Historia machinarum ad gibbositatem sanandam : tractatus inauguralis ...

발행: 1798년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Ad primam speciem quatuor primo descriptas machinas resero, quae propterea finem haud adipiscuntur, quia extenso non semper feri nec gradatim augexi potest. Quare et illae novam saepe curvaturam procreant, praecipue si hic extensionis modus haud longis in intervallis suscipitur, quo ligamenta spinae dorsi sua contractilitate priventur. Quae, ut speratam, quam de iis celebramus, utilitatem adserant, incurvationibus haud pridem ortis sunt adhibendae.

Machinae secundae speciei primo adspeetu huic fini videntur aptiores, cum pro

earum ratione eXtensio paulatim producatur. At locum contra extensionis non convenientem

puto, quia haud firmus est, quo ea diutius subsistat. Quidam thoracem adhibentes non

extensionis solum utilitatem diminuerunt. quin et spinae dorsi novae incurvationis occasonem suppeditarunt. Enim Vero 'incommoda, quae ex thoracibus nectilibus oriri ostemdam, neminem latenti

32쪽

38. Quod tertiae speciei machinas attinet, me jure perhibere posse, puto, quidquid curvationi curandae inserviat, eas complecti, cum omnia, quae de machinis requirimus, iis conjuncta videantur. Ipse inventor SAEL DRARI Usaffirmavit, fieri posse, ut pelvis deformandae praebeant occasionem. Sed partim haec mutatio mox animadverti ejusque usus tum potest omitti, partim ratione aetatis aegroti habita hoc incommodum haud est timendum. Has inter machinas credo Pr LuGIANAM alias superare, cum illo non solum emolumento gaudeat,

ut gesta ab aliis non videatur, sed etiam haud nimis sit composita. Quibus illam quoque aDARw1N descriptam adnumero, quae propterea aliis est praeterenda, quia ne timendum quidem est ut pelvis detormatio oriatur, quam vis quadam ratione aliis postponatur; cum ejus applicatione esse nequeat continua.

Hisce machinis ejusmodi thoraces comprehenduntur, qui applicati maximum saepe

33쪽

31 attulere damnum.

esse videntur: Vitia eorum haec mihi i) in totam dorsi spinam, quin aegrotantem praeprimis partem respiciant, i vim suam

exserunt.

α) costarum directionem immutant, ut con. vexitate plus minusve amittant, spatium pulmonum diminuant, quo quam plurimi producuntur morbi. 3) continuo gestati causam incurvandae cartilaginis nsiormis adierunt. vi contenta abdominis comprimentes interpellant eorum functiones, urgent ea su sum et diaphragmatis efficaciam inspirirando impediunt.

5) iis tempestive adhibitis, si coxas transiacendunt, culpa est tribuenda ut magnam pelvis aperturam coarctent.

6ὶ tandem aegrotus iis gravem ob pressio. nem non semper uti potest, quod tamen nequaquam est omittendum, si eorum applicatione utilitas asseratur. Ita quoque res se habet cum cruce HEIsTERI, ejusque a BELLIO iustituta coxrectione.

34쪽

Machina Vacheriana mihi nimis composta videtur proptereaque applicationi non apta, cum torte continuam pelvis distortionem efficere positi, quia in eam magna sit presso contraria; quam insuper in pelvim et gibbositatem aegrotus haud diu patitur, quin dolores et anXietatem pectoris sentiat. Minime igitur continuo applicari licet, eamque ob rationem brevis pressio exiguum plane gibbositatis sanandae incommodum conciliabit.

g. 41. Quam optimam huicque sint bene ca-

commodatam machinam VAN GEssc HER invenit, cui omnia tribuuntur commoda, quibus effectum optatum procreet. Presso paulatim augeri atque continua esse potest. Pelvis eonfirmationi apparatus pressorii servit, atque convenientem firmitatem adepta huic sat es idonea.

35쪽

INDICATIONES, CONTRA INDITIONES ET CAUTELAE NON.

In constituendis cujusque machinae applicandae indicationibus et contraindicationibus prae primis est respiciendunt: I) ad causam morbi remotam α) ad aegroti aetatem

3 ad morbi tempus vi ad morbi speciem. l. 43.

Primum quod spectat, necessarium cuiusque morbi curandi principium, ut causa re mota avertatur, statuimus. Quae enim quamdiu eficaciam suam prodit, in causam proximam agere haud possumus. Quod quidem eodem in morbo intelligendum venit. Aufeia rendas vero ad causas remotas modo externa modo interna remedia sunt adhibenda. Cau sas solummodo universales paucis asseram:

36쪽

ia prima et nobis saepissime obveniens causa est rachitis. b) debilitas totius corporiS,c debilitas topica spinae dorsi ligamentorum,

d) quibus nonnulli etiam depositionem acrimoniae cujusdam et materiae exanthematicae in membranas, ligamenta ipsasque vertebras adnumerant. e) causae externae, ictus, lapsus, Vertebrarum columnae vertebralis, ' obliqua sesso aliaeque causae violentae huc sunt referendae.

f. 44.

Deinde aetatis, qua aeger gaudet, rationem maximi momenti rem habeamus, cum usus machinae intempestivus maximum detri, mentum adferre possit. Si machina, etiam simplicissina, infanti duorum vel quatuor annorum applicatur, ipse essicaciae modus vel permanentia damna, vel morbi augendi gignet occasionem. Illa thoraces et fere Omnes prestsione agentes machinae relinquent, cum partes osseae haud sunt nactae soliditatem tantam ut pressione n necessariam perierant. Plerum-

37쪽

que vero morbus augetur machinis extensione agentibus, cum ligamenta jam debilia columnae spinalis laxiora redduntur.

Hoc quoque sequetur, si morbus nimis Jam adolevit. Morbo enim inveterato a machinis plus damni quam emolumenti nobis erit sperandum, quia, ut fieri solet, concrescendo implicantur. Hinc frustra quoque machinas his in casibus adhibebimus, cum in parte . aegrotas vim nullam exserere possint, sed in sanass0lummodo facilius cedentes. Q q6.

Denique species morbi est consideranda. Quod equidem primo adspectu non tanti mori menti esse puto, cum praecipue machinae spinam dorsi extendentes in quaque gibbositatuni specie adhiberi possint, interdum tamen prospera vel celerior deformitatis curatio ab eligenda dependet machina. T. Praemissis hisce regulis universalibus aggredior speciales machinarum applicationis indicationes, inter quas reieruntur: C a

38쪽

χὶ quaeque recens orta spinalis columnae deformitaS. et) Omnis deformitas, quacum ancylosis vertebrarum haud conjuncta. 3 quaevis deformitas, in qua causa remota vel cognosci vel tolli nequit. Hic quidem sanationis spes deficit, attamen machina gibbositati conveniens amplificationi ejus occurrere potest. O Aetas juvenilis, partibus in ea majorem firmitatem adeptis, quare deformitas a machina producta minus est timenda. '

. Praecipiam jam de contraindicationibus machinae adhibendae: i) Ancylosis vertebrarum vel corporum vel processuum spinosorum. a) Nimia totius corporis debilitas. 3ὶ Aetas infantilis atque senilis.

Ubi diutissime jam gibbus tulit aeger.

Machinae extensione agentes cuilibet gibbo statis speciei inserviunt, prae primis in sco-liosi ac lordosi multa ab iis emolumenta nobis

39쪽

exspectanda sunt. Quos tamen in Typhosi majori praeprimis non tantopere efficaces esse, credo, cum baculus extensioni inserviens haud directe progrediatur, quo earum efficacia inbnuatur.

Maiorem profecto vim sanandae Xyphoseos in machinis pressione agentibus reperimus, cum hae in partem prominentem magis agere posIint. In aliis vero spinae dorsi deformitatibus summo jure penitus sunt rejicienda. 5 I. Cautelas hisce adhibendis in machinis nonnullas adjiciam. 1 Machinam sive ferro sive linteo sit coniecta, aegro corpori aptam esse necesse est. α) Si machina est ferrea, eam et aegroti Viribus et speciei gibbostatis aptam esse opus est. 3) In machinae usu et extensio et presso fiat paulatim.

40쪽

THESES. I. signa graviditatis in quatuor primis mensibus dubia sunt.

a. Inter arthritidem et rheumatismum non datur disserentia essentialis. . 3. Sanitatem inter et morbum vix certi fines constitui possunt.

q. Mercurii vis antisyphilitica plane nos iu

git. 5. Vis vegetationis animalium omnium ipsorum facile pri neeps. 6. Plurimae expositiones mutationum, quas medicamina in corporibus animalium proierunt, hypotheticae sunt. . Pharmacologiae ad aliam normam, eX- perientiae magis consentanea , exstruendae sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION