Leges nouae reipublicae Genuen. à legatis summi Pontificis, Caesaris, et regis catholici, in quos per rempublicam collata fuerat auctoritas, conditae, et Genuae die 17. Martii 1576. publicatae

발행: 1576년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

SENATVS CONSULTO CAUTUM

EST, NE GYIS, PRAETER DUCALEM TYPOGRAPHUM, HAS LEGES IN DI TIONE GENUENSI IMPRIMAT, NEC ALIBI IMPREsSAS VENDAT , POENA AMIssIONIS LIBRORUM, ET AVREORUM CENTUM, SI SECUS FIAT.

2쪽

OST restitutam Genuensi Reipublicae Libertatem, quae Andreae Principis Auriae ciuis optimi, ac de Patriae dignitate, &salute potius, quam de propria solliciti, virtute, de

eneficio donata, ac recuperata fuit : coeperunt paulatim, ac sensim in animis Ligurum serpere tacitae simultates,ac occulta dissidia, quae postmodum tractu temporis, crescente hominum cupiditate,& ambitione, florentis

busq; diuitijs ut opulentiae comes est superbia ita exa

serunt, ut natae continuo ex nimia stelicitate intestinae Seditiones, publicos in Ciuitate tumultus, ct ciuilia bella excitarint. Iamq; eo ventum erat, ut omnes Italiae Prii cipes ex his rerum in iiijs,supremas,ac miserabiles periclitantis Reipublicae clades ominarentur, atque inde tim rent,ne bellum in Italia omnibus exitiabile, nec facile extinguendum exardesceret: Quando Gregorius Decimus tertius Pontifex Maximus, Maximilianus Caria r Secundus, & Philippus Secundus Hispaniarum Rex , de Reipublicae Genuensis salute anxij , ac Italicae quietis studio lissimi, singulari clementia,ac pietate permoti, Legatos ad Rempublicam miserunt; qui eorum auctoritate,&prudentia, tumultibus, dissi dijs, ct controuersiis sedatis, restitutaq; pristina quiete, italicis tumultibus iam publulantibus occurrerent. Hi fuere Ioannes Episcopus Ostiensis Cardinalis Moronus, Sacri Collegij Cardin lium Prior, Legatus e Latere,&c. Petrus Faunus Cost chiarius Acquensis Episcopus,ac imperij Princeps,Oratorq;&Commissarius Caesareus. Don Carolus a Borgia Gandiae Dux ,ex Primarijs Hispaniarum proceribus: Et Don Ioannes de IdiaqueZ, Catholici Regis Consiliarius, oc apud eos de Genuenses Orator. Expolitis autem

A a Principum

3쪽

Principum suorum mandatis, de obtentis a Republica pro ea reformanda,amplissimis facultatibus,nihil habuerunt antiquius Legati,quam Rempublicam male compositam, ac proinde fluctuantem, sanctissimis Legibus ,&Decretis instituere, ac stabilire: Ligurumq; ingenia tibinia faelicitate lasciuientia, ct inter se dissidentia compo. nere. Id, quod DEO Optimo Maximo bonorum omnium auspicein authore, fuerunt consecuti. Quod igitur scelix, faustumq; siit, prodeunt in lucem Sacrosanhiae Leges pro Genuensis Reipublicae reformatione,sub scelicissimis tantorum Principum auspicijs conditae, quibus posthac in ea Ciuitate vivendum erit. Quae uti a prudentissimis viris , & tam suapte natura, ct ingenio, quam maxime ex Principum suorum iussu Genuensis Libertati, studiosissimis, summa diligentia, ct studio compilatae sunt, ita ab omnibus istius Reipublicae Ciuibus ala cri δε prompto animo recipi, admitti,&tanquam sola,& unica salus labentis, ct cadentis Reipublicae, is

Libertatis obserua- ri debent.

4쪽

IN NOMINE SAN'

ΕΤ INDIVIDUAE TRINITAΤIS.IO AN NEs EPISCOPUS OSTIEN

CARDINALI. MORONUS, SACRI COLLEGII PRIOR, SANCTAE in SED Is APOSTOLICAE DE LATERE LEGATUS,&e.

RIVs, SACRI IMPERII COMES, ET PRINCEPs , EPISCOPVS AC VENSIS, CAEsAREvs in ORATOR, ET COMMISS ARIVS,&e.

DON CAROLUS A BORGIA GAN

DIAE DUX,&e. ET DON IOANNES DEI DIA VEZ, SACRAE CATHOLICAE MAIE sTATis CONSILIARIVS , ET APUD GE-NVENfEs EIUSDEM ORATOR, AMBO MI NIsTRI CATHOLICI REGIS,&e

DE RELIGIONE. Caput Primum. D M O N E N T nos & Sacrosanctae L

ges,& Prudentum responsa , ut, antequam de formanda Republica,& de humanis Legibus condendis cogitemus, ad Christianae Religionis cultum respiciamus. Adduc, mur etiam exemplo nonnullarum Prouinciarum, quae statim atque a Religione Christiana deuiarunt, & declinarunt,ipsae etiam dςclinare, ac demum ruere coeperunt. Propterea

5쪽

LEGES NOVAE

Propterea prospicientes Rempublicam Genuensem sen per,& omni tempore Chrmianae Religionis cultricemiuisse , existimavimus illud tantum este prouidendum, ut illustrissimus Dux , & Gubernatores statim atque petitum fuerit a Reuerendissimo Antistite,in causis,quae ad forum suum spectant,& a Reuerendo inquisi tore, pro coercendis, ct calligandis Haereticis, ct suspectis, brachium, & auxilium suum prompte concedere debeant.

Insuper aduertent,&cauebunt ne aliquid contra Cleriscorum personas,bonaue Ecclesiastica,eorumve immutabiates, aut aduersus Ecclesiasticam libertate aliquid committant, aut a Magistratibus committi permutant. Et quoniam Principis,&supremorum Magistratuum mo. xes in Ciuitate maximh obseruantur,& spectantur,excitanturq; Populi , ct subditi Maioru exemplis ad eorum

imitatione ; ut cultus Diuinus principaliter observetur, hortamur Excellentissimum Ducem, Magnificos Gubernatores , ct Procuratores, ceterosq; in Ciuitate Masistratus,vi diebus saltem Paschatis, & Natiuitatis Domini, in Ecclesia Archiepiscopali a Reueredissimo Praesule sanctissima Eucharistiam publice,& reuerenter sumant 8, diebus solemnibus in Ecclesia maiori mane con, ueniant, ibi Diuina, Verbumq; Dei audiant,& tempore Quadragesimae Praedicationibus frequenter intersint.

Constitutio unici ordinis, & de reassumendis naturalibus familijs. Cap. II. AD Reipublicae Genuensis instaurationem,aut potius

institutionem manum apposituri, iuxta Principum nostrorum facultatem,& austoritatem, illud primo ante

oculos habuimus, nihil esse, quod refie institutam Rempublicam facilius labefactare, eiusq; radices, ac funda

menta

6쪽

menta radicitus, & funditus extirpare, atq; euellere possit ; nihil quod eiusdem vitalem spiritum penitus extinguere valeat, quam ordinum, nominum, colorumue diuisio,& disparitas, ac perniciosae in Ciuitate Ciuium factiones. Neq; enim dubitandum est, quin statim atque abominanda haec pestis in Republica fundamenta iecerit, Cives omnes posthabito publici, ac communis boni,

ct commodi studio, ac desiderio quod in libero Ciue praecipuu esse deberet ad proprij coloris augumentum,&. ad contrariae factionis Oppressione temerario impetu, accursu impellantur: quae postmodu futurae ct proximae Tyrannidis speciem,aut imaginem referunt. Id,quod in hac potissimum Genuensii Republica proprium, dc praecipuum esse, tum prisca,& vetera,tum etiam noua eXempla quod summae miserationis est) clarissime demonstrant,& oculis nostris subiecerunt. Hisce igitur exemplis, immo certa ratione commoti quod init aurandae huius Reipublicae caput, de bassim existimavimus) hac perpetua ,&inuiolabili Lege sancimus, ct decernimus, tollendas esse omnes diuisiones, quae hactenus in hac Ciuitate malo suo extiterunt, tam quae nomina, aut cognomina personarum,quam quae ordinum, colorum, factionum, aut locorum denominationem concernunt atque

ita tollendas,ut& radicitus extirpatae ,& a memoria hominum deletae,& abolitae penitus, Sc in totum esse censeantur. Et ut facilius hoc animi nostri propositum executioni demandari possit: volumus, i expresse mandamus, abroganda , Scantiquanda esse nomina Nobilium Veterum , de Nouorum, seu Aggregatorum, aut Popularium,eorum ,qui intus, risue sunt, Porticuumq; Sanctorum Petri, & Lucae,& omnia alia nomina, cognomina , appellationes, & denominationes, tam personarum,

quam colorum,aut factionum,familiarumq; , aut quod ν dicitur

7쪽

LEGES NOVAE

dicitur in Albergorum, necnon locorum,& Porticuum, quae hactenus in usu,aut potius ab usu fuerunt; & omnia alia,quibus inter Cives diuisito induci,aut conseruari possit; ita ut qui posthac hasce abominabiles recordationes,

aut quaml bet earum renovare . aut instaurare ausus fuerit, aut de eis contentiose loqui, omnibus honoribus,&commodis Nobilitatis ipso iure, ct facto priuatus censeatur. Declarantes insuper pro bono, iusto, quieto,& pacifico Reipublicae regimine, omnes,qui nunc in libro Ciuilitatis descripti sunt,&qui in futurum iuxta Legum nostrarum formam describentur,& omnem earum dispositionem explebunt, ita in ipsa Reipublicae administrandae iurisdictione,& auctoritate esse pares, aequales,ut nulla penitus disparitate,aut inaequalitate discernantur,& non minus,ac si eadem die,& hora omnes ad moderandi Reipublicae facultatem promoti, aut evecti fuissent. Volumusq; nunc, & perpetuo adesse Unum, solum, & singula xem, nullisi termanis, aut numeris diuisum Nobilitatis, , ct Ciuium Rempublicam administrantium ordinem. Insuper cum usus ipse plane docuerit oes hasce priuatas simultates, ciuiliat, ac intestina dissidia originem nomentum,ac incrementum habuisse ab his assumptionibus alienarum familiarum,& Insignium,qui per eos,qui Nobilitati ascribebantur, hactenus factae fuerunt ; volentes hanc malorum omnium radicem, & caput tollere, & extirpare ; Mandamus,& enixe iniungimus omnibus, ct

uniuersis Ciuibus in libro Ciuilitatis descriptis, & qui ab

Anno is 28. citra alicuius familiae nomen, ct stemma. ta assumpserunt, ut in futurum, & perpetuo ipssi, ac e rum descendentes propriae, ac naturalis familiae insignibus, cognomine, e . denominatione tam in voce,quam in quacunque publica, ut priuata scriptura viantur,dimisso renitus nomineo appellatione cognominis assumpti,dcin lignibus.

8쪽

insignibus. Non 8bstantibus quibuscunq; Statutis, Legbbus, Decretis,aut consuetudine, in contrarium disponem tibus. Idem intelligatur in omnibus,& per omnia in his, qui in futurum in ordinem Nobilitatis cooptabuntur. Declaratio Artium Mechanicarum. Cap. III. A Ngustiae loci, & hominum multitudini, ac Regionis sterilitati compatientes, ipsius deniq; Ciuitatis antia

quum morem mature considerantes. Declaramus artes

infra script s,si modo,qui infra exerceantur,nihil praeiudicare Nobilitati;artes scilicet Serici, Lanae, & Pannoru, quas vulgus beateriam, Lanaria, Pannariam, & Drap riam vocat. Eademq; ratione artem eam , qua quis me ces omnium rerum in magna quantitate,& non minutatim vendendas in officina aliqua retinet, qui lingua materna Fondaghieri alpingrosso nuncupatur, dum tamen Nobiles ipsi neque eas proprijs manibus exerceant,neque in apotheca resideant. Notarios insuper, qui instrumenta, de ultimas hominum voluntates domi suae,vel in infirmoru aedibus conficiunt: dum tamen nec scamnum , seu apothecam priuatim, aut publice retineant, nec praecepta scribant, minusq; apud aliquod Tribunal actuarij existant, dignitati sus , ac Nobilitati nequaquam derogare decernimus. Nobiles prsterea, qui rei nummaris, ac cambiorum negotiationi operam dant, dummodo contractus Den ratitios, ct cambia illicita, ct a Sanctionibus Pontificijs damnata non exerceant, ad Magistratus, ct alias ipsius Ciuitatis dignitates admitti possint. Si secus fecisse legitime damnati fuerint, ultra alias poenas a iure inflictas, omnibus Magistratibus, ac dignitatibus,& in admini-B stratione

9쪽

LEGES NOVAE

stratione Reipublici honoribus ipso tua priuatis ni De his vero Nobilibus,qui publica vechigalia,quas g

bellas passim nuncupamus, & publicos redditus emunt, conducuntue , illud statuendum esse duximus, ut inter Nobiles censeri valeant, si a mercenarijs, ct exploratorum officijs hoc in negotio abstinuerint,&prssertim si nec ad Portas,Pontesve in spectandis mercibus,nec in lustranda regione pro explorandis fraudibus, vel mercede

conscribendis licentijs,aut libris, aut alijs huiusmodi operam suam impenderint. Eos quoque summa ratione a Nobilitate non esse e cludendos arbitrati sumus, qui nauigationi egregie operam dant. quod antiqui Genuenses his artibus magnum Patriae, Ic sibi nomen compararunt, posterisq: suis gloriam propagarut,indeq; quotidie Urbi ipsi maxima commoda proueniant. Itaque Nauarchos, quos vulgus magnarum Navium, & Triremiu Capitaneos, & Patronos. Vocat, nequaquam Nobilitati suae derogare decernimus.

Ceterdis aute oes alias Artes, in quibus manuum artificium versatur, & praesertim quando res emuntur, ut i aliam formam manuum opera mutentur,ct vendantur,

Mechanicas, ct Nobilitati repugnantes declaramus. De Nobilibus nunc ,& quotannis creandisi Cap. IHI. Upientes Rempublicam hanc quotidie magis augeri,

dc florescere , existimavimus nihil esse, quod ei maius incrementum afferre possit, quam si bonis ciuibus ,&qui in Rempublicam propenso sunt animo, quorum numerosa est in hac Ciuitate copia ,consequende Nobilitatis

Prsmia proponantur i Hoc enim pacto siet, ut multi hac

10쪽

spe glori honoris allecti,ad virtutem,ac ad de Republica benemerendum accendantur.

Nobiles pro hac prima vice quomodo creandi. T II igitur, qui hodie ad Nobilitatem aspirant, vel eam quouis iure, aut decreto sibi deberi prstendunt, describi se curabunt apud quem Senatus decreuerit. Mox ex Illustrissimis Duobus Collegi js quinque sorte extrahentur, qui pro hac vice Magistratus officio fungentur. Iurabunt isti in primis in manibus Ducis se lega liter, desideliter,ac secreto munus suum expleturos. Habebit hic ordo notulam omnium prstendentium, seu candidat rum,&omni diligentia,fide, ac silentio sine scriptura aliqua singulorum qualitates inquiret, receptasq; uniuscuiusque informationes Senatui, Duobus Collegijs, ac Minori Concilio simul coactis fideliter referer . Octibus mature perpensis, si quis eorum duas partes ex tribus su D fragiorum feret , ascriptus Nobilitati censebitur ; qui vero secus, pro ea vice a Nobilitate exclusus crit. His,qui hac prima vice inter Nobiles assumi cupiunt, si Genuar, vel in Dominio fuerint, statutum intelligatur tempus sex mensium a die promulgatarum praesentium Legum, intra quod assumi curent ; his vero,qui absentes erunt,anni unius. Utipd si in dicto tempore non assumentur, sciant se omnino, & prorsus exclusos esse a sua praetensione. Non obstantibus quibuscunque Decretis, siue generalibus,siue particularibus, aut descriptionibus quibuscunq; ;quae omnia penitus, oc in totum irritamus, & annullamus. Declarantes hisce saluum esse ius tantum, hanc a Lsumptionem obtinendi in numero eorum, qui quotannis ad Nobilitatem euocandi sunt: si modo seruarint ea, quae in praesenti Sanctione sancita sunt. Ceterum his,qui hac

B a prima

SEARCH

MENU NAVIGATION