De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

MEDICINT LIB. VI.

I. ' uvae taminiae P. I. simul teruntur, adjiciturque Vetus oleum pari portione, atque acetum , donec ei mellis crassitudo sit.

I 6. De oculorum gravioribus morbis , qui ex in fammationibus oriuntur, O Malidioribus medicamentis curantur, O de Andrea collyrio, o de διοι κερατος.

Hactenus oculorum morbi lenibus medicamentis nutriuntur. Genera deinde alia sunt, quae diversam curationem desiderant; fereque ex inflammationibus nata sunt, sed sinitis quoque his manentia. atque inprimis in quibusdam perseverat tenuis pituitae cursus. Quibus alvus ab inferiore parte evocanda est, demendum aliquid ex cibo. Neque alienum est, illini frontem compositione Andreae. Quae habet gummi P. I. ' cerussae, stibis, singulorum P. II. spumae argenti & coctae & elotae P. IV. sed ea spuma ex aqua pluviatili coquitur; Sc arida haec medicamenta ex succo myrti conteruntur. His illita fronte, cataplasma quoque superinjiciendum ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae succuS, Aut cupresitis adjecta sit. Cucurbitula quoque , inciso Vertice, recte accommodatur; aut ex temporibus sanguis emittitur. Inungi vero eo debet, quod habet squamae aeris, papaveris lacrimae, singulorum P. I. cervini cornu combusti & eloti, plumbi eloti, gummi, singulorum P. IV. turis P. XII. Hoc Vero collyrium quia cornu habet, λὰ κερατος nominBtur.

Quotiescunque non adjicio, quod genus humoris adjiciendum sit, aquam intelligi volo.

392쪽

Ad idem Euelpidis , quod μεμιγμένον nominabat. Ita eo papaveris lacrimae, & albi piperis, singulae

unciae sunt, gummi libra, aeris combusti P. I. Inter has autem curationes, post intermissionem aliquam, prosiliat balneum & vitium. Cumque omnibus lippientibus vitandi cibi sint, qui extenuant; tum prae Cipue, quibus tenuis humor diu fertur. Quod si jam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt, sicut in hoc genere materiae maXime Prona tum est; confugiendum est ad ea, quae, quia Ven trem, corpus quoque adstringunt.

cavis, veteribuS.

At ulcera, si cum inflammatione finita non sunt, aut supercrescentia, aut sordida, aut cava, Aut certe vetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia collyrio , quod μεμιγμένον Vocatur, optime reprimuntur. Sordida purgantur & eodem, & eo, quod sini-lion nominBtur.

Habet aeruginis P. IV. gummi tantundem, Bmmoniaci, minii sinopici, singulorum P. XVI. quae quidam ex aqua; quidam, quo Vehementiora lint,

ex aceto terunt.

Id quoque Euelpidis , quod phynona appellabat,

huic utile est: croci P. I. papaveris lacrimae, gum

393쪽

MEDICINAE LIB. VI. 36smi, singulorum P. II. aeris combusti & eloti, myrrhae, singulorum P. 1V. ' piperis albi P. VI. ' Sed ante linitum, hoc ungendum est.2I. Sphaerion collFritim Euespidis. Id quoque ejusdem, quod sphaerion nominabat, eodem valet. Lapidis haematitis eloti P. II. ' piperis grana sex, cadmiae elot3e, myrrhae, papaveriS lacrimae, singulorum P. III. ' croci P. 1V. gumini P.

VIII. qude cum Vino aminaeo conteruntur.

21. Liquidum Eues idis coibrium. Liquidum quoque medicamentum ad idem com Ponebat. in quo erant haec: aeruginis P. minii combusti, atramenti sutorii, cinnamomi, singulorum P. III. croci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum P. I. ' myrrhae P. II. aeris combusti P. III. cineris ex odoribus P. IV. piperis grana XV. Haec ex vino au stero teruntur: deinde cum passi tribus heminis decoquuntur, donec corpus unum sit. Idque medicamentum vetustate essicacius fit.

Cava vero ulcera commodissime implent ex his, quae supra posita sunt, sphaerion, & id, quod philetis vocatur. Idem sphaerion vetustis ulceribus &vix ad cicatricem venientibus Optime succurrit.

Est etiam collyrium, quod cum ad plura valeat. plurimum tamen proficere in his ulceribus videtur. Refertur ad Hermonem auctorem. Habet piperis longi P. I. g. albi P. V. ' cinnpmomi , costi, singu-

394쪽

366 A. CORN. CELSI

iorum P. I. atramenti sutorii, nardi, casiae, castorei, singulorum P. II. gallae P. V. ' myrrhae, croci, turis, lycii, cerussae, singulorum P. VIII. papaveris lacrimae P. XV. al OeS, aeris combusti, cadmiae, singulorum P. XVI. acaciae , stibis, gummi, singulorum P. XXV. 'χ S. De cIcatricibus Oculorum, quiae ex ulceribus facta

sunt, O de asclepia, O canopite, O fraxino, coibriis.

Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitiis Periclitantur; ne aut cavae, aut crassae sint. Si cavae sunt, potest eas implere id, quod sphaerion vocari dixi; vel id, quod asclepias nominatur. Habet papaveris lacrimae P. II. sagapeni, opopanaci S, Iala gulorum P. III. aeruginis P. IV. gummi P. VIII. piperis P. XII. ' cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. XVI. . At, si crassae cicatrices sunt, extenuat vel smilion , vel canopite collyrium, quod habet cinnamomi , acaciae, singulorum P. I. cadmiae elotae, croci, myrrhae , papa Veris lacrimae , gummi, singulorum P. II. ' piperis albi, turis, singulorum P. III. aeris combusti P. IX. cum aqua pluviatili. Vel Euelpidis pyxinum, quod ex his constat: salis fossilis P.

IV. ammoniaci thymiamatis P. VIII. papaveris lacrimae P. XII. cerussae P. XV. piperis albi, croci Siculi, singulorum P. LII. gummi P. XIII. cadmiae elotae P. XI. ' Maxime tamen tollere cicatricem videtur id, quod habet gummi P. III. aeruginis P. I. crocomagmatis P. IV. '

395쪽

MEDICIN E. LIB. VI. 367

16. De alio genere infammationis Oculorum.

Est etiam genus inflammationis, in qua si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est: multaque aqua calida caput atque oculos fovere : gargari Zare & lenticula , vel ex fici cremore: inungi acribus medicamentis, quae supra comprehensa sunt; maximeque eo, quod sphaerion nominatur, quodque lapidem haematiten habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt; de qua protinus dicam. Haec autem insammationem oculorum fere sequitur; interdum major, interdum levior. Nonnunquam etiam ex aspritudine lippitudo sit, deinde aspritudinem ipsam auget, sitque ea in aliis brevis, in aliis longa, & quae vix unquam finiatur. In hoc genere valetudinis quidam crassas, durasiaque palpebras, & ficulneo folio, de asperato specillo, & interdum scalpello eradunt; Versasque Quotidie medicamentis suffricant. Quae neque nisi in magna vetustaque aspritudine , neque saepe facienda

sunt. Nam melius eodem ratione victus & idoneis medicamentis pervenitur. Ergo exercitationibus utemur, & balneo frequentiore; multaque oculorum palpebras aqua calida fovebimus : cibos autem

27. Caesarianum collyrium. At medicamentum id, qχiod Caesarianum Vocatur, habet atramenti sutorii P. I. ' misyos P. ' piperis albi P. V. ' papaveris lacrimae, gumini, singulo-

396쪽

A. CORN. CELSI

rum P. II. ' cadmiae totae P. m. ' stibis P. VI. Satisque constat, hoc collyrium adversus omne genUS Oculorum valetudinis idoneum esse; exceptis his, quae lenibus nutriuntur. 18. Hieracis coibrium. Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest. Habet myrrhae P. 1. ammoniaci thymiamatis P. II. aerugini S rasae P. IV. cum aqua

pluviatili. Ad idem idoneum est etiam id, quod canopite, & id, quod similion vocatur, & id, quod pyxinum, & id, quod sphaerion. Si composita medicamenta non adsunt, felle caprino, vel quam Optimo melle satis commode aspritudo curatur. 29. De arida lippitudine.

Est etiam genus aridae lippitudinis, ξυροφθαλμΩν Graeci appellant. Neque tument, neque fluunt oculi , sed rubent tantum , tu cum dolore quodam fere levi ac prurigine gravescunt, & palpebrae citra duritiem ullam nostii praegravi pituita inhaerescunt: quantoque minor generis hujus impetus, tanto finis

minuS expeditus est. In hoc vitio multum ambulare, multum eXer

ceri, lavari saepe, ibique desudare, multaque fricatione uti necessarium est. Cibi neque qui implent, neque nimium acres, apti sunt, sed inter hos medii. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius perfricare.

397쪽

MEDICINAE LIB. VI. 369

3o. Rhinion coibrium. Collyrium vero aptissimum est, quod rhinionvocatur. Habet myrrhae P. I. papaveris lacrimae, acaciae succi, piperis, gummi, singulorum P. I. 'lapidis haematitis, lapidis phrygii, lycii, lapidis scissistis, singulorum P. II. aeris combusti P. IV. ' Ac pyxinum quoque eidem accommodatum est. 3I. Ad oculos scabros collyria,

Si vero scabri oculi sunt, quod maxime in anguiniis esse consuevit, potest prodesse rhinion, id quod stipra positum est. Potest similiter prodesse id, quod

habet aeruginis rasae, piperis longi, papaveris lacrimae, singulorum P. II. ' piperis albi, gummi, singulorum P. IV. ' cadmiae lotae, cerussae, singulorum P. vi. Nullum tamen melius est, quam Euelpidis, quod μιλοιον nominabat. Habet papaveris lacrimae , cerussae, lapidis A sit, singulorum P. I 1. gumiami P. XIII. piperis albi P. IV. ' croci P. VI. psorici P. XIII. Νulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur; sed chalcitidis aliquid, &cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in vas fictile inditum, & contectum ficulneis foliis, sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti rursus teritur, & sic appellatur. Verum in basilico quoque collyrio con Venit, ad omnes affect his oculorum id esse idoneum, qui non lenibus

medicamentis curantur.

Ubi non sunt autem medicamenta composita, stabros angulos laevam & mel & vinum. Succurrit

que & his & aridae lippitudini, si quis panem ex

Corn. Celsus. A a

398쪽

vino stibacthim super oculum imponit. Nam, cum sere sit humor aliquis, qui modo ipsum oculum , modo angulos, aut palpebras exasperat, sic &, si

quid prodit humoris, extrahitur; Sc si quid juxta

est, repellitur.

32. De caligine oculorum. Caligare vero oculi nonnunquam ex lippitudine, nonnunquam etiam sine hac, propter senectutem, imbecillitatemve aliam , consuerunt. Si ex reliquiis lippitudinis id vitium est, adjuvat collyrium, quod asclepias nominatur. Adjuvat & id, quod ex

crocomagmate sit. 3 3. Δια κροκου coibrium.

Proprie etiam ad id componitur, quod κρ ου vocant. Habet piperis P. I. croci cilicii, papaveris lacrimae, cerussae , singulorum P. II. psorici, gummi, singulorum P. I V. 34. De caligine, quae propter fenectutem, aut aliam imbecillitatem M. At, si ex senectute alia ve imbecillitate id est, recte inungi potes , dc melle quam Optimo, cuprino, de oleo Vetere. Commodissimum tamen est, balsami partem unam , S Olei Veteri S, aut cyprini partes duas i mellis quam acerrimi partes tres miscere. Utilia quoque huic medicamenta sunt, quae ad caliginem proxime, quaeque ad eae tenuandas cicatrices supra comprehensa sunt. Cuicunque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione, atque exercitatione, frequenti

399쪽

balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput ex irino, donec insudet; velandumque postea, nec detegendum, antequam sudor & calor domi conquierint. Tum cibis Utendum acribus, & extenuantibus, interpositisque aliquibus diebus, ex sinapi gargarizandum. 3 s. De freti sone oculorum. Suffusio quoque, quam Graeci in 'm nominant, interdum Oculi potentiae, qua cernit, se opponit. Quod si inveteraverit, manu curandum est. Inter initia nonnunquam etiam certis obserUationibus discutitur. Sanguinem ex fronte vel naribus mittere; in temporibuS venas adurere; gargarizando pituitam evocare; suffumigare; oculos acribus medicamentis inungere, expedit. Victus optimus est , qui

pituitam e X tenuat. 3 6. De resolutione Oculorum.

At ne resolutio quidem oculorum quam παρά - λυσιν Graeci nominant) alio victus modo, vel aliis medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus vitii satis est. Igitur interdum evenit, modo in altero Oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo

aut ex morbo comitinis . Aut eX distentione nervorum, qua Vehementer ipse oculus concussus est. Ut IS neque quoquam intendi possit, nec omnino

consistat; sed huc illucve sine ratione moveatur, idque ne conspectum quidem rerum Praestet. 37. De m ydrias oculorum.

Non multum ab hoc malo distat id, quod

400쪽

37a A. COR N. CELSI

. ιν Graeci vocant. Pupilla effunditur & dilatatur; aciesque ejus hebescit, ac paene caligat. Dissicillime genus id imbecillitatis eliditur. In utraque vero ,

id est, & paralysi & mydriasi, pugnandum est per

eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt, pauci S iantum mutatis : siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adjiciendum est; oculos vero melle inungi satis est. Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi, relevaticiue rquidam sine ulla manifesta causa subito occaecati sunt. Ex quibus nonnulli, cum aliquamdiu nihil vidissent, repentina profusione alvi, lumen receperunt. Quo minus alienum videtur, & recenti re,& interposito tempore, medicamentiS quoque moliri dejectiones, quae omnem noXiam materiam in inseriora depellant.

38. De imbecillitate. Oculorum.

Praeter haec imbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt. quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit. Sed sic laborantes inungi oportet humore iocinoris maxime hircini; sin minus, caprini) ubi id assum coquitur, e X cepto; atque edi quoque ipsum jecur debet. Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices, vel aspritudinem extenuant. Quidam contrito semine portulacae mel

adjiciunt eatenus, ne id ex specillo distillet, eoque inunguiar. Exercitationibus, balneo, & frictionibus, gargarizationibus iisdem, his utendum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION