장음표시 사용
218쪽
Impensis Johannis Mart Regiae Societatis Typographi, ad insigne Campanae in Gemeterio Divi Pauli MDCLXXV.
220쪽
Observationes continem. M AOM E Socii ETATI REGIAE ANGLICANAE
Murcellus Majsthius S. P. Elebris apud Pictores mos est, Doctissimi Sodales, quo perficiendarum imaginum graphidem, primat in tabulis lineamenta, illico ac e materno phantasiae sinu excidunt, continuata intuitus irradiatione severe abstinent, ne statim adolescant; verum ab oculis per longum tempus remota seriari jubent, donec inchoatae prolis in artifice sp cies obliteretur, quam subita postmodum lustratione examinantes absolvunt. Simile quid nobis in contemplandis Naturae primis iconibus Peragendum , mihique opportunum saltem & necessarium censeo. Sicue enim, eo temporis tractu, aberrationes, & incompta delineamenta, si quae in tabulis extant, illico phantasiam omnino praejudiciis denudatam mment, & ab ea non adhuc in sui amorem obfirmata) severi judicii imperio castigantur, & delentur, indeq; Naturae magis consona depromuntur : Ita in meditandis Naturae tabulis, rara, sed repetita, indagine comptiora emergunt mysteria , eliminatis antiquis conceptibus, qui olim Palladis arcem occupabant. Prima igitur Pullorum delineamenta incubatis ovis vobis ita consissentibus) singulo anno inquirenda mihi proposui; quaeq; proinde in postrema aggressione observare contigit, A brevibus Disiti le
