I.E.R.D. Caroli Augusti Salesij Tulliani ... De vita et rebus gestis serui dei eximiæ sanctitatis viri, patris ac patrui sui, Francisci Salesii, episcopi et principis Gebennensis. Libri decem

발행: 1634년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

E R DLI AUGUSTIS ALESII TULLIANI

DOCTORIS THEOLOGI,

PREPOSITI, CANONICI,

VICARII GENERALIS ET OFFICIALIS

ECCLESIAE GEB ENNENSIS: DE VITA ET REBUS GESTIS SERVI DEI eximiae Sanctitatu Viri, Patris ac Patrui sei,

FRANCISCI SALESII,

EPISCORI ET PRINCIPIS

LUGDUNI, Apud FRANCISCUM LA BOTTIERE M IOAII VILLARD , in vico Tupino. M. DC. XXX IV. Cum Privilegio Regis.

6쪽

VICARIO IE S V CHRISTI,

NCTAE C A THOLI C AE , APO STOLICAE Romanae fcclesia,

OLUS AUGUSTUS SALESIVS,

ullianus, per Humillima pedum oscula, ICITATEM SEMPITERNAM. PECVLVM sine macula tibi offero, PATER BEATISSIME, Francis- cum Salesium, Gebennensem Episcopum

ac Principem , Patruum meum , qucrnTua Sanctitate, Sanctum appellari uniuersus Christianus Orbis expectat.Loquor ego omnium nomine: Quid enim hanc mihi avellere libertatem possit;licet eumdc cum illo sanguinem hauserimaeum nemo sit,nisi prorsus incognitus,qui eum non cognoscat,amet, laudCt, veneretur Et vero, Pater Sanctissime, debemus hia C Vsque miseri esse Beatorum C litum consanguinei,

Zt de Cis loqui non audeamusὶ Optimum si suae quisque 3atrix staderet,sed dicam & amplius. Dissicillimum ex-

7쪽

EPISTOLA

traneo bene historiam scribere . neque id sane proferrem, nisi fatis stiperque iampridem effati veritatem,experientia comprobassem.Hoc ego credidi,propter quod loquutus sum, dc Dei iustitiam, quam in Seruo suo abyssum multam posuit, annunciare decreui in Ecclesia magna,

cui Tua Sanctitas praeest Delicissime , sapientissime, Gnctissime. Speculum autem appellaui Praesulem quem tibi sisto ; si Solem dixero; dixero quod est: quandoquidem eius doctrina fulget Ecclesia,ut Sole Luna. Exultauit ut Gigas ad currendam Iustitiae viam, & a Summo Christianae perfectionis coelo, tot vibravit virtutum δίmiraculorum radios, Vt nemo sit qui se abscondat a calore eius.Non erubesco porro haec tibi dicere, VR B A

NE MAXIME : quia iam ab aliis intellexisti fusis

sime δί sciuisti,immo tu ipse summis eum laudibus per saepe es prosequutus; dc beatum ego hac in re me existimo, quia caro dc sanguis nihil reuelarunt mihi. Fateor tamen ingenue dc te id scire par est,quem,Velut Patrem- rfamilias,nihil eorum quae in domo fiunt latere debet) ea me imbutum fuisse inuocato Numine sententia,ut tanti Praesulis Historiae, quam ex euidentissimis rationibus notissimam habeo,calami mei periculum δί tyrocinium hac in scriptionis arte meum deberem : Enimuero ille est , qui mihi in materni adhuc uteri tenebris inuoluto unde mirum in modum glorior fama procatus est,&omen dixit, natum amauit δί animauit ad eam quam suscepi, amo dc Veneror Ecclesiasticae vitae rationem, d

qui suis precibus, quibus in conspectu throni cc Agni

valet

8쪽

DEDICATORI A.

valet mirifice, dum anxiaretur cor meum, in petra eXal tauit me.Hei Cur non longiori hac viae vita donatus est, ut liceret mi sero apud eum haurire venam aquarum Viventium,& de Theologicis capitibus,ipso Doctore coelit is docto,imbui; cum me paucissimis antequam Alle-nionem proficisceretur diebus , magno plane propensionis erga me suae exhibito testimonio quo facilius instruere Metaphysices adhuc candidatum posset, in sanctam suam consuetudinem dc familiaritatem aduocarat λ Sed consolatur ille me recordatione grata quotidie, dc quem Patruum dc Patrem habui in terris, eumdem&semper Patrem & Patronum experior in coelis. Putas

vero PATER BEATISSIME, quam laetetur hodie de me, clini sui causa videt ad Sanctitatis Tuae pedes prouolutumiNar,videor mihi videre illum,nouis si quae coelestibus addi possunt affectum gaudiis, his verbis sibi ipsi gratulari:Breui me Pontifex MaximusPontificem,

Sanctus Sanctum dicet, & talem exhibebit mortalibus, qualem Deus Maximus inter immortales suos aulicos gloriosissime constituit. Sed non id ipse solus exposcit. Vna est vox totius triumphantis Solymes: & accedet profecto Patriarchis noua laetitia, cum terrae honoribus

additum sibi videbunt eum, qui tot liberos Christo genuit,tot Religiosarum mentium Patrem: Apostolis, cum eum,qui inreuocandis ad Ecclesiae caulas Haereticis tot labores,tot pericula, ingenti cu emolumento exantiauit 'Martyribus,cum eu, cui sola dum viveret Martyrij so tuna & sola dii moreretur causa defuit:Pontificibus,cum

9쪽

EPISTOLA

eum,qui animam suam dedit pro ovibus suis, quippe irreprehensibilis ac sine crimine fructum centesimum fecit in plebe, & acceptis quinque talentis alia quinque superlucratus est: Doctoribus,cum eum,qui re & nomine Sal terrae fuit & lux mundi lita ut nullus sit Orbis angulus in quem tot sancte & erudite conscripta ab eo volumina non peruaserint: Confessoribus, cum eum , qui post aurum non abiit,nec sperauit in pecuniae thesauris: Virginibus denique, cum eum, qui nesciuit thorum in delicto, & cum mulieribus non est coinquinatus, SI Agnum ideo nunc,quocunque ierit,in albis sequitur vestimentis.An commendari quisquam altius potestὶ Vide igitur quid tibi rursum offero 3 PATER BEATISSIME ; Citrum aureolam ex Ecclesiae tuae Paradiso explantatam,quam in Voluptario tuo podio iterato pangas : Non amplius Smirnaeas vites desiderabis: habebis enim in ea flores fructusque perennes. Rosas Paestanis educatiores, lilia dc violas Allobrogicarum convallium plenis cape calathis,quibus nec defit honor frondis, nec

Odor, nec purpura, nec niueum ebur. En, Ut te circum

dant dies verniὶ Descende porro, PONTIFEX

OPTIME , in. hortum tuum & in arculam aromatum ,vide si floruerint mala punica, si flores fructus parturiunt,dc da volatum argumentosis apibus tuis,ut bonabilent circum hos flores dc pascantur in liliis, donec a-ipiret dies de inclinentur umbrae. Ego haec, O PR

S VLVM PRINCEPS MANIME , in portis

nostris omnia poma noua dc vetera seruaui tibi. Sede etiam

10쪽

DEDICATORI A.

etiam sub umbra mali huius desiderabilis, & postquam

fructum eius dulcem inueneris gutturi tuo, dignare, DOMINE,in diebus nostris,sicut oleum essu fiam reddere Francisci Sales' nomen,& in fines Orbis terrae exeant verba tua de Sion Monte Sancto Dei. Notam fac in populis veritatem istam ε, Quia posuit Dominus super caput serui sui coronam de lapide pretioso. Sparge in publicum hos fores , 8c haec dulcissima tuarum apium mella.Deduc Siparium quo Sol hic adhuc tegitur, ut luceat iterum coram hominibus,& glorificetur Pater noster qui est in coelis,& hoc denique speculum omni chri-stallo purius tuis exhibe Christianis. Lugduno. Xeniorum die, anno millesimo,sexcentesimo,trigesimo quarto.

SEARCH

MENU NAVIGATION