Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

THOMAE PHAEDRI

ORATIONES DUAE

6쪽

U LATERRANI

ORATION ES DUAE

ALTERA IN FUNE E

CARD. VICECANCELLARI

ALTER ITEM FUNEBRAE

PRO IULIO II. PONT. MAX.

CONGREGATIONIs CASINENSIS

8쪽

CAROLO MARIAE FRIDERICIO

Sanctissimi Domini Nostri PII SEXTI P. O. M. ab intimo eubiculo , & ab arcanis notis.. PETRUS ALOYSIUS GALLE'Ius

Με, quae in universa re historica cognitu digna plane esse animadverti, non postremum locum tenent literatorum hominum orationes nondum editae , quae & ad eorum nominis celebritatem,& ad mores gestaque cognoscenda virorum illustrium quam maxime utiles esse possunt, praesertim vero, quum in ejusmodi opusculis plura saepe minus nota , minusque perspecta contineantur . Quantum vero in Thoma Phaedro DorhL

ramis Volaterrano eruditionis, eloquendique artis extiterit, nosti jam , cum non modo inter doctos homines illius nomen multis efferatur laudibus, ve-

9쪽

rum stregia etiam, quae supersunt, ingenii ipsius monumenta, ex quibus omnis ejus scribendi, dicendique facultas perspici potest, diserte , magnificeque

testentur. Horum nonnulla ex MS. c

dice clarissimi viri MariiGuarnacci praesulis omni doctrinarum genere instrictissimi, aliquot ab hinc annis in Roma

norum scilicet anecdotorum collactione ,

publici juris feci. Tres nempe Phaedri evulgavi primum orationes , unam in obitu habitam Ludovici Podocathari

x Gentem Podocatharam, de qua multa ibi in monito scripsi , etsi suspicabar iampridam extinetam esse ; post tamen deprehendi, eam ab ipsa utique stiris Pe etiamnum superstitem manere i11 familia Christianopula ; qua notitia Iectores fraudare nolo. Etenim ejus rei indicium casu ac fortuna nactus , eum dei ceps curiosius quaesivissem, sic reperi: Podocat haram familiam olim non solum in Cyprio regno floruisse , sed ex eadem Cypria stirpe in Cretam quoque fuisse Propagatam, ubi in urbe Cretici regni principe , Venetis utrobique dominantibus, eumdem ae in Cisto nobilitatis locum tenuit, floruitque opibus , & in Christianopulae gentis haereditatem successat, undo Podocatharo avito cognomini Christianopolum e gnomen acerevit. Ex authenticis autem', ac synchro. nis diplomatibus haec apertissime constant: Petrum

10쪽

Cypri S. R. E. cardinalis, alteram in

ae Georgium fratres Podoeatharos Christianopulos inde ex Creta anno ΜDLxx I. intersuisse celeberrimae navali pugnae apud Naupactum , qua S. Pio V. Pomtifice maximo Turearum classis a Christianis fusa , aedisjecta est ; ae tum strenue pugnando, tum hortando alios insignem bellicae virtutis laudem adeptos eo. Deinde seculo proxime superiore, eum Cretam OPPu gnarent Turcae , Iohannem Podoeatharum Christi .nOPOIum cum armatorum manu suo aere conducta , tum ex praesidiis, tum eruptionibus ad Turcarum e

stra, multa sertiter iecisse. Deinde Creta in Turcarum potestatem redacta , Iohannem ipsum in Insulas AEgei maris; mox autem Mupliam regni Peloponne siaci metropolim demigrasse, in cujus item urbis Pa

triciorum numerum ob nativam generia nobilitatem , de Virtutis merita anno ΜDCCx.una cum Bartolomaeos& Johanne nepotibus, ex Georgio filio praemortuo sex publica auctoritate cooptatus suit. Ad extremum Peloponneso quoque a Turcis occupata , eamdem Bartholomaeum, qui tum supererat, ex tot calamitatibus, ac demigrationibns , tandem in Dalmatia conquievisse , ubi Iadrae anno MDCCLxrr. die V. Apri

lis septuagenario maior decessit, susceptis ex Roia Castellia Dominici equitis filia pluribus liberis, in quubus adeo stirps Podocathara, ut initIo dixi, etiamnum manet. Eκ quo Bartholomaei filiorum numer habemus heic Romae, quem honoris causa nomino P. Hermannum Dominicum Christianopulum inclyti ordinis Praedicatorum sacrae theologiae magistrum sae sui eiusdem ordinis annalium seriptorem, inque collegio GermanicO-Ηungarico sacrorum canonum prolatarem ordinarium litterariae reipublicae pluribus editis libris notum nomen . Ne illud quidem praetermittam, his paucii annis ob illustratam sineulari li-

SEARCH

MENU NAVIGATION