Leges nouae reipublicae Genuen. à legatis summi Pontificis, Caesaris, et regis catholici, in quos per rempublicam collata fuerat auctoritas, conditae, et Genuae die 17. Martii 1576. publicatae

발행: 1576년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

LEGES NOVAE

prima vice ad Nobilitatem aspirant, non oberit artes

Mechanicas exercuisse: modo eas omnino dimittant ante

assumptionem. Alijs autem qualitatibus, quas in his, qui iure ordinario, dc in singulos annos cooptandi sunt, requisiuimus, nullo pacto careant. Fili j, quos Nobiles isti postmodum de legitimo matrimonio suscipient,&ipsi Nobiles intelligantur. In Nobilium numero descripti , qui hactenus artes Mechanicas Nobilibus praesentium Legum vigore interdictas ct exercuerunt, ct exercent, intra annum a pro mulgatione praesentium, Vere, & cum effectu eas dimittant. Interim vero priuilegijs Nobilitatis non careant. Quod si intra alium annum, quem ex post ex gratia indulgemus,intra quem tamen perfrui Nobilitate non licebit,omnino artes Mechanicas no reliquerint, statim ipso iure, & facto perpetuo a Nobilitate eiecti censeantur. Ecuti Legum,& Nobilitatis contemptores,non possint amplius ad eam restitui. Horum filijs,dum pater inter Nobiles erat,natis non oberit paterna eiectio, modo ipsi a Mechanicis artibus abstineant, nec aliud priuatione dignum committant. Post vero eiectionem,& ante adeptam N bilitatem nati non censeantur Nobiles , sed virtute ad instar ceteroru viam sibi ad paranda Nobilitatem sternant. Insuper statuimus ut singulis annis in ipso Ianuari j mensis initio Illustrissima Dominatio, cum duobus Collegi js , ac minori Concilio diligenter consideret, ac perpendat , an eo anno aliqui sint inter Nobiles adscribedi , quod si visum fuerit aliquos cooptandos esse, non possit vltra decem , ex Ciuitate scilicet septem,ex Riparijs vero tres , Nobilitate insignire. Cum igitur de assumendis Nobilibus decretum fuerit, Illustrissima Dominatio, descriptis omnibus utriusque Collegi j nominibus, cui abit diligenter ut sorte quinque extrahantur, qui omni diligentia,

12쪽

gentia , fide, silentio, de prudentia,& sine ulla prorsus

scriptura informationes Vm uersaliter sumant, quinam

illi sint in Ciuitate,& Riparijs, quos magis Nobilitatis splendore dignos , Sc Reipublicae profuturos existimarint; ut suo tempore in Senatu, & minori Concilio distincte,&sine ulla fraude referre valeant. Quod ut m lius & salubrius efficere possint, coram Excellentissimo

Duce iuramentum praestabunt, quod eorum munus fideliter explebunt. Et nihilominus qui vota dare debebunt, ipsi quoque norint, se celetorum diligentia a propria negligentia non este excusatos. Hos autem , qui hoc splendore Nobilitatis cohonestari cupiunt , conuenit bonae vocis, & famae es le ; ex legitimo matrimonio natos; ab omni arte Mechanica per triemnium ante abstinuisse; omniq; haereticae prauitatis, seditionis , aut criminis infamiam irrogantis labe mundos esse; Ciuitatemq; Genuae, vel Riparias debite referendo , cum vitae integritate, morumq; honestate diutina, maiorum habitatione incoluisse oportet.

Qua ratione ipsis Ciuibus sit vivendum, ct ad Regimen Reipublicae

accedendum.

Iu es ipsi, postquam Nobilitate modo quo supra, insigniti fuerint, non possint amplius in futurum aliquam artem Nobilibus prohibitam exercere , alias ipso iure,& facto priuati Nobilitate perpetuo existant. Ad Concilium autem maius non prius admittantur, quam per quatuor annos Legem Nobilitatis seruarint. Ad minus Concilium , az Magistratus, tam in Dominio,quam in Ciuitate,dempto Senatu, Hrocuratoribus,ac supremis Sindicatoribus, non prius promoueantur,quam lex

13쪽

LEGES NOVAE

sex anni fluxerint a die cooptationis in ordinem Nobilitatis. Inter Senatores,& Procuratores non describantur,nisi lapsis annis decem ab adepta Nobilitate. Ad Premum vero Ducatus culmen, non nisi annis quindecim elapsis, evehi possint. In reliquis vero aliorum Nobilium commodis perfruentur. De conficiendo libro Ciuilitatis. Cap. U. administratio Reipublicae Genuensis his tantum ciuibus credita sit, qui in libro Ciuilitatis descripti sunt,& pro tempore legitime describentur; existima .uimus couenire, quod liber hic certa aliqua cum ratione,& Lege compiletur , ct regatur, conscriptusq; diligenter custodiatur. Propterea volumus quam primum in libro egregie compacto,& consuto,& numeris suis in unaquaque pagina distincto,describi per Cancellarium,aut Scribam ab Illustrissim a Dominatione deputandum, prs sentibus tamen illustrissimo Duce, dc duobus ex Magnificis Gubernatoribus sorte extrahendis, omnia nomina eorum Ciuium,& Nobilium Genuensium, qui in libro Ciuilitatis nunc descripti reperiuntur, cum eorum nominibus proprijs, ac patrum suorum , dc cognomine propriae, ac naturalis familiae sue, dimissa assumpta ,si quam habet. His addi volumus nomina omnium, quos ex his, qui descripti sunt,legitime natos esse constiterit.etiam quod absentes a Ciuitate sint. Alios vero,si quos describi continger,non nisi seruata sorma a nobis praescripta, in eo libro xeferri volumus.

14쪽

De libris Nobilitatis diligenter custodiendis. Cap. VI. Postquam Nobilitatis liber modo, quo iam sanximus,

completus erit , volumus eius exemplar fideliter, de ad verbum expleri. Horum alterum illustrissima Dominatio, alterum Magnifici Procuratores perpetui seruabunt. Nemo audeat super aliquo eorum scribere, nec no uum aliquod nomen,aut familiam addere,aut iam inscripta nomina,aut familias delere,aut in eis,eorumve aliquo

quicquam penitus,nec syllabam immutare,nisi Cancellarius ad id per Illustrissimam Dominationem deputamdus ; atque id, non nisi praesente, & mandante Illustrissimo Duce,& duobus ad id muneris nominandis. nec super aliquo eorum aliquid inscribat,aut aboleat, nisi etiam si per altero itidem perficiat. Et haec omnia obseruari Volumus sub poena falsi. Statim autem ac omnia inscripta erunt,qui Illustrissimus Dux,& duo Deputandi ut supra mandauerint, libri in locis iam destinatis reponentur. Quod si in aliquo horum aliquid abrasum, aut additum, quod suspicionem pariat falsi, comperietur , sciant hi, quorum fidei librorum custodia commissa est, se huius temerari j facti, aut negligentiae suae rationem reddituros. Compositio urnae pro Seminario maiorum Magistratuum. Cap. VII. Onscripsimus centum & viginti Patres ex toto Reipublici corpore summo studio, de diligentia selectos; qui prudentia, virtute, rerum experientia , ct in Patriam meritis visi sunt praestantiores. Qua in re illud tantum in animo habuimus, ut Reipublicae coseruationi,& pu licae quieti hac optimoru viroru electione consuleremus.

. . Eorum

15쪽

LEGES NOVAE

Eorum autem nomina in urna reponi iussimus; ut m

iorum Magistratuum, quorum cosilio hsc Respublica iri

futurum moderanda erit, celebre, atqi elegans sit Seminarium. Verum non videtur plene satis factum nostris metibus; ni li etiam prouideatur, quo pacto Seminarium hoc,tanta cum ratione costitutum, a fraudibus,quae contingere possent, sartum, tectumqi conseruari debeat qua item ratione extrahendorum deficientium,aut eijciendorum si qui erut numerus singulis annis suppleri possit.

Sancimus igitur in primis horum nomina cum familiae, ct patris denominatione in membranis , seu chartulis eiusdem materiar,formae,ac magnitudinis describi , easq; uniformi ratione complicatas in capsula ferrea reponi debere; quae sine trium clauium diuersarum ministerio aperiri non possit. Harum unam Excellentis si inus Dux, aliam Procurator natu maior,tertiam vero Cancellarius ab Illustrissima Dominatione deputandus seruabunt. Claudetur capsula haec ita firmata in alia ferrea,quae EX-cellentissimi Ducis fidei committetur. Clauium aurem duarum,& diuersarum, quarum opera capsa haec maior reseranda erit, altera apud unum ex supremis Sindicatoribus,qui alios aetate praecellat; altera apud unum ex Legum conseruatoribus custodietur. Ad haec volumus prςcipuum librum confici, in quo uti diligenter, Sc fideliter eorum Ciuium nomina, prout in membranis,& chartulis,quae in capsula condutur,iacent, descripta erui, ita deficientium extrahendorum,nec non eorum,qui tanquam facti indigni eijcientur, nomina, deteX aduerso nomina eorum, quos in talium locum subrogari continget, indies referri debere,decernimus. Huius autem libri custodiam,& rationem Conseruatoribus L gum committendam duximus.

Vbi electio aliqua facienda erit Gubernatoru, ct Pr

curatorum λ

16쪽

curatorum; quae in singulo semestri medio mense Iunio, Zc medio Decembri fiet coram duobus Collegijs,ac Consilio minori, adsistentibus etia Conseruatoribus Legum ;Illustrissimus Dux capsam deserri mandabit ,& per Puerum annorum ad summum decem ab Illustrissima Dominatione vocandum, quem tunc publicis impensis v stiri volumus,aperiri,ab eaq; per eundem Puerum quinq; nomina, aut chartulas, quae prius sedulo commixtae sint, extrahi ; ex quibus, tres,quorum nomina primo loco educetur, Gubernatores, ct duo postremi Procuratores constituantur : si tamen prius Conseruatores Legum eos superstites esse,& praesentes, vel non distantes a Ciuitate centum millibus passuum, ita ut termino quindecim dierum vocati ad Magistratum accedere possint, neceX Legum nostrarum serie aliquo modo fatios indignos recognouerint. Si ex his,qui sorte extracti erunt, aliqui mortui sint, aut postquam in urna conditi sunt, facti indigni

ex Legum nostrarum norma ii nulla harum chartularum

ratio habeatur: sed alij eorum loco statim educe di erunt peRPuerum. Ouod si in eis aliquierunt absentes ultra

Centum milliaria, eorum nomina in urnam, aut capsu lam reponentur,alijs extrastis. Si vero ex his, quos Puer Primis educet, reperiantur duo,aut tres unius familie,ita existimavimus conuenire, ut primus in Gubernatorum

numeruelectus intelligatur , secundus in Collegi u Procuratorum cooptatus; tertij vero nomen, seu chartulam in urnam reponi madamus. Si verdex ultimo extractis, ambo reperiantur eiusdem familis, postremum in urnam conij ciendum esse, altero educto, volumus. Eorum mu nus biennio duret, quo lapso,omni Magistratu vacent. Vbi supplendus erit numerus extrasto ru,mortuorum, ct eorum,qui,uti facti indigni,eij cientur, quem omnino

in fine cuiuslibet anni suppleri volumus .; eliget mense C Decembri

17쪽

LEGES NOVAE

Decembri Concilium minus,concurrentibus tribus partibus ex quinq; suffragiorum , ex uniuersa Nobilitate duplicatum numerum eorum, qui reponedi sunt in urnam ;qui tamen requisitis qualitatibus no careant. Horum no

mina ad Concilium maius mittentur; quod, sumptis de more suffragijs,frequentiori calculo eliget eos, qui ad co-plendum urnae numerum necessarij sunt M ubi paribus votis contendatur, nec contentio bis sumptis suffragijs, tolli posse videatur, tunc sorte ex eodem Concilio quinque eligantur, qui paritatis contentionem votorum impari- tate tollent. Si de aliquo,qui praesens sit, suffragia seredaerunt,ipse omnino a voto abstinebit, ne in propria causa iudicium serat. Idem intelligatur sancitum ubi de patre, filio, fratre, socero, aut genero suffragia ferenda erunt.

Licebit unicuique in Concilio minori unum tantum omnium votis discutiendum nominare; modo nec patrῆ , nec filium, nec fratrem, nec socerum,aut generum nuncuper.

Horum,qui Cocliij maioris iudicio aptiores fuerint exis stimati, nomina in chartulis,seu mebranis conformibus, ct paribus,ut dictu est,conscribantur,& in capsula re o dantur,nec non in librum diligenter referantur. Firmatio numeri Gubernatorum, &.

Procuratorum. Cap. VIII. Q Ancimus in posterum Collegium Gubernatorum ex duodecim Ciuibus consistere. Procuratorum Vero ex octo,ultra perpetuos.

Quod in Collegio Gubernatorum,nec Procuratorum non possint duo ex cadem familia esse. Cap. I X T TT autem unusquisq; in partem munerum, Sc Magi- stratuum se vocatum esse sentiat; volumus geminos

18쪽

ex eadem familia in Gubernatorum, nec Procuratorum Collegio eodem tempore positos esse; unum vero in fingulo Collegio concedimus, ultra Ducem, & perpetuos. De qualitatibus,quae in Magistratibus Ciuitatis

requiruntur. Cap. X.

UIUllus ad Magistratus,nec ad aliqua ex Concilijs a Uu- matur, nisi habeat in Ciuitate Genuae domicilium, aut in ea habitet. Habitare autem, & domicilium habere quis intelligatur, si cum parentibus, aut in domo conducta in Urbe maiori anni parte vivat. De maiori Concilio. 'tonsiliarii maioris Concilij, quod Principis, seu Rei-

- publicae personam refert,minores annis viginti quinque ne sint: liceat tamen his,quibus creandi huius Conci- iij auctoritas data est,usque ad sexaginta eligere,qui vis simum secundum annum eXcesserint: si ita eis expedire videbitur. Artem aliquam Nobilibus non concessam per trienniu ante non exercuerint. Excipiuntur ab hac sanctione hi,qui vigore praesentiu Legum in termino anni, aut biennij artes Mechanicas deseruerint. De Concilio minori. Ut ad Concilium minus euocandi sunt, pro medieta, tale annorum sint non minus triginta : pro alia vero ad minus viginti septem Doctoribus, & Medicis e ceptis qui, si reliquis qualitatibus non carebunt, biennio

ante recipi poterunt. Sint Ciuitatis habitatores. comm dum habeant in Ciuitate, aut Dominio patrimonium. C a Artem

19쪽

LEGES NOVAE

Artem aliquam Mechanicam, & Nobilibus non concessam per quinquennium ante non exercuerint,

De Magistratibus Ciuitatis. QVI in Ciuitate Magistratum aliquem obire sperat,

sit Nobilis,& maior annorum viginti septem . artem aliquam Nobilibus interdictam per annos octo non exercuerit. Ad duos Magistratus obeundos eodem tempore nemo admittatur ; quod si quis ad secundum eligatur, possit, primo retento, alterum repudiare ; ubi vero rete. Eho primo,secundum maluerit, disponatur de primo iuxta Legum decreta. De electione triginta Electorum.

Cap. XI. IN fine Decembris cuiuiubet anni coram Illustrissimis

Collegijs conueniet Concilium minus in numero a nobis praescripto; ibiq; licebit unicuique eorum Civem unum, modo non sit pater, filius, frater, socer,aut gener, nec a Ciuitate absiti ubi tamen in eo concurrant qualitates, quas in Concilij minoris Patribus requisiuimus, ex uniuerso Nobilium coetu nominare ;& concurrent, bus tribus partibus ex quinq; , seliget triginta Cives optimos; quibus electio maioris,& minoris Concilij commissa erit. Quod si de aliquo, qui Concilio intersit, aut eius patre,aut filio,fratre, socero, aut genero suffragia ferantur , aduertent Conseruatores Legum, Sc auctoritata Excellentissimi D ucis prouidebunt,ut ille omnino a voto abstineat. eademq; auctoritate prouidebunt ne Consilia-xij,etiam ex causa necessaria a Praetorio recedat, nisi perfecto opere,quod cinyerunt. De ele-

20쪽

De electione maioris Concilij. Cap. XII.

TTOrum triginta Ciuium, qui Electores vocantur,mu - - nns erit eadem die,ubi id fieri possit: sin minus, immediate sequenti summo mane, auditis prius diuinis, coram Illustrissimo Duce , dc Gubernatoribus in Praetorio conuenire; ibit ex uniuersa Ciuium Nobilitate, demptis absentibus, hisq; , qui tunc Consiliarij munus obeunt, &quibus qualitates a Lege requisitae deficiut, quadringentos Patres eligere, qua futuro anno Concilium maius, &personam Principis, seu Reipublicae referant; concurrentibus tamen tribus partibus ex quinque suffragiorum. Inter hos autem licebit eis usque ad sexaginta Cives in eo ordine referre, qui annum vigesimumsecundum tantum excesserint: si ita eis expedire videbitur.

De electione Concilij minoris. Cap. XIII.

Onscripta hac electione Patrum, ex eis seligent eodem ordine, de numero suffragiorum centum viros,

qui qualitatibus a Lege requisitis non careant. Hi autem ita electi Concilium minus conficiant. Quod si numerosae hae electiones prima die absolui non poterunt, redibunt Electores sequenti die; nec a Praetorio discedere audebunt, nisi perfecto negotio. Confidimus autem Et ctores pro eorum virtute, & prudentia, posthabitis omnibus affectibus, aptiores, dc digniores ad unumquodque

munus nuncupaturos,& familiarum omnium congruam rationem habituros. De io,

SEARCH

MENU NAVIGATION