장음표시 사용
1쪽
4쪽
F. FRANCIs CV LANovius, ex ordine Minimorum recensuit& Notis substrinxit. Atque ino dieroaue Schedia mare de Cancellariis Apud EBasTiANUM CRAMois Typographum Regium, via Iacobata,sub Ciconiis.
M. DC XXXIV. CUM PRIUILEGIO REGIS.
6쪽
GNOMOΘΕΣIAN AI ΥΠ PATIAN. CC vpAvi Te Dignitas actuosissima de quiete cogitantem, quod rarum est , Togatorum Eminentissime Segulere occupas Tu illam, quanta quanta est,omni officio ac sedulitate, quod persectum est Atque dum illius per Te nihil vacat, per illam ut Tibi vaces
7쪽
etiam impetrasti, quod felicissimum est. Ita nimirum beatae quae nunc est vitae magnitudinem , ipse tu Tibi, quod negotium Sapientis est palmarium fabricasti. Quid enim 3 Si amplissima ciuilium, imoi eminentissima Dignitas, non abienti equidem , sed nec desideranti, vel etiam non cogitanti delata est , merito tuo praeuerteras beneficium Optimi de Iustissimi Regis, atque suffragium praepotentis illius, omnia dispicientis nostra Galliae Genii, quem
praeter superiorum temporum felicitatem Coeli Prouidentia in gentis nostrae gloriam visibili specie praesentem rebus adesse voluit. Si e Princeps Optimus praeter caeteros in eundem secum consessum adlegit, fecit ex dignitate bonitatis suae, ut Optimo, eum quo meliorem neminem esse te bat, in tanti honoris consortium adscisceret. Si summam Tibi Iudiciorum Orbis ille Arbiteri Regum Iustissim us Princeps noster commisit, fecit quod pro Iustitia sua
fecisse aliter non potuit, ut ancipitem Iudiciorum aleam illi crederet, quem nouerat unum ex omnibus aequi bonique o
seruantissimum esse. Si Te Callicus ille in
8쪽
purpura enim quod enim aliud homini diuino uomenes Lad fastigium istud honoris primo quoque momento destinauit, di actutum Regi commendauit; sic in eo perspicientiam suam patefecit omnibus hominum ordinibus, ut cum in aliis rebus reliquos mortales ea parte animi, quae maxima est, antecellat, iam nunc aliquid pro
ter solitum ac supra seipsum edidisse videatur. Verum Tu emicante Virtute tui Iudicium eius ita defixeras, ut vacillare non posset: adeoque manet Te haec gloria quae superstitum heri non obtigit, suffragatorem Tibi a seipso quidem accessisse diuini praeter alios mortales iudici Heroem , sed necessitate quadam Virtutis tua inuitante. Tantum scilicet in amplissima Togatorum multitudine antistabas , tantum eminebas. Quod ego veritus essem efferre, prohibente modestia tua,& retardante ingenita mihi verecundia, cui assentationis suspicione nihil grauius accidere possit, nisi publica omnium ordinum gratulatione quos ad hunc nuncium plenis viis estusos, win domum tuam irruentes, cum iam sic Capere
ipsi non possent mirabundi aspeximus sic
9쪽
acceptum esset Principis augustissimi beneficium sic laudatum In comparabilis Herois iudicium , quasi ad omnes singulatim
pertineret, uniuersorumque vota in evno includeret, ut qui minus aliquid de tua virtute praedicauerit,iniurius esse his simul omnibus censeatur. Et usquediim tamen ex anteactae vitae meritis tua Tibi tantaque fama constabat: dc quod de Te hominum opinio praesumpserat, id suorum votorum S tuae in futurum Administrationis mensuram statuebat. Enimverd, ex quo sublatus es in illud ciuilis gloria theatrum, aut verius otium, pro modo tantae
Dignitatis Virtutes Tibiac ingeni atque
animi dotes accreverunt. Etsi enim capere incrementum, quantum est quod Philosophi dicunt ad speciem, non poterant, habuerunt tamen ampliorem multo augustioremque palaestram, in qua vim suam exsererent, seque ipsas exercerent. Etsi pro naturae conatu dc humana cura excoli perfectius non poterant, a Deo certe, qui hominum facultatem rebus quas habent ex officio agendas, pro sua voluntate admeti
tu , altius efferri latiusque pandi s prove
10쪽
etiam videmus' potuerunt. Quod verbo quidem comprehendam si dixero,ptaetergressum Te Antecetarum gloriam tanto
interuallo,ut Procerum quidem expectatio
nem, quoad per hominem licet, expleueris , populi vero votavi desideria excesseris, hoc est , perfecta virtute odium simul atque Inuidiam confeceris. Quod videri dubium non potest, iis qui hominum voces velint exaudire. Nam qui rebus Imperi operam suam nauant, Te augustissimum dignitatis Francicae tutorem , fidissimum Gallicae Maiestatis sequestrum racpublicae felicitatis arbitrum solertissimum agnoscunt: dc qui Iuris ac Iustitiae responsa dant hominibus Te legum vindicem 5c conditorem acerrimum , Antistitem Iustitiae religiosissimum, Monarcham iuris prudentissimum , atque oraculum Themidis
disertissimum praedicant: dc qui res suas priuatim agunt, Te felicissimum quietis ac tranquillitatis quae ad populos derivatur adiutorem , aequi bonique Diffinitorem suauissimum, ac principalium Beneficiorum liberalissimum dispentatorem profitentur. Habent Te nimirum Ecclesiae perpetuum