Ill.mi ... Germanici Marchionis Malaspinae, epi. S. Seueri, ... Oratio, de foedere cum Christianis principibus contra Turcam feriendo in comitiis Varsauien

발행: 1596년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

DOMINO, D. PETRO ALDOBRANDINO,

S. R. L. Cardinali, S. D. N. Clementis viri Nepoti, Sta deci

Domino Patrono colendissimo.

OV 4rtus iam expir: fere annus, cardinalis Amplis: cum litu rig.

D. Germanicia Murchio Mala pina, S. seueri Episcopus, postquam legationes multas praeclare pro sede Apostolica Objt, in has Omum Septentrionales plagas a s. D. N. clemente viiI. ad Poloniae Suecias Reagem missu operam diligentem ae fidelem christiane Reipub. Poloniis nauat. Cum uero temporis conditio postulare uideretur,ut tam serens. hic Rex,quam inciditi Regni huius ordines ad iungendas uires, cr arma cum caeteris christiconis principib. contra communem perpetuum christiani nominis hostem inflant murentur : qualiis Reuerenis. D. Epi opus castrianus, ir pietate, prudelia, eruditione insignis, Iuculentam orationem de hae re in Senatu magna hic cum

laude habuerit: tamen,quae ire quoque scinipserit, non putaui committendum,ut perirent, aut quid utilitatis, hoe praesertim tempore, posci inde percipi cuti perceptum iri facile credo praetemitterentur. Quoniam autem, quae auliciis geruntur clementis Pontidicis Maximi , D. V. illustris: patrui c cuius actiosnes, etelums in hortando , iuuandos christianos principes ad sacrum bel. Ium, tum praesens eius celebrat, tum posteriora secula mirum in motum sunt celebratura ad D. V. Idustrifi: magna ex parte merito periinere uidentur: eiusdem quoque nomine prodire debent insignita: ut quemadmoudum sire decorata, legentibus,stero, futura sunt iucundiora, utinam ad persi a denium etiam uehementiora: ita perpetua obstruantia meae uelim extent aragumentum erga amplitudinem, praestantiums D. V. Idustrisime. cui caeleastis gratiae accegionem, summanis felicitatem ex ιnimo precor. Da. Varo

suma, NX. die Aprilis, M. D. X c v l. D. V. ldustriR. de Reuerendi . humillimus de diasti'. serustre, Hieronγmus Barboncinus, i ors. DOm. Nuncis Apostolici generalis causarum Austor.

2쪽

TSI, SEdinesque amplissimi, PontDfices,communes videlicet Patres, communi uniuer-sbs pietate complecti debeant,ac soleant ue tamen, ut medici in totius corpΟ- cura, non toti corpori, sed parti semper aD medicinas adhibent , sic hi, non sine cae-1elti mentis instinctu, singuli singulas sibi prouincias ossicio, studioque omni tuendas maxime, semper sunt arbitrati. Vnde est,Vt, quemadmodum Italia Leonem Magnum, Leonem Tertium Gallia, Britannia Gregorium Primum, ac nostra memoria Gregorium Decimumtertium Germania, tanquam tutclares Diuos co- 'lunt, quod eoru hi Resp.ς' vel salutaribus institutis vinxerunt, vel beneficiis praeter caeteros maxime cumularunt: sic Polonia Clementem Octatium, tanqua Reip. suae custodem ac prae

i A a sidem

3쪽

sdem, summo semper loco habere debeat. Nam Pontificis ph charitas, sani eque cogitationes , etsi obeuntis orientisque solis finibus

vix coerceatur ue tamen, cum Polonia tam prope iam Vrgeatur,Vt non coniuges tant 1m,liberi, libertas, sed maiorum etiam vestrorum sepulchra, Diuorum cineres,atq; adeo religio ipsa ab extremo periculo proxime absint , in hanc

orbis partem, tanquam morbo m inactent

tam , statuit ille sibi omni studio incumbendu. Quid vero is consili, ad Reipu. vestrae nutantes iam, inclinantesque rationes adferat, necessitas rei facit, ut hodie apud vos paullo uberius dica. Ac, ne cogitatio vestra, fusum illud, sparsumque dicendi filum sparsia ipsa, & dissipata sequatur ;orationem iis circumscribam cancellis,ut probem : primo, foedus cum Turcis fraudis plenti. esse ac periculi: deinde, belli contra tyrannum capiendi necessitatem esse summam: tandem, hostis frangendi, debellandique rationes, si in belli cum aliis Ecietate ascisci velitis, faciles illas &expeditas esse. Ego vero, ex fide erga rempublicam

4쪽

publicam vestram mea, cum tantum fructum cupio metere,ut me,Pontificis hodie sense,notionesque, si non ea verbi venustate, quam res requirit ; paullo tamen liberius, pro meo more,explicantem,patienter attenteque audiatis. Tritum illud est, atque certe quam tritum, tam verum: Qui armis gloriam comparare studuerunt, instructos eos semper,paratosque ab astu,aut manu,in campum descendisse. Vnde

illud illius exiit: Vbi leonina pelle nullus proficis, vulpinam esse assuendam , quasi hoc esset

necessario tenendum et,quiarmis vult sibi munire viam ad gloria summam, ut vincat, si non viribus ut leo, certe astu, ut vulpes. Eui ratio suadeat ut malim Imperatorem utrinque parvium hinc ab arte,inde a vi ue tamen,si alterutrudebeam praeserre, laudem ego magis, qui Vt, vulpes quam qui vincit ut leo. Sed, ne quis vliorsum accipiat, atque ego dixi, malum a me dolum probari, atq; huic sacro Consessui, tanquam hominis proprium venditari , is statuat,

a me laudari non dolum,sua ipsum natura m

5쪽

' tum , sed artem illam declinandi hostem si se iat ue terrendi ne feriat: & laudari hactenus, ut intelligatis,Imperatores illos,qui arte & vi sunt muniti, vel lapsbse caelo ad seruandum, vel e medio Orco excitatos ad genus humanum mulctandum, iustisque poenis vindicandum. Cuius rei nullum exemplum in historiis si extaret ut extant sane plurima in tamen orationi meae tam certam fidem facit Turca;vt,aliunde quaerere,quod est ante pedes positum, infiniti

certe sit stuporis. Nam Turcam esse magnumi hominum venatorem ut florem hunc verbi ex

sacris literis libem inde apparet: &, quod enses eius perpetuo nostro sanguine fluant: &, quod artem, nunc hunc,nunc illum,pacis reti, ctiam prouidentem,&praeuidentem capiendi, . quasi venator faciat. Quemadmodum enim Venator, seram oculo designatam ad praedam,

non prius excit latibulo, stataque sede, quam commodum sit suis rationibus, eam capi , sic Turca in iis, quos spe locos devorabit, illaqueandis capiendisque, suam non tam vim exerit, quam

6쪽

quam artem exercet. Vnum illi rete, SerenissRex, capiendis omnibus, Foedus,& pax. Hoc postquam explicauit praetenditque, ne possint hostes efffugere; tentat subdole, qua sunt Vi,qua Virtute, quo genio,quo ingenio ; Vt, quo armorum genere cum qui b. debeat dimicare, multo antea prospiciat animo, ac prouideat. Tremunt hostes 3 lepores nouit, & terret. terrent 3 leones vidit, & cedit. ambigui vitant 3 vulpes aduertit,& cauet. auare inhiant 3 lupos intel

ligit, & spe praedae illicit. Denique , tapto uni

uersos tam caute tenet ; Vt singulos, cum usus

sit, facile queat capere. Quare siminus Pontifex, cum probe norit, Poloniam esse brachium , quo tyrannus a Christianorum, qua illicumque pateant,ceruicibus depellatur, ac huic brachio praeuideat qua est mentis perspicientia) securim a Turcae non tam ri, quam arte immine voluit hoc a tyranno praetentu rete, a me vobis hodie indicari tantu : ut habeat posteritas,in quo legat,ac intelligat, potificis sitim-mam prouidentiam, quod monuerit , dc Po

7쪽

lonorum perinsegnem negligentiam, si non

cauerint. Cauere eius fraudem, qui non vitat cietatem, potest nemo; nisi Polonia, miraculi specie in medio reti tuta informatam iam de eius fraude omnium animis,ac anteceptam opinionem fallat. Nam usus hactenus confirmaui t, eum solum ab huius securi esse securu, qui pacis reti euolutus, sponte ceruiceS non sibiecerit. Replica quisquis aues exquisite rem nosse, replica annales maiorum tuorum ue quacunque inspicis, quacunque insistis, in perfidia

Turcica vestigium mox ponas. Minumetes

primus Mysiae regnum subdidit sibi; si, ut leo, armiS, certe contra iusiurandum ut vulpes.

Huius filius Baiagetes, Methonem,Coronam, alia Venetae potentiae, una perfidiae falce praecidit,ac amputauit. Cyprus,deliciae orbis, si issent sane deliciae, nobis ad gloriam Christi, non Turcis ad sensuum titillationem nisi Solymo, summam fraudem iuramenti religione tegenti Veneti male creduli nimium tribuissent. Amurathes Hungariam qua vi vicit 3 nulla. po-

8쪽

tius pacem praetexuit,vibellum sereret; & bebium, quo, regia domo penitus extincta, facta est Hungaria, ex numerosissima,rara ue ex nobilissima, plebeia; ex liberrima, serua ue tandem, ex Christiana Turcica. Macedoniam denique, Mysiam, Bulgariam, Graeciam, Turcico imperio fraus, pacis nomine velata, adnexuit ue non vis, manus subiecit. Quas duas res historia hactenus locuta est, tanquam miras,quod semper & expetebantur, quia pulchrae ue dc perdebant, si possesta, equum Seianum scilicet,&aurum Tholosanum: illis iam pacem Turcicam

posteritas, si quid puri oculi, cerebrique habeat, adnectet certe tertiam, Ut specie pulchriore, sic possessii peiorem: nam perdebant, equus sessorem,aurum posses rem. At pax Turcica, etsi expeti forte possit, quia pax auersandapenit is tamen videtur mihi, quia Turcica; quaeia profitetur, non tam corpora seruituti, quam

superstitioni animas addicere : id est, ipsas Christi, ac pietatis fibras penitus incidere. Non erit, qui putet, Turcam nolle, in nulla ius sta causa,

9쪽

sta causa, pacem cum polonis sacramento sati citam violare, nisi Turcam ille non bene norit, aut nos hactenus non bene audiuerit. Nam, quo solemniori formula pacem sancit ue cb tectius in caput eius, cu quosancit, ceruiceSque, more institutoque Mahumetano,molitur. Id

quod Sinaia Bassa barbarum, barbaro nomine libenter ego noto humani ille, diuinique iuris publicus praedo, diserte oratori Caesaris, &inos professus est. qui monitus, tyrannum,nouisciendis motibus, & intercipiendis in Hungaria arcibus,contra fidem facere,libere pronuncia uit; nullis se legibus, ad fidem infideli seruanda teneri,aut adigi. quasi sectie Mahumetanae mysterium esset, Turcam posse fidem, & Christia no tanquam fatuo dare, & infideli, tanquam sagacem,fallere. Quid tandem nullam iustam causam fingitis 3 nulla causa, erit iusta tyranno causa: & tam promptum erit, dicere Polono, Da nihiM JD-, nisi nolis pacem ι quam . crat paratum, minari Veneto, Da mihi Cyprii, nisi velis bellum. Inepte peto eaterna eXem pla.In

10쪽

m. In nulla causa quid velit tyrannus podolia testis est locupletissima. Riid Podolia 3 Polonia potius. Cum enim Regis vestri viridior ante octo annos aetas fraudi videretur, & insidiis patere,tributum tyrannus imperat. Etsi Regis magnanimitas, dc prudentia, fortitudoque, equites, vestra, huic tyranni postulato ita tuerit obuiam, ut is satis intellexerit, rem ferro cernendam , hinc tamen videtis clare,eum venari occasiones, dc qui in Rege iuuene, multoque

domi turbatore, commodam,ut suspicabatur, Poloniae premendae opportunitatem non passus est effluere, facile violaturum fidem, si fidei forte tiolatio aliquid illi maioris aut rei, aut spei apportauerit. Subiicitur forte mihi La- disiaus,quasi occubuerit,quod pugnarit tem re, & foedus cum hoste pactum impie violarit.

Qui sic obijcit, dupliciter ille peccat ; &quod

non fatis aduertit, se verbi sui vim minuere, dudicit, Regem temere pugnasse , dc quod videtur mihi nimis delicate Theologus, qui, quam dedit Turcae fidem, eam vult arcte seruari; fi-

Ba dem

SEARCH

MENU NAVIGATION