Leonardi Cozzandi Brixiani De magisterio antiquorum philosophorum libri 6. illustrissimo ac ornatissimo Hippolito Fenarolo dicati

발행: 1684년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

iis De M Acis Tr Rro Antiqη.rum gruentibus Barbaris, in Italiam se receperunt, atque adeo quicquid ejus eruditionis supererat tanquam ex magno nauseag o, ad Italiae littus primum enatavit, inde toti Occidenti communicatum. Romam autem potissimum venere , ut in principe Italiae urbe, & lia cterarum majestas , scientiarum cutitores, niagnificentius exciperentur, &haberentur. Quamobrem Romae cum

graeca eruditione philosophiam quoque ex ipsis fontibus instaurarunt. Primus autem Graecorum, qui Romae philos , phiam praeceperit , Argyropylus fuit, cujus, & Politianus lib. pr. Miscellcap. pr. se auditorem fultis scribit

Romae autem, an Florentiae, affirmare non ausim, quamvis quod Florentiae magis inclinet animus P quem item cum literarum Latinarum , tum sapientiae decretorum, disciplinarunaque, adeo cunctarum, quae Cyclicae a Martiano dicuntur , eruditissimum illis temporibus habitum , atque in disputando accerrimum , ait, Nec defuerunt renascentibus lit eri Moecenates , & magni no

152쪽

Argyropylus,eodem referente Politi no , apud Medicem Cosmum , & dein apud Cosmi F. Petrum , nepotemque adeo Laurentium; insigni fuit,& auctoritate , & gratia, quibus etiam libro dicavit Aciliotelis a se in Latinum comversos. Sed& ipsum vix adhuc quIdem puberem Laurentium dialaeticis imbuit , eaque philosophiae parte, qua de pioribus praecipitur. Romae xero Nicolaus v. qui non solum dignitate summus, sed liberalitate, in Omnes quidem, sed maxime in viros literis excultos; siquidem pecunia eos,curialibus offkrii ac beneficiis mirifice juvit. Nunc prae- mijs eos ad ' publicas lectiones allexit, nunc ad aIiquid de integro compόnen- , dum invitavit, nunc ad vertendos Graecos in Latinam liguam scriptores, ita perpulit, ut literae graecaera latinae, quae sexcentis j4m annis in situ, & Rutilore

jacuerant, tunc demum exeruerint caput , & maximum consecutae sint decuS, atque ingentem splendorem. Nimirum Gerardus Io: Vossius lib. 1 His tota Graec. capa. Nicolaum V. vocat magnum cimo primum literarum vin-

dicem

153쪽

h3 De M AcisTERIO Antiquorum

dicem. Vnde his mihi tum Principibus, cum viris doctis, Ovidii illud lib. 3. de Arte amandi aptari posse

videtur. Cura meumfuerant olim,Regum e meta Pramia ue anιqui magna tulere chori.

Misaque ἐmaae sis erat oenerabile nomestatibus est iaeta saepe dabantur Ues.& quod alibi dixit lib. 3.Eleg. veritate plane comprobatum Ingenium quondam fuera ratiosias auro. Quamvis ut in aliis rebus omnibus , sic in literarum cultu , diversae semper fuerint hominum sententiae, contraria saepe placita , unde apposite Persius

Milis hominum steries , rerum discolor nnus Vella suum cuique es,nec -ο Qivitur unφ. Namque reperti sunt alij, & quidem magni nominis viri, qui nullum plane, vel literis cultum , vel literatis homi nibus detulere honorem ,contulere prae mium.In quos optime quadrat quod optimus ille modo nominatus dixi 'Poeta: At nunc Barbaries grandis, ore nihil. Theodorus I quidem Gaaca cum Sixta arr

154쪽

PHILosopRORUM: Liber I. iis Quarto Librum Aristotelis De natura animalium nuncupasset, pulcre auro,& holoserico ornatum; Pontifex rOFavit quanti ornatus constaret Qui cum quadraginta coronatos dixisset: tot eire Fidi curavit , praeterea nihil : cum tamen vir ille in tanta vixerit paupe tale, ut ,nisi eum ad se Dux Ferrarie vocasset, fame periturus esset. otin luc classe a Sed revertor diverticulo

domum.

Masuus Ficinus Florentinus mi Medices magnanimi Principis hortatu Platonicae iterum philolophiae pene jacentis e tenebris involuis proh mis

ram rerum humanarum conditionem evolvendam , perlustrandam , evehendam, latinisque literis decorandam animum totum addixit. Quo equidem factum,ut mirantibus cunctiS, plaudentibus omnibus, nedum Florentiae, ve. rum Italiae toti veteris renovarit, aux

rit Acdemiae splendorem , ac dignitatam. Et ut Politianus citi coronide Miscellaneorum veram Eurydicem, hoc est, amplissimi judich Platonicam serentiam au inferis revocaverit.

155쪽

Philippus Valor Platonicorum studi sissimus fuit. Pluribus Ficinus commendat qua in proemio in libros Platonis ad Laurentium Medicem cum Mero Marsilium Ficinum nomino , Philippum quoque Valorem Academicum - nostrum intemge pariter nominatum. Nam Arator, atquι Marsilius in Platone δε- fendendo in te amando idem sunt,prcsul dubio inter se quoque sunt idem. Halorem tibi Laurenii singularis sua uirtus probat, Platonicus honor laudas , ct incredibilis

in te amor Calde commendat. cap .XLI,

compendi j sui comvivium platonis. Ioannes Picus Mirandula omnibus fortunae , corporis animique dotibus cumulatissimus, qui et si prius AristoteleuS, tandem Platonicus evasit, haud oblitus ejus quod in haec verba Simplicius scriptum reliquit : Nemo profiteat rAristotelem , qui Platonem ab Arisoleis dissociet, uι diversasentientem. cui autum potest consentire Plato cum Aristosele, nisi ei, qui libros, & commentationes utriusque probe cognoverit, & in nu merato habeat Quod idem plane Bessario lib. vi. cap. ix. contra calumn. S

apud

156쪽

.apud eum AlbertuS Magnus, & Hermolaus Barbarus in epistola , quae est ad Ioannem Picum, & habetur inter Politianas lib. ix.nimirum inter alias theses, quas Ioannes Picus in celeberrimis illis C M exposuit , haec ma fuit resse naturale , aut divinum , in quo Arsoteles, Plato sensu , O re non conveniam , licet Gerbis dissentiani. Quod an praestare potuerit aliquando disputatum est inter doctos, & adhuc lis sub judice est. Eandem Pici thesim , & Paulus Scalichius de Lilia Comes Hunnorum nullo negotio se demonstraturum glo- .riabatur. Sed an dei verit, min,

me constat. Sane im egisse Ho

Dius scribit lib. vi. Hissor. Philosoph. CAP. Xlis. Qui, & nostra aetate Rafaelem Coclenium edidisse Conciliatorem. Philosophicum , prodit, in quo Variorum Philosophorum pugnantes sententiaS conciliare maxinne studet. Nec a superiorum doctissimo coetu , ac nobilimima Platonicorum corona segregandus Petrus Bembus Venelus Cardinalis , qui cum in coeteris philosophorum decretis tum in Academicis praecipue tantos

157쪽

habuit progressius, ita in reconditos ditacrplinae illius recellus sese penitus indidit, ut cum excellentibus in eo dogm te viris non immerito comparari , certareqae poterit, Atque ejus patrue ac aetatis Ioannes Baduarius vir ingenio dodi rinaque praestans , qui Platonem veteris que Academiae assertores in primis admirabatur , extollebat , ac Laudabili quadam aemulatione nulli primas cedere contendebat. Atque hactenuS de Platonis Magisterio, deque iis , quorum nobis plane arv mon fugit. Synopsim adjeceram e ε . interiae aetatis Platonicorum. In eo diuoi viri clarissimi ;Harpocrationis Argivi Suids memorati, e quo Stobarum Ecclogas suas congesisse Photius in Bibliotheca testatur, & alio-xum , ut par, recolebatur memoria, demi, dabo, quando haec ad gustum.

LIBER

158쪽

MAGISTERIO

PHILOSOPHORVM

LIBER SEC DVS. CAPUT PRIMUM.

MAGISTERIO ARISTOTELIs

A ino Pa Ri PATETICI SERVAGES.

disciplinarum genere vir , p tria Stagyrites fuit, est autem; Stagyra oppidum in finibus Ma- F λ

159쪽

u De MAGIsTERIO cedoniae ad sinum Strymonium) divinique Platonis auditor. Nascitur anno primo Olympiadis nonagesimae nonae. Annum agebat xvii. cum voce Pythiae, ut philosophiae operam daret, monetur. are Athenas contendit, ubi cum Socrate tres annos conjunctissime vixit.

Vita eo functo Platonem adiit, quem annoS xx. audivit , hoc est , u ue ad mortem ipsius, a quo sapientiae fundamenta in omne aevum duratura affatim hausit. Quo quidem extincto Lyceum aperuit . aliamque a praeceptore inlu-tuit sectam, quam ab actione . deambulandi , cum discipulos institueret, Perbpateticam nominavit. Cicero lib. pr. Acad. quaest. Qui erant cum Arsotele peripatetici didit puni , quia disputabant inambulantes in Lyceo. Vide Laertium lib. v. Hesychium illustrem, & A. Gel-

lium lib. xx. cap. Iv. AmmoniuS tamen Hermaeas in Categoriis auctor est , Platonem ipsum docuiste ambulantem :atque ab hoc primo peripateticos post

ejus excelsum , Xenocratis auditores vocatos peripateticoS ex Academia .

Artitotelis autem peripateticos eX Ly-CCO

160쪽

ripatetici omita a loco solum dictos

Academicos : contra AristoteleoS nOmine loci praeterito , ab actione solum vocatos peripateticos. Ruod autem Platonici inambulantes philosopharemtur, inambulantiunibus maxime delectarentur, clare ex lib. pr. Ciceronis

de legibus habetur: Ilia,c loquitur de

Platones cum Crete Clinia , ct cum Lace- daemonio talagilis , asivi quemadmodum . describis die , in cupressetis Gnossorum, oespatiis finesribus ciabro insisens , intemdum acquiessens, de institutis Rerumpubi. ac de optimis legibas disputat. Qua quidem de re, siquis plura desideret Nico- latam Leonicum Thoniarum adeat in Dialogo, qui pς ripateticuS, sive de no- mirtum inventilio, qui ex eodem Amnio O pem hanc totam edisserit, ac

Pluribus dilucide explicat. Vir summi Dudij Aristoteles fuit, incredibilisque

inventionis laude maxime fulsit, atque adeo tam multa conscripsit , ut apud Laertium videre est lib. v. . Galenum in libro , ansanguissis in arteriis , cap. VII, Flutarchum, Hermippum Smyrnaeum,

SEARCH

MENU NAVIGATION