Hortorum libri IV, et cultura hortensis

발행: 1780년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

LIBRI IV.

HORTORUΜ HISTORIAM

ADDIDIT

13쪽

LECTORINUSARUM ET HORTORUM

AMATORI

si os r impensos Tacito plinioque labores , cum in patriis Nivernensum agris rusticarer juvit animum levioribus studiis recreare. Elegantissimum Renati Rapini carmen de Hortis relegi. pernotam mihi, & literatis omnibus

viris celebratam , ejus elegantiam ornatissimamque concinnitatem non sum miratus t at in opere hujus novitatis , in materia omnium oculis semper obvia, uonnullas jam obversaridissicultates, quae Iegenti molestias iacessant, eumque impediant , aut retardent , mirum

dii hi luisset visum , ni longa jam experientia

14쪽

LECTORI.

comperissem opera, quanto sunt praestantiora , tanto plures pati dissicultates. plus enim est in his scientiae , plus antiquitatis , plus artis , plus ingeniosae illius universitatis , qua res indicantur magis, quam explicantur. Quae om nia si quis non deprehenderit & calluerit , haerere , cunctari , & quam maxima legendi voluptate defraudari necesse est.

Ut ab elegantissimo carmine tales remoras amoverem , in nova ejus editione operam

posui ; curaque fuit ut dispositione , sorma , nitidaque diligentia ceteris omnibus editionibus praestaret. Hortensia praecepta, quae ex Graeca Latinaque antiquitate Rapinus arcessiverat , unum in locum collegi. Quae suis in editionibus, dum viveret , mutavit , addidit , aut dempsit , cognitu minime ingrata observavi. Quod autem, ut reor, commodissimum

Lectori judicabitur, Indicem amplissimum subjunxi , in quo quidquid in carmine reconditum , abstrusum , aut intellectu dissicile explicavi. Eruditam quidem disputationem de universa culturae Hortens; disciplina subdidit

15쪽

LECTORI. iii

Rapinus di sed varias Hortorum sermas vicissitudinesque , per omnes aetates la gentes , aut non attigit, aut leviter L perfunctorie

exsecutus est. Ut supplerem quod in hac parte deerat , ipse de Hortorum historia dissertationem addidi : novum historiae argumentum , & nisi me fefellerit animus, novitate sua gratum & utile. Nunc superest ut viri de literis optime meriti vitam moresque paucis recenseam. Magna haec sunt exempla, quibus vigent literae, excolitur vita, virtus incenditur. Renatus Rapinus , Turonensis, natus anno MDCXXI, Societatem Jesu ingressus est anno MDCXXXIX. Tum florebant summa duo

Societatis decora Jacobus Sirmondus & Dionysius Petavius , quorum exemplis ita incitabantur ingenia , ut numquam major suerit tiliterarum S. virtutum claritas. Auspicatissimis illis temporibus adolevit Rapinus ; tantisque praeceptoribus, studiorum rationem iniit, quae una est optima, summam nempe elegantiam , cum eruditione multiplici conjunctam. Felici

a ii

16쪽

iv LECTORI. ter cessere prima ejus coepta ; operumque speciminibus inclaruit , quae maximam spem attulere. Has ingenii dotes commendabat decens Oris venustas, ossiciosa comitas, gravitas morum , rerum prudentia, & validissimus religionis sensu S. Cum Julius Magarinus, per regis juventu'tem Gallicarum rerum arbiter , Alphon sum Mancinum , sororis suae filium , in altissimas immensae suae fortunae spes educatum vellet, delegit Rapinum, qui curas illas susciperet. Erat in Alphonso nobile ingenium, acris vividaque natura, & in bonas artes prona. Verum iniqua plerumque sors manet laetiora quaeque initia. praematura mors Alphonsi dotes, Cardinalis spes, praeceptoris curas obruit. Vacuum tunc Rapinum occupavit Guillelmus de

Lamoi gnon , ut filii sui studia dirigeret. Tum coepit dulcissima illa & perhonorifica amicitia ,

qui vir omni virtutum laude praecellentissimus Rapinum semper ita prosecutus est, ut cum nemine conjunctior vixerit, & quicum suas

suaeque domus res omnes communicatas vel -

17쪽

let. Maxima certe inerat Bapino in formandis juvenum ingeniis sagacitas. Qua usus quoque est Ioannes-Baptista Colberi , inter maxima publicarum rerum momenta de liberorum suorum institutione maxime sollicitus, A dictitare solitus : Malle se liberos habere nullos, quam malos, aut ignavos. Illam demum , cum Rapini aetas ad senectutem jam vergeret, prosilio suo exoravit Achilles de Hariat. His occupationibus numquam tuere impedita viri literarum amantissimi studia, sed excitata potius A illustrata. Primum poeticae ejus artis monumentum e typographia regia prodiit εΠΠΟ Μ DCLVII , quo Templum famae , seu Julii Mararini laudes, Heroico carmine celebravit. Ibi pariter editum Reipublica Venetae

pro debellato Turca armorum Trophaeum. Se

quens annus, ob Alphon si Mancini mortem , funereo planctu , variis carminum generibus expresso, fuit maestissimus. Feralem luctum di iapulit anni MDCLIX splendor, cum Julius Magarinus, mira ingenii facilitate, terrarum

orbi pacem , regi conjugem , regno laetissima

18쪽

maximae sortunae jura asseruit. Id Rapinus carmine , cui titulum fecit Pacis triumphale monimentum , & ingeniose A magnifice gratulatus est. Eodem anno evulgata Pax Themidis c m Musis : quo carmine Guillelmus de La-m0ignon , cum publica urbis regnique laetitia& aequissimorum ac felicissimorum temporum spe , quod nemini umquam ex hominum memoria prius contigisse memorabatur, parisini Senatus princeps renuntiatus, meritis laudibus attollebatur. Tum quoque sub ejus nomine Scauspiciis prodiere Ecloga & Dissertatio de Cammine pastorali. Rapinus tunc erat assecutus tardam A fugacem aetatis artisque maturitatem , cui de perfectione unice est laborandum. Hanc enim ex omni parte absolutam operum perfectionem nec prima , nec ultima ferunt vitae tempora. Ν0bile ergo operis argumentum quaesit. Hortos, amoenissimam materiam , licet difficillimam , a Virgilio laudatam , sed intactam, delegit. Cum quinque per annos in iis elaborandis insudavisset, e typographia regia exiit

19쪽

LECTORI. xij anno Μ DCLXV. carmen , incredibili plausu in Gallia & apud exteros exceptum , Augusti aevo dignissimum ab omnibus judicatum. Ut innumeras laudes taceam , Cardinalis Julii Rospiglios, qui sequenti anno, nomine Clementis IX , pontifex maximus creatus est , verba asseram ex ejus epistola V I Nonas Martii anno MDCLX v I scripta: si Tuos inis Hortos videris magico quodam cantu amoe-υ niores quosque Parnassi fores traduxisse

,, Virgilianam sane majestatem & elegantiam is spirant in primis vero suspexi felicitatem is styli , tam sterilem materiam , tam spino

M sam , tanta ubertate ornament Ortim , tanta

s hilaritate tractantis v. Ρost persectissimum artis opus , interquievit Rapinus, & Italiam invisit. Florentiae &Bomae exceptus est a primoribus literatisque viris ea affabilitate , quae decet urbes artium& literarum genitrices. Novas ibi resumpsit vires ; repetitaque Lutetia , Latinis literis quibus sese hactenus nobilitaverat, Gallicarum decus addere coepit anno Μ DCLXIX.

20쪽

Ut aetatem suam illustrissimis exemplis erudiret , instituit Demosthenem & Ciceronem . Homerum & Virgilium , Thucydidem & Titum Livium . Ρlatonem & Aristotelem inter se conferre. Deinde in ipsa incubuit praecepta , quae de Eloquentia, de Ρoes , de Hi torii , de philosophid composuit. Tanta Varietate operum , quibus in omnibus delicatum& eruditum elucet ingenium , magnam sui admirationem renovavit , & inter summos li

terarum arbitros annumeratus est. Cum Joan

nes Racine Tragoedias suas scriberet, & ad Dominicum Boiihours mitteret , ut si quid in lingua aliave in re peccasset , minime indul

gens moneret , eas cum Rapino communica

tas percupiebat. Quanta autem apud exteros fama ejus invaluerit declaratum est a Joanne- Antonio Memmio Avauxio , De Mesemes , comte d'Apaux , Galliae regis legato ad Batavos. Ne quid imminuat augeatve Latina interpretatio , Gallica ejus verba referam ex epistola , quam Haga - Comitum , la Hse , die secunda Septembris anno MDCLXXVI

SEARCH

MENU NAVIGATION