Horti medici Amstelodamensis rariorum tam orientalis, quam occidentalis Indiae, aliarumque peregrinarum plantarum magno studio ac labore, sumptibus civitatis Amstelodamensis, longa annorum serie collectarum, descriptio et icones ad vivum aeri incisae

발행: 1701년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

22쪽

LECTORI BOTA PHILO

Agnam esse & ingentem plantarum copiam , 8

Veterum & Recentiorum Boianicorum opera testantur : quantus sit hoc tempore plantarum antea nec visarum nec cognitarum numeruS , cujuscum

que Regionis Horti cum privati tum publici iisdem

copiosivime instructi confirmant , praeter Anglorum , Germanorum aliarumque Gentium hortos , inter tot Batavorum unicus Amstelaedamensium publicus fidem dictis faciet, qui harum tantam copiam possidet, ut in hisce describendis omnibus facile quis aetatem consumeret. Quartus jam agitur annus , quo Primitiae hujus horti a Patruo meo conscriptae , a CL : Ruyschio & Limetario latinitate donatae , & notis illustratae literato orbi publicatae sunt. Quartus jam agitur annus, quo Nobilviimorum & Amplissimorum Dominorum Consulum favore hujus horti m dici cura cnituraque mihi fuit d mandata I ab hoc tompore illud mearum esse partium putavi partem alteram exoticarum seracissimam tecum , lector Benevole , communicare , sed pauca sunt quorum te certiorem , priusquam hunc hortum nostrum ingrediaris , volo , ut & majore Cum voluptate & fructu stirpes omnes & singulas intueri queas: in ipsius horti ingressu & Africae & utriusque Indiae Aloes apparebunt viginti, quarum praeter solam nomenclaturam vel nulla vel exigua apua B tanicos fit mentio , harum quasdam florentes , nonnullas semini-hus onustas , alias & flore N semine viduas videbis , videbis

loen Americanam ex Vera Cruce fossis latioribus glaucis rueiarii contra nonnullorum opinionem a vera Aloe Americana minore Muntingit Iono

diversam , & ex collata utriusque descriptione dc jconc hujus Versitatis certus evades , & u te certiorem desideres , publicum hortum Amstelaedamensem ingredere , & ilico tibi vera Aloe Americana minor Muntingit occurret , quam praeterita aestate sculptis,conibus, & parte media harum descriptionum impressa) Ηorto medico donavit vir Nobilissimus & Amplissimus Dominus Joamnes Hudde , hujus inclytae Reipublicae Consul & Senator , nec

23쪽

non Societatis Indiae orientalis Praefectus Z c., quod donum hujus Aloes hoc ipso gratius de praeter alias stirpes Bolan1c studio

utilius , quod omnem de vera Aloe Americana minore Muntingit dubitandi ansam tollat.

Per hortum universum omnium id singularum stirpium , quae in hisce Regionibus solent florere, florendi tempus, & propagandi methodum squalem propria observatione expertus sum) notatam Videbis ; Africanarum plurimas , quo tempore in Africa florent, quod amant solum , qualem apud Incolas in medicina habent usum , ipsas indicare experiaiS. Progredere tantisper , Lector Benevolo , & florentem videbis Tutipam Capensem Stapetii, quam itorum etiam hoc anno florentem in horto medico mecum viderunt plurimi. Has fere omnes stirpes e Semine in horto enatas videbis , illis autem plantis , quas alii horto donarunt , largitorum nomina adjuncta videbis, fore ut id unicuique sua tribuatur laus id honos, dc nc alterius fructu gloriari hortus noster videatur , descriptae

tamen in horto medico creverunt omnes , Sc in codem naturali vivoque colore nitidissime depletie cum magna aliarum depictarum copia servantur , qua opera , Caeteras, quas alit Hortus fere innumeras , aut alet exoticas, depingi curant, Sc curabunt studiis hisce faventes Nobilissimi id Amplissimi Domini Curatores, quod brevi futurum est opus Caesareum. Nomina , quibus stirpes notantur , a fine ultimo frutificatione videlicet desumpta, Ed quae meo ludicio convenientissima singulis addidi , quid alii de iis lentiant , quod elegerint nomen, ubique notatum videbis. Optassen equidem, L: B : , Clarissimorum Bolanicorum Tourncfortit Institutiones rci Herbariae , 8c Volchameri Floram Norinbergensem citius fuisse editas , id ad manus meas pervenisse , cum in Utriusque operibus plantae nonnullae, in hoc opere descriptae , etiam recensentur. Caeterum , quid in hisce describendis egerim , cx attenta lectione facile lectori apparebit, Ecsi has descriptioncs dc jcones Bolanophilis non ingratas fuisse intellexero , edito totius horti catalogo, tertiam quoque partem non

denegabo, Vale L: B: , dc nostris fruere laboribus.

Dinam Amstelaedami ipsa MIendis Ianuarii MDCCI.

24쪽

CA SPARUS COMMEL IN

AEN DENSER.

28쪽

C A P. LA LATERNO ID ES AFRICANA ERICA,

FOLIIS FLORIBUS ALBICANTIBUS ET MUSCOSIS.

Lantae fiuctum serentes tri- coccum, & hactenus notae, i vel 'rithymalus, Ricinus 3 aut Chamaelea trisoccos vocantur; Tithymali sp i cies omnes Lactestunt, florem habent plerumque vel tetra vel pen- tapetaloideum , cui solia circumstant perianthii loco gemina ; Ricini florem habent staminosum , & non laetetant; Chamma reisoccos tripetaloideum florem possidet : quum plantae hae describendae,

etiamsi tricoccae , his notis destituantur, Alaternoides vocare malui, fronde enim virent perpetua. & storem cum Alaterno pentapetaloideum proserunt, semina terna singulos sequuntur flores tribas inclusa loculamentis , tria etiam in Alaterni baccis continentur semina, illa itaque cum hasce Africanas inter & Alaternum praecipua existat differentia, Alaternoides vocavi; sunt

enim hujus generis plurimae plantae Africanae , sunt etiam Auaticae, Ra dd ii, Raretta Amelpiat, de Ratou Belaita me ori Malabarensium parte quinta Horti Malabarici descriptae, sub hac etiam

semilia numerandae veniunt.

Radicem habet haec planta Ligneam

29쪽

Caulem habet rotundum, sesqui ped

lem , & suscum, cui nullo habito ordine plurima adstant solia parva, angusta, m cronata , & rigida , quae parte superiore viridia, inseriore alba, cui etiam plurimi adnascuntur ramuli, digiti longitudinem raro saperantes , quorum cacumina flosculis exornantur plurimis, albis, muscolis pen- tapetaloideis , quorum quemque sequitur capsula seminalis castanei coloris , quae tribus suis sulcis totidem intus designat

cavitates, quarum integumentum interius subtavum semen continet nigrum triquetrum , quod ab una parte convexum, a duabus alteris planum hilo albicante no

tatur.

Semina hujus anno I 697. recens eTAsriel missa dono dedit vir amplissimus Dominus Joannes Huydecoper a Maarse veen, in hac civitate Scabinus, & Horti Medici Curator , quae anno sequente sata hunc suppeditarunt fruticem , qui floruit in hypocaustis vitreis per integram nuperrimam hyemem, sed semina produxit nulla.

SEARCH

MENU NAVIGATION