqua Brevia , Litteras Encyclicas, & alia hujusimodi complectitur, ex quibus non mediocrem utilitatem futuram putavimus: Nonnulla vero, quae ad privata tantum negotia pertinebant, omisimus. Etsi autem fere omnia , quae in hunc Librum congessimus , publicam jam lucem adspexerint; tamen experientia compertum est, has exiguas pagellas diuturnitate temporis concidere, ac penitus interire; cum ρομBullam Rom. Contin. Pars x. t pauci
9쪽
pauci eo studio teneantur, ut ipsas colligant, & simul in volumen redigant. Quare Nos ipsi libenter has laboris partes ibi vimus, ut posterit item hac molestia levaremus. Quam accurate haec Dicta sint, vel inde cognosci puterit, quod nostras Constitutiones, ac caereia omnia describi in isto Codice, atque excudi eo prorsus modo jussimus, quo primum evulgata suerunt: Ideo post singula fere Diplomata notam tur illotum nomina, qui nihil praestiterunt aliud, quam ipse referre in acta , vel
ad fidem faciendam subscribere. illud quoque palam, ac manifestum facere haud prorsus inutile duximu , nihil omnino contineri in hoc Libro, quod a Nobis inter gravissimas Pastoralis ossicii
curas vel consectiam integre, vel primo excogitatum, & sermone Italico digesum.& postea latine redditum, ac deinde oculis nostris exhibitum accurato studio non inspexerimus, ne aliquid vel oscitantia omissum, vel errore immutatum es Iet cx iis, quae Nobis antea in animo statuenda, ediccndaque proposueramus. Porro harum nostrarum Constitutionum, ac Brevium exemplaria de more servantur in iisdem lArchivis, ubi retineri solent aliorum Pontificum Diplomata , quae vel Romano Bullatio, vel privatis Libris consignata leguntur. Neque illud a Nobis praetercundum est, Romanis Pontificibus morem perpetuo fuisse, ut Episcopos universos , vel alicujus tantum Provinciae ad Catholicam Fidem custodiendam, morumque disci plinam aut servandam, aut restaurandam, Litteris Encyclicis excitarent. Qua in re postremis hisce temporibus us sunt opera Congregationum, vel Romanae Inquisitionis, vel de Propaganda Fide, & frequentius Congregationum, quibus negotia Episcoporum, & Regularium examinandi cura, aut Tridentini Concilii explicandi, interpretandique munus demandatum est. Has Litteras Praesiuies. qui erant a Secretis earum Congregationum, plerumque exarabant; deinde Cardinalis PM-fecti manu obsignatae ad Episcopos mittebantur : id tamen cautum sempcr suit, ut ipsas Litteras Pontificis auctoritate .scriptas quisque intelligeret; earumque cxc plaria reserri solebant in aeta ipsarum Congregationum, quemadmodum unicuique cognitum, perspectumque est. Id nos diligentissime exequuti sumus, cum adhuc in minoribus munus a Secretis Congregationis Concilii per decem, & amplius amnos obivimus; quo temporis spatio tres Pontifices Sedem Apostolicam obtinuerunt. Postea vero Divinae largitatis beneficio ad summum Pontificatum evecti Litteras L n- cyclicas ad universos Episcopos, vel alicujus tantum Provinciae, & nonnullas etiam privatim ad aliquos Episcopos dedimus, prout temporum ratio postulabat, quae huic primo Volumini adjunguntur. In his autem conscribendis Epistolis vetercm praedecelsorum nostrorum si postrema tempora excipiantur) consuetudinem revocandam duximus, qua ipsi per se Litteras Episcopis dabant, rati maiorem vim id habiturum; cum ampliorem Pontificiae benevolentiae significationem ipsius Pontificis Epistolae testari videantur Episcopis. quibus cum ille Fraternitatis vinculo com jungitur, quam quae ab aliis, auctoritate licet Summi Pontificis, conscribuntur. Plura quidem nostrarum Litteratum exemplaria reposita sunt in Archivis Congregationum, ad quas earum Litterarum negotia, & argumenta pertinebant. Attamen
quia contingere potest, ut ipsa aliquando temporum injuria intercidant; & quia sortasse non deest aliquis, aut etiam non defuit, qui acceptis nostris Litteris, Romae li. cet impresss, nostroque Nomine inscriptis, dubius tamen incertusque haesi, utrum Nos ipsarum Auctores essemus; quasi vero temeritas hominum eo devenire possit, ut aliquis, Nobis vitam agentibus, Litteras Encyclicas nostro Nomine falso inscribere, easque Romanis Typis committere audeat in ad omnem dubitationem tollendam reponi juslsinus duo Codicis hujus exemplaria, quae manu nostra subscripsimus, nostro. que Signo obfirmavimus, unum in Archivo Castri S. Angeli, alterum in Archivo
secreto Vaticano , ut haec monumenta certa, ac perpetua faciamus, nec ullo unquam
tempore Litteris Encyclicis, aut aliis in hunc Codidem relatis, fides imminuatur.
10쪽
Neque sine novum . aut inauditum cst id, quod paulo ante commemoravimus:
Quippe Innocentius III. Praedecestor Noster plura decernere liccesse duxit CV Pasto
ratis. De fide Instrumentorum, ut multorum controucisias in hac re componeret: Etenim nonnullas Pontificum Decretales Litteras neque certa, nequc firma auctoritate prae litas aliqui dictitabant, quas tamen alii magno studio tuebantur. Nemo, qui jus Pontificium primis, ut ajunt, labiis solum attigerit, ignorare po. test quatuor antiquas Decretalium c ollectiones, quae superioribus taculis ab Antonio Augustino. & quintam, quae ab Innocentio Cironio in lucem emisia fuerunt, conasco as sitisse, antequam Gregorius lx suam promulgaret, quae vim, & auctoritatem ad hanc usque diem perpetuo retinuit. Duae primae privato sellim judicio, setatentiaque editae sunt; caeterae vero publica auctoritate : has autem Romani Pon. tifice, Doctoribus & Scholaribus Universitatis Bononiensis nuncuparunt ; quorum exemplum secutus est Crcgorius IX., & Bonifacius VIII., cum Librum sextum Decretalium in publicum adspcetum prodire jussit, ac postremo Joannes XXII. . cum Decretales Clementis V. posteritati commendavit. De hac re coposus verba fecimus
in praefatione nostri Commentarii 1 De festis diebus Domini Nostri Iesu Christi.
ne Brata Virginis Maria, quod Italica lingua a Nobis conscriptum, ac Bononiae impressum fuit: Illud deinde latine redditum est, atque editum Patavii absque ea
Praefatione, quam paulo ante memoravimus.
Hoc loco addendum superest , in Archivo Vaticano a Nobis repertum fuisse monumentum Innocentii IV., qui anno l2sῖ. Decretales siuas colligendas ob eam causam existimavit, quod aliae plures ipsi tribuerentur, quas ille ne cogitatione quidem attigerat Itaque Pontifex Epistolam stribit Bononiensi Archidiacono, in qua rationem consilii sit plane recenset, Decretales suas propriis sub titulis disponit, eique mandat, ut eaedem Decretales publicentur, & praestantium in Bononiensi Aca demia Professorum notis illustrentur. Equidem ignoramus quam ob causam Ponti scis jussa executioni minime mandata fuerint; omnibus tamen notissimum est, quod Bonifacius Vli I. in sextum Librum Decretalium illas Innocentii IV. summa diligentia , ac fide congessit, eosdemque titulos retinuit, quos idem Innocentius pr.
Nobis prosecto, nostraeque in patriam benevolentiae deesse videremur, nisi hoc tempore, tot illustrium Pontificum exemplis adducti, Doetoribus & Scholaribus Universitatis Bononiensis Collectionem hanc nostram inisiberemus, cum praesertim inter ejus Doctores Nos ipsi recensiti suet imus, cum adhuc in minoribus versaremur. Quod si appellatione Corporis, ut ajunt, seris CanoMici comprehendi tantum debeant congestae a Gregorio IX. . Bonifacio VlII. & Clemente V. Decretales, hoc Volumen nostrum isto sane nomine haud contineri, certum est; sin autem appellatione Corporis stiris Canonici intelligendum cst quidquid ab Apostolica auctoritate promanat, squa omnes Romani Pontifices aeque praediti sint) tum hujus nodi nun
cupatione Librum quoque nostrum comprehendi, nemo inficiabitur ; uti constat ex respon Nicolai Primi Canon. Si Romanorum, distinct. I9. Sed quaestionem omittamus , quae .lo nomine continetur. Illud postremum sit, quod operam nostram praecipue contulimus, ut viam facilem, ac planam sterneremus, cum vestris, tum aliolum studiis, qui haec nostra monumenta pervolvent. Siquidem non modo Indices argumentorum, ac verborum diligenter addi jussimus, sed etiam eorum ver borum, quibus singulae nostrae Constitutiones inchoantur, tuni certum ordinem, ita ut ad titulos ipsis referantur aliarum Decretalium , quibus uti quotidie consuevistis. Hanc benevolentiae nostrae significationem, ac testimonium gratissimum fore vobis non dubitamus, quibus ei iam Benedictionem Apostolicam peramanter impertimur.