Ordinis medici Ienensis decanus Iustus Christianus Loder, D. solemnia inauguralia clarissimi medicinae candidati Immanuelis Henrici Geller ... indicit : praemittitur commentationis de Alansonii nova amputationis methodo part. I

발행: 1784년

분량: 14페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

ORDINIs MEDICI IENENSIS DECANVs

IUSTUS CHRISTIANUS LODER, D.

SOLEMNIA INAUGURALIA

IMMANUELIS HENRICI GELLER

INDICIT. Praemittitur commentationiS de ALANSONII noua amputationis methodo

Part. I.

LITTERIS STRANEM ANNIANIS.

5쪽

Varia sunt, quae tum in dignoscendis tum

in curandis morbis hodiernam Chirurgiam Prae vetustiori Commendant. ET quo enim sedulis et accuratis partium humani corporis sanarum et morbosarum disquisitionibus Anatomiae inprimis studium increuit, plurium morborum naturam, quae antea latuerat, noscimus eisque facile medemur.

6쪽

Vt autem omnibus in rebus, sic et in Chirurgia , dolenda est humanae conditionis imbecillitas,

quae impedit, quo minus ad summum, quem petimus, perfectionis gradum accedamUS , quaeque nos, inuitos quasi, ad modestiam reuocat, Vbi nimia fortasse profectuum nostrorum Persuasione triumphamUS. Nusquam enim artis nostrae impersestio magis

apparere Videtur, quam iis in casibus, Vbi, vel ' ob membri cuiusdam Plenariam destructionem, Vel ob fracturam Ossis maTime compositam et comPl catam , vel ob sphaceli aut ossium calidi summum et insuperabilem gradum, Vel ob trunci arteriosi, qui membrum aliquod sanguine suo Unice ProspIcit, laesionem, totam partem abscindere dira necessitas iubet Hisce enim in casibus, etiamsi membri illius amputatio emeacissimum remedium sit, quo vitam aegroti seruare Possimus, hae ipsa: tamen curatione lateri cogimur, Omnia artis nostrae adminicula non sussicere, ut parti istae Pristinam et amissam sanitatem restituamUS.

Quae Vero cum ita sint, nostri est, omnem diligentiam adhibere, ut dirae illae,

at necessariae curationes, ita instituantur,

7쪽

ut miserrimorum aegrotorum dolores, qUantum in nobis est, minuamus, et ipsius curationis ineuitabilem crudelitatem nostra humanitatu leniamus. Et hoc quidem est, in quo etiam vetustiori Chirurgiae palmam praeripit hodierna, quod ipsam

quoque membrorum amputationem mitiori modo et minori, ut ita dicam, apparatu perficiat, totamque curationem multo breuiori tempore absoluat. Quis enim est, qui Veterum methodos, quibus in membrorum abscissione utebantur placido et tranquillo animo intueatur Τ Quis, qui terrore non palleat, cum ea legat, quae Veteres de cultri candentis Vsu, et de olei feruidi, aut aquae ebullientis, aut sulphuris et plumbi fusi, aut medicamentorum corrodentium, aut candentis ferri ad membrum ipsa abscissono iamiam mutilatum applicatione eum in finem praeceperint, ut sanguinis erumpentis vim coercerent Τ Quis, qui immane EOTALLI consilium, quo in machina peculiari modo fabrefacta, per illapsum ab alto ferramentum praeacutum et graue in locum resecandum, magna Viet Uno quasi ictu membra praescindere suadebat, quod et HILDANus imitatus est '), absque horrore contempletur Τ Mirum sane non est quod certam mortem di-

8쪽

6ris hisce curationibus praeserrent aegroti, et quod

ipsi eius temporis Chirurgi non, nisi inuiti et rarissime, ad horrendam hanc sic dictam operationem confugerent ' . Euanuerunt autem dira illa et ipsis morbis acer

biora curationum genera, ita, Vt ne Vestigium quidem eorum apud nos supersit; sanguinis enim pro-

nullium neque ustione neque Corrodentium applicatione, sed sub amputatione per torcular, et post illam per ar priarum ligaturam compescimus, hisque egregiis inuentis '') istam curationem pristina crudelitate immunem reddimus. Non vero mitior et tutior compescendae haemorrhagiae methodus unicum est , in quo nostra haec Chirurgia pristinam antecellat, sed et inprimis id laudem meretur, quod per duplicem siue iteratam illam sectionem, quam Galli ΡΕΤΙΤΟ, Angli vero CHESELDENIO suo tribuunt, nostris temporibus membrorum abscissio ubiuis fere perficiatur. Hoc enim modo molestissima illa ossis denudatio aut

9쪽

eminentia, quae olim vulneris sanationi vehemen ter plerumque obstabat, facile euitari potest.

Quamquam autem variis hisce, iisque praeclaris inuentis, membrorum amputatio maximis illis dissicultatibus, quibus olim Premebatue, liberata est, habebant tamen Chirurgi, cur illam iis inprimis in casibus metuerent, ubi Vel propter aetatem et virium defectum, vel ob victus idonei penuriam, vel ob aeris in Nosocomiis aut in alio quocumque loco Corruptionem, vires aegroti ad longam illam

suppurationem , qua sola vulneris demum sanatio absoluebatur, Omnino non sumcere visae sunt. Sed haec quoque, maXima sane, dissicultas nostris temporibus plane remota est per egregiam illam et nunquam 1atis celebrandam methodum ALANSONII '),

celeberrimi apud Anglos Chirurgi, qua ipsa femoris amputatio, cuius sanatio Optimis iisque perbiissi-

n Descripsit Cel. vir methodum suam primum in libro cui titulus

est: Practicat observations on amputation andi the after-treat me it, D Ed . ALANSON. Lond. 1 79. Emendatam autem methodum suam candide explicauit in altera huius libri editione, quae sub eodem titulo prodiit LQndini I 8 p., cui varias obseruationes nouamque adiecit Commentationem, sub titulo : an accouut of the amputation aboνe the ancle inith a sap.

Vtilissimi huius libri versionem germanicam sub; prelo esse ex ephemeridibus litterariis Gothanis maximo cum gaudio percepi.

10쪽

tissimis viris non, nisi quinque vel seY mensium spatio, succedebat, tribUS plerumque aut quatuor hebdomadibus et facillimo, Vt ita dicam, negotio absoluitur. Nescio sane, quantis laudibus eXtollammaXimum , quod sibi parauit ALANSONIVS meritum de Uniuerso humano genere et praecipue de patria sua, in qua inprimis dirus iste morbus strophulosus,

tus, qui articulationem genu et cubiti immedicabili carie plerumque destruit, adeo frequens est, Vt membrorum abscissionem in nos comiis Londinensibus quavis fere hebdomade VldeIo possis. Quae autem praeclara methodus, cum apud nostrates nondum in usu esse videatur ), non inutilem laborem me suscepturum arbitrabar, si emendatam hanc membra praescindendi rationem, nono libro ALANsoNii , sed potius secundum eas Obseruationes exponerem, quas, cum Londini degerem, feci in Noso comiis St. Bartholomaei et Georgii, in quibus inprimis POTTIVS et IOH. HVsTERVS, Praeclara illa inter Londinenses Chirurgos lumina, artem suam maTima cum laude eTercent. 1 anta autem

J AL soNret methodum in Gallia quoqne plane incognitam esse, anno praeterito, cum Parisiis et Rotbomagi degerem, o seruaui.

SEARCH

MENU NAVIGATION