Inscriptionum Latinarum selectarum amplissima collectio ad illustrandam Romanae antiquitatis disciplinam accommodata ac magnarum collectionum supplementa complura emendationesque exhibens. Cum ineditis Io. Casp. Hagenbuchii suisque adnotationibus edi

발행: 1828년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

8 PRAEFATIO.

deeipimur interpolatis, commenticiis, corruptis, mutilis; quam Plurimas denique per itinera peregrinantium, ac per libellos praesertim Italicos, quorum raro fit copia homini Germano, subinde sparsas Prorsus ignoremus necesse est. Sed eos potissimum, qui a copiosis hibIiotheeis longius remoti per Gymnasia adolescentibus instituendis operam dant, aegerrime carere, ne Grutero di eam, Fleetwoodio etiam , et Pol castro, et, qui inter compendiorum epigraphicorum scriptores primarium obtinet locum, Morcellio, saepenumero vidi, ae vehementer dolui. Quorum qnidem commodis quum esset Subveniendum , iis quoque ut prospiceretur consentaneum erat, quibus, dummodo suppeteret tempus, largiora subsidia denegata non essent. Quin etiam ipsa disciplina tam neglecta iuvari aliquatenus poterat nova eius epitome haud prorsus inscite adornata, quae philologi Germanici honestae sussiceret euriositati. Hune enim non tam stilum, quem dicunt, inscriptionum, de quo praeclare exposuit Morcellius quam argumentum ipsum varium et multiplex spectare par est; sed, ut habeat doctissimi Itali librum, rariorem apud nos et nimis carum, ex eo paucissimos dumtaxat titulos, quamvis copiose illustratos, pernoscet; neque facile hos paucos suum in usum poteriteonvertere. Quocirea nihil quum viderem, quod magnas inter collectiones atque epitomas praedictas iustum aliquod medium teneret, . diu admodum est, ex quo in animum induxi, simulae post varias fortunae vicissitudines, miras illas, neque tamen ingratas, Patriae tandem essem restitutus, hoc in genere aliquando elaborare. Etenim

Romae, Lutetiae, Gottingae, Berotini, Vindobonae maior utiquo librorum multitudo, Nemausi antea, nune, ut audio, Lutetiae, absolutissimus etiam ille index Segulerianus, ne nune quidem Conte mnendus, Praesto suisset, Turici vero, quamvis compluribus libris alibi facilius inveniendis destitutus, id tamen reperiebam, quod nusquam nisi in carissima patria in promptu erat; copiosissimum dico apparatum epigraphicum Io. CAsp. Hac Exavc II, viri in hoc genere, ubi diligentiam, assiduitatem, perspicaxque ingenium spectes, facile Principiis; quo quidem apparatu illius post obitum nemo adhuc esset usus, Perpauca illa si excipias, quae concedente Hagenbnchii genero atque herede Steinhryehelio in Museo Turicensi eum eruditis

communicavit Hottingerus, venerabilis quondam meus magister.

Ergo, simulatque huic negotio licuit vacare, amplissimum inscriptionum Latinarum delectum institnore decrevi, in quo quidem, stilo,

12쪽

quatenus exemplis doceri potest, sere posthabito, Romanae antiquitatis praecipua ratio haberetur. Digerendi igitur ante omnia erant tituli eum in modum, ut quicunque in istam disciplinam incumberet, facilius quam consultis libris Smetii, Gruteri, Reinesti, Sponit, Donii, Fabretii, Gudii, Muratorii, Mallati, et Donati, quorum decem virorum

doctorum curas mαgnarum eometionum trito iamiam vocabulo comprehendere soleo gravioris momenti titulos plerosque ad caput quodvis Praecipue spectantes, uno velut Conspectu, nec sine quadam delectatione posset perlustrare. Verum hunc Propter finem plurus mihi classes erant instituendae, longeque aliae, ae visum erat Prioribus, quibus quam maximum inscriptionum numerum colligere unice propositum suisset. Qua in re fatendum sano mihi video, unum idemque saxum pari fere iure diversa saepe ad capita potuisse ve- rri, quamvis committendum non esset, ut vel dedita opera, vel supina illa, qua nemo frequentius Muratorio peccavit, negligentia his terve repeteretur. Attamen huie non levi quidem incommodo quum indicum ope mederi conatus sum, tum subinde lectorem eo amandavi, . alia ubi inveniret rem, de qua quum maxime sermo esset, illustratura. Verum id in primis spectandum erat, ut ex titulorum quadra ginta ei reiter millibus a me perlectis, unusquisque eorum, quos selegissem, i tum ipsius ante omnia argumenti gravitate, tum id quod proximum erat sententiarum sermonisque elegantia, tum , ubi operae pretium esset, rusticitate quoque sua, Latinae lingvae vicissitudines satalemque tandem interitum demonstrante, studioso se commendaret. Quae sane arbitraria haud raro erat optio; siquidem alius reiecisset persaepe, mihi quae transeribenda videbantur; immo ipse, libere dicam, quattuor per annos hoc in negotio versatus alio tem pore aliis alios sortasse praetulissem titulos: sinfinita est enim res nec lainen in nimis inultis abissem a praesenti meo indicio. Eicnimamrmare ausim, quemlibet huc eollocatum certas proΡter rationes 'suum locum tueri, neque ingratum lare lectori. Erit sane, ubi minus periti censores stomachabuntur, unum Et alterum saxum, mirabile sibi visum, Ρraetermissum esse, idque, ut fit, fastidiosas euidam negligentiae sortasse tribuent. Sed quamquam facillime accidere poterat, ni in tam immensa inseriptioniim multitudine, Plures dignae utique, quae huc insererentur, sese mihi suh ducerent, consulto tamen plerasque, quas desideratum iri ego quo-

13쪽

10 PRAEFATIO.

que suspicor, posthabitas esse certo scio; eiusmodi maxime, quae Auspeelae aut si eliciae omnino mihi visae, minime tamen fraudis operose redargui mererentur; cuius quidem generis permultas reperire licet in Reinesio, Sponio, Fabretto, Gudio Praesertim ae Muratorio, infaustum illud Ligorii nomen, vel schedarum ex huius hominis Thesauris excerptarum nimis ambiguam auctoritatem praese serentes. Conserat mihi aliquis, si placet et vacat, sponMisc. p. 90, 1. et 181, 3. , quo, quid significem, intolligat. - Incredibile autem est, post tot criticorum curas quantum in arte critica lapidaria perficiendum adhuc remaneat. Μei quidem consilii tametsi haudquaquam erat, ut dedita opera investigarem et suspecta, et manifesto commenticia, tamen, ubicunque opportunum videbatur, sedulo notavi ea, quae his essent adnumeranda ; longe utique plura, quam ab aliis ante sunt animadversa, non sine idoneis causis in suspicionem adducens. Sed complura huiusmodi, ut praedixi, praeterire satius duxi. Spurias consulto receptas, asteris O signaevi. Neque nunc ut novi et verarum inscriptionum sermonem sincerum iustasque sormulas, et Ligorianarum atque similium ab aliis fraudulentis nebulonibus conficiarum universam rationem et auctoritates, magnis collectionibus denuo perlustralis de singulis sede pronuntiare desperarim, utrum inter certas, an suspectas, interpolatasne, an prorsus commenticias sint reserendae: haec enim quattuor genera constituamus necesse est, nisi aut nimis creduli sumus, aut omnes, quae dubitationem aliquam nobis asserunt, omnino repudiandas PraePPOPere Censemus. Suspectas, quas ego dico, alius idoneis argumentis usus ubi delenderit, et ipsi et disciplinae epigraphicae ultro congratulabimur; commenticias quas demonstravimus, nunquam nobis ut tamquam verae obtrudantur, Palic mur. Abstinui Praeterea, quatenus meae sinebant rationes, a lapidibus mutilis nimisque corruptis, etsi propter unum alterumve vocabulum digni

essent animadversione.

Sed utcunque ea de re iudicatum fuerit, id saltem contendere liceat, antiquarios grammaticosque, si qui diligentius hune librum

versarint, satis probabilem earum rerum cognitionem lare Perincepturos, quae ex Latinis inseriptiouitius condisci possunt; aut certe uberiore cum fructu magnis eoilectionibus perlegendis aestimandisque operam postmodum daturos esse.

Quod si nihil aliud praestitissem, vel hoc lamen suiscere

14쪽

PRAEFATIO. 11

poterat aequo censori: sed duplex praeterea consilium animo obverinsabatur ineo: si quidem ipsam quoque disciplinam epigraphicam

aliquatenus adiuvare, librumque meum Propria quadam dote com mendare studiosis mature decreveram. Primum igitur e largissimo Penu Hagentilichiano, quaeeunque commode possent asserri, in usum cruditorum erant depromenda; neque silentio promenda ducebam, quae inter tam diuturnum laborem, gratissimum quidem illum, ipsi

milii venissent in mentem interpretationis et emendationum lentamina. Neque vero minimam huiusco curae utilitatem eam esse reputem,

quod duce plerumque Hagentilichio, titulos a diversis repetitionissere ignaris exhibitos varioque modo vel lectos vel explicatos inter se contuli: qua quidem diligentia ii, quibus magnas collectiones excutiendi voluntas erit, haud levi saepe molestia liberabuntur. Neque tamen id mei officii duxi, ut singulis in titulis omnia, ubi iidem reperirentur, scripta indicarem. Nemo igitur cxsultet atquc triumphet, ubi librum investigarit a me praeteritum vel plano ignoratum; potius eos, quibus Turici uti mihi concessum fuerit, ex indice desumat. Alteram vero praecipuam cura in in illud quoque impendendam

merito, ut opinor, ratus sum, ut novum aliquod supplementum magnarum Pararem collectionum ; neque vero aliter id exsequi licebat, nisi studiose undecunque conquisitis, qui post Donatum demum editi essent, lapidibus; in quibus transcribendis, dummodo haud nimis exigui ac tenuis viderentur momenti, largiorem aliquanto me praebui, quam in iis, stili iamdudum eqsent pervagati et in thesauros constiti; idque praecipue dictum esto de Gruterianis, duarum iam editionum

Ope omnium maxime Pervulgatis ae per punctos fere antiquariorum libros laudatis, excerptis, recusis. Ex Gruteri igitur thcsauro Por- multa, quae Per se haud omnino displic rent, consulto atque scienter Praetermisi, quo locum servarem rccens effossis, etsi subindo minus

forsitan dignis, quae aliis Grulorianis Praeferrentur. Sed id peritos iudices haud aegre laturos fore confido, ubi cogitarint, quam difficile, quamquo molestum sit philologo in omnis generis ephemeridibus, itinerariis, OPusculis antiquariis pervestigare, quae suam disciplinam

revera iuvent, neque inanem tantummodo curiositatem Pascant.

Itaque aliquatenus certo provisum erit, ut quidquid sere hoc in genere post annum circiter MDCCLXXV in lucem venerit, atque ad antiquitalis Ho in aliae scientiam percipi cndam vere conserat, iu

15쪽

12 PRAEFATIO.

suam quodque elassem relatum magna eum facilitate inveniri

queat.

Cuius quidem generis in thesauros nondum illatarum inseriptionum quintam ferme partem meae collectionis fore spondeo; qua de re cuivis constabit, ubi vel indicem librorum post Donati supplementum excusorum et a me excerptorum inspicere dignatus erit.

Multa quidem Millino, sed longe plurima debeo Marinio, viro in his studiis versatissimo, et Hagetibvehit aemulo, ideo etiam selieiori,

quod ei lapides ipsos oculis usurpare, ingenteinque numerum nuper demum erutorum primo publici iuris sacere lieuit. Quo vero pro instituti mei summa populi Romani vitam, Farro-iliano vocabulo utor quam inaxime fieri posset, inscriptionum auxilio illustrarem, hane viam mihi ingrediendam ratus sum, ut initio capto ab ipso populi Romani domicilio ae sede, Urbe aeterna, per singulas eius regiones iter velut instituerem, ac memorabilia quaeque lapidea monumenta seligerem per easdem vel Olim reperta, vel adhuc exstantia. Ex Urbe dein progressus Italiam a septemtrione meridiem versus cum insulis suis peragravi, ita ut ad ea potissimum

animum adverterem, quae situm atque auliqua nomina municipiorum coloniarumque docerent, et, quae praetermissa viderem, aut igno

rata a Cluverio, Cellario, Mannerto, nimis fastidioso Iapidum contemptore, ac Reiehardo, studiose colligerem: etsi plurima, quacaequo sane iure hi C Potuissent referri, meo ex consilio reservanda erant capiti ad rem munieipalem spectanti. Sed in reliquis Orbis Romani partibus provinciisque, Hispania, Britannia, Germania, Gallia, Raetia, Norico, Pannonia, Dalmatia, Dacia, Graecia, Asia minore, Aegypto et Asrica specimina tantum danda iudicavi, idem tamen consilium secutus, ut, quae maxime notatu digna essent, vel neglceta a geographis deligerem atque exhiberem. At patriae amore ductus aliam prorsus rationem adhibui in saxis Helveticis conquirendis, periculum simul facturus, quousque iuvaret in Latinam quoque epigraphicen introduci ordinem illum geographicum, qui, etsi ex parte contradicente Roppio, in Graeca merito placuit Boeckhio V. Cl. eiusque sociis eruditissimis. Experientia igitur me docuit, fieri id quidem posse, immo essici debere a singulis viris doctis singidis in Provinciis, vicinitatibus, urbibus atque oppidis; sed hoe idein ut lentetur in universo aliquando inseriptionum Latinarum corpore ad Ornando, nemini equidem auctor sum futurus. Vidi enim hic illi e

16쪽

ineredibilem paene esse saxorum consusionem, in Museis praesertim Italicis et Britannicis, ubi de plerisque hodie fere nesciretur, undenam quaeque fuerint advecta e maiorem etiam inesse dissicultatem in iis, quae post Griiterum ceterosque magnos Collectores vel interierint omnino, vel locum mutarint, vel in quibus ab illis aliisque negligen- tins is esset notatus: - quid tandem quaeso, facies Ligorianis reliquisque misere interpolatis atque spuriis' Quocirca, quamvis Classium Moque descriptio, qualem ego institui, suis non levibus laboret incommodis, nihilominus in Latinis erit Praeferenda, utpote quae ipsi antiqui talis scientiae magis sit profutura : modo Iocus ubique quam curatissime fieri poterit, investigetur atque enotetur. Ergo ad Helveliea ut redeam, habes hic omnia mihi nota, inedita etiam aliquot; maxima minima, integra mutila, sincera spuria , ab Orci dente rarientem versus perpetuam in seriem disposita. Quod eaput etsi hoc quidem genere cum celeris discrepat, id tamen praestabit, ut nostrae disciplinae studiosus mature sit intellecturus, quibus eum dissi- eultatibus in ea conflictandum sit, quantumque saepe taedium devorandum in male exscriptis, truncis, commenticiis, nullius denique momenti inseriptionibus pervestigandis ae diiudicandis. Qua in re magnopere me adiuverunt Hagentilichii Helvetica, accuratiora longe et melius illustrata, quam ante lactum erat a Guillimanno, Plantino, et, qui hos et aetate et meritis antecedunt, Aegidio Tschudio et Iosia Simiero, cuius Antiquitatum Helvetiearum volumina quinque ipsius manu nitide scripta Turicensium bibliotheca publica adservat. Ex eadem Ottianum volumen inscriptionum Helveticarum, sed nullum sere, post Hagenhuehii curam multo ampliorem, usi in mihi praebens, Praesto erat; nuper effossa suppeditabant Halleriis, et Levade. Hoc

igitur caput, singulari cum diligentia tractatum, speei minis simul loco esto, quomodo geographiam antiquam solis ex lapidibus adornandam existimem.

Geographicis vero absolutis, Historica sum aggressus, ita ut inde a Romulo usque ad Theodoricum regem Perpetuam texerem monumentorum seriem, quam haud exiguo usui fore confido iis, qui vel ipsam historiam postmodo sint enarraturi, vel illustraturiet temporum rationem, et nummos. In quo tamen capite ut pontinerem me, necesse suit; neque enim omnia licebat amplecti, nisi in his consistere decrevissem; neque, verbi causa, locus hic erat denuo ordinandis Fastis Consularihus, quam utilissimam operam,

17쪽

11 PRAEFATIO.

mortuo Hauboldo, impatienter exspectamus a Borghesii et Cape- figuli sollertia: seriem pariter Praesectorum Urbi intactam reliqui. - Cum civili autem historia intima quadam necessitudine coniuncta

erat literaria, cuius specimen satis amplum, historicos, ' oratores,

philosophos, poetas, ICtos, rhetores et grammaticos in saxis celebratos complectens composui, ita, ut hoc quidem in genere nihil sere desideretur. Quibus pertractatis Procedendum erat, opinor, ad religiones resque sacras illustrandas; quod gravissimum caput ita divisi, ut in priore parte enumerarem primo Deos Romanorum Patrios, atque a Iove exorsus Per gradus ad Eponam Mephitimqued scenderem, tum vero Italorum municipalos Deos, et peregrinos, id est Asiaticos et Aegyptiaeos, cum illis consociarem, tandemque desinerem in Gallicis, Hispanicis, eius generis aliis anquirendis. Qua quidem in re, etsi certum quendam ae facillimo cuique per-eipiendum ordinem servavi, probe tamen scio, haud defuturos, qui

eum aeriter sint reprehensuri, tamquam neque obscurum satis, nee

ipsorum opinionibus convenientem; quos equidem suo iudicio Duiaequo animo patiar. Simplicem tamen per lectionem, vel si haec nimis suerit taediosa, indicum eerte auxilio, quae sibi quoque sint profutura, Passim reperient: meminerintque, quaeso, locum hic nullum suisse, neque novae veterum religionum doctrinae condendae, neque ipsis assentandi. Simplicia dumtaxat nos sectamur, testimoniis et argumentis idoneis ubique firmata, clara atque certa: quae his contraria sunt, stultis et incautis mirabilia, nobis nunquam fiet, ut Placeant; eodemque tandem omnes, spero, inclinabunt philologi, lihi inanitas vanitasque doctrinarum, quae nune invaluerunt, satis

erit demonstrata. ἀSimili deinde ratione versatus sum in sacerdotiis, totoque cultu divino lapidum adminiculo illustrandis; quibuscum arte cohaerent omnis generis ludi, spectacula, certamina. Quartam deinceps rerum Romanarum seriem exorsi sumus amatrimonio, quod, quamvis ad vitam domesticam civilemque magis pertineret, a caerimoniis tamen Deorum immortalium haud esset disiunctum; utpote quod, Μodestino auctore, divini et humani iuris sit communicatio; varias Postea necessitudines e nuptiis ortas, ae nomina, quorum perplexa saepe ratio ex inscriptionibus haud minimam partem explicatur, sumus Persecuti. Qitae omnia quum ad ingenuos mtissimum spectarent, servi statim ut his opponerentur, erat eonsentaneum ;

18쪽

iidem, si mihi visum esset, collocari poterant etiam post opifices. Ab illorum quidem ministeriis quum separari non possent ossicia, quae dicuntur, domus Augustae, de his quoque in lapidibus saepissime memoratis, quantum nostro Pro consilio fieri debebat, aecuratius egimus. Libertos posthac e servitute emissos civiliaque iura adeptos comitali, pervenimus ad Populi ipsius sacrosatietam certisque Iegibus adstricta in societatem, in cuius imagine adumbrandaeivium genera, ordines, totius rei publicae formam, leges, senatum, magistratus varios, honores, munera usque ad novissima Romani imperii tempora recensuimus. Leges quidem ipsas, quas, uti spero, I tengius illustrandas sibi sumet, paucissimis exceptis, consulto non attigimus; neque enim in iis interpretandis nos iuris quidem prudentiam nunquam pro sessi nobismet ipsis satisfecissemus, neo simpliciter easdem exscribere vastabat. Nolim igitur, quaeras

desideresve meo in libro S. C. de Bacchanalibus, nec Legem Serviliam , nee iudiciaria in Galliae Cisalpinae, nec Heracleensem tabulam ut eleganter eum Hugone loquar , nec legem Ρuteolanam parieli faciundo, nec regiam, quae dicitur, Vespasiani, neque Acta

illa senatus supposititia, nec Tabulam alimentariam Traiani, neque Antiatinam, neque, ut ad historica progrediar, Fastos consulares ac triumphales, nec Monumentum Ancyranum, nee TOrigniense, neque orationem Claudii Caesaris, quae, optime mihi nota, sere omnia saepius ia in alibi sunt repetita. Abstinendum enim erat a talibus ideo quoque, ut locum aliis, minutioribus fortasse, reservare in . Sed eum magistratibus artissimo vinculo coniuncta vidimus ossicia in in ora apparitorum, scribarum, cxactorum, tabulariorum; cum tota vero re publica et operum Publicorum ac vectigalium universam rationem, et rem militarem, quibus omnibus singula capita sunt assignata.

Quamquam, permulta sane a prioribus inscriptionum editoribus iure quodam suo inter opera publica relata praeceperat nobis ea operis Pars, quae monumentis historicis dicata diligentiore etiam cura digna videbatur; unde laetum est, ut municipalia fere in capite opera publica continente legantur, Principum vero eo in genere merita et laudes in historicis potius locum invenerint suum. Neque vero provinciarum administrationi exponendae largior supererat

messis, a civilibus maximam Partem et urbanis magistratibus occupata : at eo maius studium in eo collocavimus, ut omnem rem militarem accuratius enuclearemus, temporum ratione quantum fieri

poterat. hic quoque, ut in reliquis, semper habita.

19쪽

16 PRAEFATIO.

A populi Romani re publica transeundum deinceps erat ad rem municipalem, quae, quum Potissimum ex inscriptionibus, Rothio ex toto neglectis, illustrari debeat, non sine causa id mihi propositum fuit, ut ad Raxa eo pertinentia undique comportanda, aptequo disponenda assiduam navarem oPeram. Quo quidem id assecutus esse milii videor, ut, quicunque hane antiquitatum Romanarum obscurissimam adhuc partem denuo scrutabitur, sacilius certe sit perspecturus, quonam singula, in quae ipse incidet, sint reserenda, quoque modo coniungenda cuin iis, quae a me sunt collecta. Perreximus inde ad eam hominum conditionem, quae in quaestu saetendo victuque quotidiano parando occupata, ipsa tamen apud Romanos societatis appetens, quantumque poterat, rem publicam imitata, collegia, corpora, sodalicia instituere solebat suis eum Praepositis, magistris, patronis, a PParitoribus, servis, legibus etiam et decretis; quo utique in genero maxima rursus inseriptionum uti litas cernitur. Collegiorum autem forma perspecta, singulas ad

artes, quae manu constant, quum descendissemus, supererant varia

hominum inter se commercia, τα , συμβολαια Graeci nuncupant

quae cuncta vitae communis nomine complexi sumus. Hanc vero tamquam curriculi metam emensis una restabat rerum ultima, mors,

infinito titulorum numero celebrata, qui quidem omnes, quam cunque deiniun vocem mittant vel veri maeroris, vel benevolentiae et earitatis, vel levitatis ac superbiae inter cineres et ossa, iura cultumque Delim litanium quum identidem recordentur, ad religiones, unde progressi eramus, satali quodam perpetuoque circuitu et quasi

orbe nos reduxerunt.

Ita exposita mei consilii simplicissima ratione ac via, ab harum rerum peritioribus libenter discam, utrum ista Latinarum inscriptionum deseriptio varias in elasses, earuinque singula capita, quemadmodum a me est instituta, utilis futura sit ipsi disciplinae epigraphicae, necne 7 Me quidem iamdudum hoc in labore versatum usus ipse edomit, unicuique lapidi sic facillime eertum locum posse assignari, in quo universam antiquitatis Romanae disciplinam iuvet, firmet, illustret; qui tandem, ni salior, omnium studiorum hoe in

genere Colloeatorum supremus est finis.

His omnibus subieei Caput XXII. ex variis II OENBuc HII oh servationibus eriticis constans, quae quidem laudis meae nihil indigent. Praelationem autem subsequitur Artis eriticae lapidariae

20쪽

supplementum, partim ex eiusdem schedis depromptum, scd a nobis singulari studio auctum. A Christianorum vero monumentis de quorum in antiquitate ecclesiastica usu post Muenterui a Praeclare nuper disputavit Gesonius, pancula quaedam si excipias hine inde sparsa, fuit abstinendum, ne licenter instituti mei sines migrarem. - Ιn temporum ratione notanda, ubique secutus sum Fastos Almeloueenianos.

Superest, ut de legibus, quas tu edendis inscriptionibus ipse mihi scripsi, paucis exponam. In iis ne una quidem literula de coniectura, etsi saepe certissima, est immutata. Id tantum mihi arbitrii sumpsi, ut quac in adnotationibus praesertim Gudianis ad

Grutorum tamquam lapidum ipsorum asseruntur lectiones, sua Plerumque evidentia sese commendantes, Postliminio reciperem, item que ex aliis aliorum typis accuratiori hus corruptos emendarem. Haeci vero ratio, nesessario fere tenenda, ubi resχετυπον sumus

destituti, cur aut omnino reprehendenda sit, aut ab aliquo improbari pol verit, equidem prorsus non intelligo: idem enim eritiei omnes licere sibi, immo sui ossicii in primis esse semper censuerunt, ut diversis e codicibus ipsius scriptoris manum restituere cotiarentur; illud tantummodo inscriptionum quoque editores servent necesse est, ut scriptionis varietatem religiose ubivis enotent, ac

posterilati iudieii ferendi potestatem pcdmittant. Supplementa vero rarissime fragmentis sunt ipserta, eaque litoris minoribus excusa et uncis insuper a lapidum ipsis reliquiis Plerumque seclusa. Paucissimis exceptis, quibus semper cet. subscriptum cst omnes inseriptiones integras dedi, etsi in fine nil nisi nomina, vel notissimas formulas sepulcrales contincrent: ipse enim nimis saepe molestiam illam expertus eram, qua assicimur, ubi decurtata inscriptio offertur timentibus, ne gravioris aliquid momenti nobis subtraxerit editor. Versus inscriptionum linea transversa omnes inter se discriini navi; ita ut quemque titulum Deillima opera pristinam in sormam dentio

redigere queas. Locos saxorum, ubicunque Propter Priorum editorum socordiam ego haud ignorarem, accurate adnotavi, sicuti

et libros, unde unumquodque dosumptum est. Notarum, quas barbaro, sed usitato talia dudum in re epigraΡlii a vocabulo sigmvel figias appellant, interpretationem ubique sero adicet, ne lectorminiis hoc in genere versatus, vel incertus haereret, vel ad earum 'oniectores, Coletiuin et Gerrardum, omnis generis erroribus resertos

SEARCH

MENU NAVIGATION