Iohannis Wolfangi Trier ... De formula actionis hypothecariae programma inaugurale, summis in jure utroque honoribus, viro nobilissimo ... Johanni Hieronymo de Wedig, ... more majorum coferendis praemissu

발행: 1738년

분량: 7페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

gnem usum esse, cum jam ab aliis multis JCtis est ostensum, tum ex dissertatione

inaugurali Nobilissimi, Amplissimi &Consultissimi IOHANNIs HIERONYMI DE WEDIGde onere probandi negantibus incumbente satis cognosei potest. Cum vero examini publieo, cui haec dissertatio expone tui, illudque secuturae solennitati, qua summi in jure honores dignissimo huic Candidato conferentur, praemittendum esset programma aliquod, recte me facturum puta Vi, si alio exemplo comprobarem utilitatem, quam disciplinae nostrae doctrina Logica affert. Nota est ipsis thonibus controversia jam dudum - inter JCtos copiose ni ultisque subtilitatibus agitata , an, ahione hypothecaria ad Versus eum, ad quem dominium rei oppignoratae a debitore pervenit, ita agi possit, ut reus aut rem ipsam tradat aut pecuniam debitam solvat. Plerique id negant, causam alie gantes, quod actor non aliud jus, nisi in rem, habeat, ' omni vero jure agendi in perso lam, utpote cum quaei nullum intercessit negotium, plane sit destitutus. Atque haec opinio in animis multorum & judicum& advocatorum tam altas radices egit, ut quasi tyrannidem quandam in foro exerceat. Doluit olim illustris JCtus, Dominus de BERCER, Elect. Duὶept. D

Pag. 778. recordatus causae, quae, cum per octo annos in judicio agitata & ad finem adducta esset, hoc iexperta est fatum, ut ex ossicio, ut Munt, reus ab actione hypothecaria, pro eo, ut verbis concepta erat, absolveretur hac sententia lata: Mn deemmassen sie cingebradit, ueli embinden. Idem referr,

illustrem Strykium quoque, litteris ad eum perscri- . Ptis, graviter de ς a re conquestum esse. Improbata vero & explosa est hodie opinio illa in Electoratu Sarioniae. Ordin. Procer norig. xit. I. f. a, Com

3쪽

ρIures etiam praestantissimi JCti, inter quos emine ne

ter monstrarunt, esse illam aequitati & officio judicis & clarissimis constitutionibus juris Imperatorii &Pontificii L. a. C. si unus ex plur. hered.-C. F. X. de pignor penitus adversam. Nolo argumenta, quibus illi usi sunt, exscribere : sed constitutum est mihi ad ea tantummodo paucos quasi flores quosdam ex praeceptis Logicis decerptos se argere. Primum opinio it Ia manifesto pugnat eum iis . quae de praedicamento relationis Logici tradunt. Jus actoris & obligatio rei sunt relata: quorum ea est natura, ut alterum sine altero neque esse unquam neque intelligi possit. Certum vero est, electionem esse rei, malit ne de pignore decedere, an pecuniam solvere. L. ιρ. g. qui por. in pign. L. t a. in f quι b. mo . pign. νel' p. solv. Itaque jus etiam, quod actor habet, ejusdem naturae esse oportet, ut hic alterutrum persequi non modo possit, sed etiam debeat. Leve il- Iud est, quod objicitur, reum aliori neque eae conventione neque ex delicto obligatum esse. Nam ex aliis etiam causis obligationes nasci solente & sufficit, lege reo jus eligendi datum esse, quod ei invito adimi ab actore non potest. Agnovit hoc B. RIVINUS r. S. Enunc. gr. quando ait: s lex ipsa electionem tri. buat reo, libellum citra ineptitudinem non nis alternutive concipi posse. Cum quibus Verbis quidem conciliari vix

possunt ea, quae mox Enunc. 33. sequuntur,& aliquot responsis JCtorum Saxonicorum confirmantur et actio ne hypothecaria contra tertium possessorem isstituta, peritu alternativum pro inepto haberi.

Deinde formula petitionis, quam usus sori approbat, at rcus rem oppigηoratam astori tradat, donec huic sors Disitigod by Corale

4쪽

stra cum usuris restituatur, etsi propter insertam partI-culam donec inter propositiones restricti vas referenda sit , tamen vi sua & re vera est propositio quaedam disjunctiva sive alternativa. Nam eo ipso, quod possessio creditoris ad tempus nondum secutae solutionis restringitur, separatur ac disjungitur casus, si

id, quod debetur, solutum fuerit. Denique qui Logicam, & quae sit propositionum

compositarum inter se affinitas , didicerunt , quanquam ad eam rem intelligendam ne quidem arte opus est, ii norunt, harum propositionum unam cum

teliquis facillime plerumque commutari posse, manente semper eadem verborum sententia. Ecce enim hae septem propositiones, quarum prima a Phi-Iosophis restri stiva, secunda exceptiva, tertia exclusiva, quarta copuIativa, quinta conditionalis, sexta comparativa, septima disjunctiva appellatur, omnes eandem vim habent et Possessione pignoris excides, donec ibitum solveris. Amittes possessionem, nis fiseris. Unicum remedium tueηdae possessionis habes solutionem. Non potes oesolutionem recusare o possessionem retinere. Si solves, relinquetur tibi possessio. Non babes pIus juris in rem oppignora-

satis, sicut nec plus obligationis habes, quam debitar, a qκo ea res ad te perpenit. Aut de hypotheca decede, aut seipe. Pauca

sunt, quae de hoc argumento dixi: sed plura dici non fert ratio instituti m. i. Reliquam partem plagulae huic programmati destinatae recensendis natalibus,studiis & muneribus Candidati nostri impendam. Patriam habet Wittenbergam, multorum seIici um ingeniorum matrem atque altricem, ubi pridie Cal. Novembres A. MDCCII. quo ipso die sacra secularia Academiae ante ducentos annos conditae solenniter celebrabantur, in lucem est editus. Pater ei fuit vir maxime Reverendus, IOHANNEs HIERONYMUI DE WEDIG, S. TheoI. Licent. dc Ecclesiae Maria-

5쪽

nae Archidiaeonus , mater CHRIsTINA ELIsA2ΕΥΗ ziEGRA, matrona omnibus sexus sui virtutibus ornatissima. Avus paternus, THOMAs DE WEDIG , ICtus& Scabinatus Halensis Senior, ex nobili & perantiqua Belsit Austriaci familia oriundus: a via paternacATHARiNA, filia IEREMIAE REUsNER l, JCti , Antecessoris Wittenbergensis primarii & Ordinarii. Avus

sicae in Academia Nitten bergensi Professior publicus

ordinarius: a via materna, MARIA soPHIA, VALENTINI

DAMcΗo VII, Praetoris & Syndici ejusdem civitatis filia. Educatus est summa cura a piis parentibus &, qui ab his ei praeficiebantur, probis doctisque praeceptoribus domesticis . Grandior natu factus, mortuis jam parentibus, suasu tutoris non modo privata institutione, sed etiam publica Reetoris Scholae patriae RRANE ITTERI & Conrectoris WA GENERI usui

est: quorum fides atque industria multum ei profuit. Biennium quoque humanioribus aliisque optimis studiis impendit in celebri Schola Grimmens:

ubi ductu praeclarorum Virorum, ERMELII, SCHUM Α- CHERI, EGENOLFI dc IACOBI eos progressus fecit, ut, cum vixdum annos natus estet sedecim, ad Academica studia transire posset. Reversus igitur A. MDCCXVIII. in Academiam patriam, ibique in tabulas civium litteratorum relatus, hanc antiquissimam sibi curam habendam duxit'. ut in litteris humanioribus bene se firmaret, & disciplinis philosophicis studiose animum excoleret. Itaque scholis viri omni elegantioris eruditionis genere instructissimi, BER-GERi, &, qui eo tempore philosophiam magno audientium applausu docebat, WoLpii Lipsiensis assidue interfuit. Dei oceps totum se jurisprudentiae dedit, diligensque audiror fuit celeberrimorum I Ctorum,

DOMINI DE WERNUER, BAsTIN ELLERI &, cujus singularem in se benevolentiam inprimis praedicat, MLN- item BARGERI IUNιOZIs, KRΛus II, aliorumque et Diuitigoo by Gorale

6쪽

quibus omnibus plurimum se debere profitetur, eo .rumque in docendo dexteritatem ac fidem grato alia-mo agnoscit. Halensem quoque & Jenensem Academias adiit, sed propter Varia impedimenta paucos tantum menses ibi versari potuit: quo tempore praeeipuorum ICtorum, & inprimis Halae THOMAsii MBOEHMERI praelectiones audivit. Confecto studio--rum Academicorum curriculo, in forum proditurus, non tantum sub praesidio viri Perillustris, IOHANN4s

gis Poloniarum & Electoris Saxoniae Consiliarii Aulae & Iustitiae, ordinisque Iuridiei in Aeademia Wittenbergensi ordinarii, nunc S. Caesareae Majestatis in Senatu Imperii Aulieo Consiliarii, A. MDCCXXI.

dissertationem de actione de recepto aliisque juris capitibus

publice defendit, sed etiam anno sequenti examuli Iegitimo, quod Libeundum est ab iis, qui causas in foro orare volunt, sese stitit, &specimen practicum, quod vocant, edidit: quibus peractis, albo Ad vocutorum inscriptus est. Ab eo tempore per septem iannos in patria causis agendis operam dedit, juvenes etiam nonnullos privatim juris prudentiae studiis instituit. A. MDCCXXIX. ab Illustrissimo & Summe Reverendo MAURI IO CAROLO, COMI ΤΕ LYNARIAE, Dynastiae Lubben avi ensis aliarumquci clientelarum Domino, Potentissimi Sarmatarum Re fis & Saxoniae Electoris Consiliario status intimo, Scupremo rei veredariae Magistro, Serenissimo etiam Duet , Saxoniae Merseburgensi a Consiliis sancti otibus, supremique in Marchionatu Lusatiae, inferiore Regiminis Praeside, ordinis Iohannitici Equite aede signato Commendatore Nerbensi, in Dynastiam Lubbenavi ensem evocatus, ibique Judicio Aulico Praefectus, & paullo post ab IlIustri Provinciae Regimine. ordini Advocatorum adscriptus est. Cum ero ante aliquod tempus a Reverendissimo ae Ser

7쪽

MERsEAURGENSI spes ei clementissime data sit muneris Amemoris in Judicio Provinciali Lutatiae inferioris consequendi, ea lege, ut summos in jure honores capesseret, petiit ab Ordine nostro, ut honore, hos ipsi, si dignum judicassemus, conferremus. Nos, etsi de eruditione & dexteritate ejus dubitare

non poteramus, tamen e X praescripto statutorum nostrorum accurate eum examinavimus per omnes jurisprudentiae partes binis solennibus examinibus: in quibus egregiam ejus & singularem injuris disciplina rebusque forensibus scientiam abunde perspeximus,& talem omnino eum esse re ipsa experti sumus, qualem & Serenissimus Princeps Sc Illustri stimus Comes judicaverant. Omnes igitur eum honoribus, quos petierat, dignissimum ex illimavimus. Proximo die Martis dissertationem suam inauguralem publice in auditorio JCrorum tuebitur: nosque certi sumus, eos, qui praesentes ibi erunt, satis cognituros, verissimum esse testimonium, quod ordo noster Candidato huic doctissimo impertivit.

Praestitis vero ita ab eo omnibus, quae prae- . standa fuerunt, deinceps ego, Pro decantis ad hunc actum constitutus, autori tue Imperatoria & Regia summos in jure utroque honores & omnia, quae cum iis conjuncta synt, privile dia more majorum ei conferam. Vos Vero , Rector Academiae Magnifice, utriasque

Reipublicae Proceres Amplissimi, Juvenesqiιe optimarum scientiarum cuItores Generosissimi atque Ornatissimi, humanissime rogo, ut disputationi solenniter habendae frequentes interesse Velitis: quam benevolentiam Vestram non solum Consultissimus Candidatus, sed etiam Ordo noster grato semper animo agnoscet. P. P. Franco furti ad Via drum d. XXVI. Iul. MDCCXXXVIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION