Pyretologia: seu exercitationes de morbis universalibus acutis ...

발행: 1692년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Ad Lectorem Morborum a Spiritu Animati,atque Veneno inibi delitescente petendam deprehenderem; Quanta luce Mentem meam illico perfusam sensi ZAriadnes quasi filo ductus in Penetralia Naturae intrasse mihi visus sum ; Tenebrae Sc caligines, momento quasi temporis dissipantur, occultissima quaeque ac iminutissima Symplomata in lucem clarissimam proseruntur ; Nihil arduum, nihil consistum ut prius ; Phaenomena, quaecunque suerint, solutiones suas juxta secum afferunt; omnia Morborum Symplomata prosapiam suam ultro confitentur i Febres omnigenae in varias suas Classes sponte recedunt, atque propriis Sympto malis notatae Genium suum ac Indolem palam produnt; ea insuper signa tum Diagnostica cumfrognostica a sonte suo perspicue

deducuntur, quae reapse ac usu verissima esse comprobantur: Curativae praetered Indicationes certissimae

22쪽

Ad Lectorem. tissimae,riictu Oculi citius sese Menti ingerunt, atque Methodus medendi vera ac rationalis stabilitur, pro variis aegrotantis circumstantiis diversa ia mutabilis, atque ut plurimum eventu felici approbatur. Adeo ut mihi 'am non amplius

videar Empiricus, sed mihi potius

gratuler, tanquam in Medicum

quadantenus M Philotiphum nuper evecto; & cum maJori fiducia, atque minore hallucinatione, id, quod mei Muneris est, quotidie sequar. Quid Z quod in variis Morbi stadiis ubique sciam quid de ejus eventu exspectandum sit, quid agendum; ia, cum ob radiaces Morbi nimium fixas, aut Remediorum efficacium desectum , opem non semper afferre queam, ob quam rationem deficiam cognoscam. Unde mihi pene persuasum est II pothesin nostram de horum Morborum aetiologia,magna parte,ad Veritatem ipsam aut quam proxime accedere. Ob-

23쪽

ad Lectorem.

Objiciet sorsan hic aliquis, cum hoc pacto Ratio formalis Morborum non, ut olim, in Qualitatum evidentium intemperie, verum in

Spiritibus & Veneno in iis delites

cente constituatur, plane actum

esse de Philosephia & Eruditione

Medicinali ; nec e re esse, ut Medici amplius nocturnis impallescant Chartis, vel tempus terant in libris Doctorum evolvendis, vel Ingenia sua in repagulis Naturae reserandis, L Causis rerum indagandis in posterum torqueant: Amplum illum ia fertilem Philo phandi Campum, Crasin nimirum

variam, Putredinem, atque multiplicem Purpureae Masiae alterationem ex Bilis flavae 8c nigrae, Pituitae caeterorumque humorum primis

qualitatibus in summo gradu imbutorum miseela, ejusdεmque com- ipagis a Sulphure, Sale Alcati, vel Acido in ea praedominante solutionem, ubi olim Profestares ingenia sua

24쪽

Ad Lectiorem. sua exercebant, Sc unde in posterum uberem ac pene infinitam Remediorum Febrisugorum Messessem excogitare possent, ictu quasi Oculi mutari in sterile isthoc & insuectandum Spirituum, & nescio cu3us Veneni Deleterii in iis latsetantis solum. Ilos Spiritus M hoc

Venenum,cum sensus nostros penitus sugiant, ad Methodum medendi rationalem conflandam conducere non posse ; verum imperitum Unumquemque atque Empiri- cum Antidoto instructum,. sine eruditione, ratione vel Methodo, partes Medici acturum unde maximum decus, atque etiam usus nostrae Artis multum detrimenti non potest non pati, dum via hac compendiaria Febres obtruncantur, in quibus curandis maximum quaestum facimUS.

Esto horum Morborum Fomes in Spirituum gremio delitescere concedatur 3 An non Medico sagaci

25쪽

Ad Lectorem. gaci liceat Indicationes suas Curativos ab humorum mutationibus, quae ab hoc Fermento oriuntur, desumere λ Saltem hoc ritu Artisuus honos constabit, Philosophiae Libertas sarta tecta conservabitur, 8c Lucri captandi occasio non praeripietur. Tantum autem abest, ut haec

nostra H oth s labefactet Philosophi in quae quantum ad Artem

nostram spectat, est Scientia veris ac certis Principiis a rerum ipsarum Natura petitis innixa) ut potius eam mirum . in modum excolat atque adaugeat, & Nos non aliam ob causam eam primum amplexi sumus. An enim fas est, ut.

ii qui falsas & fictas tantum Morborum causas contemplantur, veram eorundem & vivam Ideam ratiocinando unquam formarent, ventum certum denunciarent, vel justas Indicationes, atque aequam

medendi Methodum stabilirent λ

26쪽

Ad Lectorem. Sane non mirum est Artem Medendi huctisque magna ex parte celatam tanquam Mysterium fuisse,ia ejus Professores precariis Principiis instructos, utut specie tenus eruditos, Empirico modo eam exercuisse Tyrones vero, apud quos

Magistrorum Aphorismi plus autoritatis obtinere solent, quam ipsa res ia ratio in veritate exquirenda, postquam ad hujus Eruditionis Philosophicae perven6runt, visos sibi potius esse Naturas rerum investigasse, quam ex veris causis quicquam cognovisse ;unde fit quod non sine opprobrio inclyta Medendi Ars apud pleros

que hactenus incerta audit L conjecturalis Appello autem ipsos Humorum M Qualitatum evidentium fautores, utrum ex istiusmodi Principiis certum aliquod Febrisu-ψιm hactenus usque invenerint λUtrum vel Symplomatum ipsorum rationem perspicue tradiderint λ

27쪽

Ad Lectorem. Obse vatione equidem ac multo usu Symplomata Morborum Diagnostica, Sc signa fregno stica Vera, sepius Historico more diserte recCnsuerunt, ori scilicet haec vel illa signa hos Morbos comitari soleant, atque hunc vel illum eventum subsecuturum denuntient ; verum de

causa labra altum silentium. At quid hoc ad Philosophiae incrementum λ Si vero usquam rationem proferre Videantur, quas tricas n

nugas, & jam fere ubique explosas λ Adeo ut de his potius, qk amaliis quibuscunque , Effatum illud

Divinuru pronuntiatum fuisse vide

dicationes pi aeterea Curativae in his Mori , atque Methodus illedendi non minus mancae sunt x mutilae, quam, reliquu3 Apparatus ;Omnia, ad Symplomata, quae ab Humorum qualitatibus Vario miliatis oriuntur, collimant i, Ad radicem, seu primariam Morborum a ' Causam

28쪽

Ad Lediorem.

Causiam nihil Imo Speci ficu ipsa uti vocantur) quibus se nonnunquam jactare solent, & quae optimam eorum Therapeutices partem constituunt, si unquam vera ia efficacia inveniantur, non CX HumΟ-rum Sc Qualitatum evidentium Pharetra profisi Untur, neque ratione excogitantur, Verdin occulta ratione nescio qua, vires suas ad Humores L Qualitates minime a commodatas, exserere agnoscuntur. Haeccine Philosophia, quae nunquam hactenus veras rerum causas indagavit, atque in posterum a recto scientiae tramite Asseclas suos aeternum seductura est, tanti facienda sit, ut ejus causa Hypothesis a rerum ipsarum Natura petita, at

pudiari oporteat λ Exulet, per me in aeternum exulet Philosopbia ista, Κ Scientia falso sic dicta; Nec inde Artem nostram, vel ejus Proses fores quidquam damni perceptu

29쪽

Ad Lectorem. i

ros hariolari Dositim. E contra. cum ulus Rationis L Eruditionis non minus necessarius sit ad con- consequentias deducendas, cum veris ac certis Principiis innitamur,

quam cum precariis & falsis postulatis suffulciamur ; Otia de cauSa , via longe certiori & magis compendiaria scopum in Ueritate eruenda attingere non conemur λ Sic enim Sc Ars ipsa honore adaugebitur, & haesitantibus Profestarum Animis cumulate satisfiet; Ideae Morborum verae Sc genuinae sominabuntur ; Symplomata singula propria luce illustrata clare Sc perspicue explicabuntur 3 Eventus,quicunque futurus est, ultro in conspectum veniet; Indicationes certae& Methodus medendi vera in Promptu erunt, neque ex hallucinatione vel inscitia Medici vita Λῖ-grotantis in discrimen adducetur;

briis &. convitiis lacestetur : Seda a quicquid

30쪽

Ad Leditorem.

quicquid Arte fieri potest,certissime perficietur Quid λ nihil

magis professoribus emolumento

esse pote si, quam ossicium tuum hoc modo praestare : Nihil enim Vulgum, instanti vitae suae discrimine, ab ope A sculapii petenda

deterret, praeter incertitudinem,

quam in ipsa Arte deprehendunt ;Omnes ad illum Medicum currunt, qui cito, certo, M tuto fanat ; Qui autem dissiculter L non sine magno dispendio olim evashrunt, ab Arte ipsa tanquam a Peste, M ab ejus Professoribus tanquam a Planis abhorrere solent.

Futilem autem, atque plane inanem censeo alteram Objectionis partem ; scilicet, usu Corticis jam increbrescente, Mysterium Artis nostrae adeo divulgandum fore, ut in posterum quivis Agyrta L Circum soraneus Antidoto instructus , vel A grotans ipse Curationem Febrium absolvere valeat: Siquidem

SEARCH

MENU NAVIGATION