Opere Varie di Giacopo Stellini

발행: 1783년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

C. R. S.

CONTENENTE LEZIONI DI FILOsoFIA MORALE.

ΦDiuill 3 by Cooste

4쪽

III ANTONII EVANGELII

E CONGR. SOMASCH. PRAEFATIO.

Vm Stellinianam E- C thicen innumera pe

sparsamque superioribus annis colligeremus , in unum quasi corpus suis absolutum numeris redacturi , contigit ut in quasdam aliquando lucubrationes incideremus , quae quoniam ad institutum nostrum minime pertinebant, rejectae a nobis ac sepositae sunt. Ac nonnullas quidem iccirco repudiavimus, quoi cum auctor vel au-

5쪽

ditorum satietati ac fastidio occurrens , vel loci consuetudini serviens nova interdum

aliqua postulanti , vel satis denique sibis acturus , qui insidentis sibi in mente speciei cujusdam undique persectae excellentiam numquam se plane assecutum putabat; iterum , tertio, ac saepius iisdem de rebu disseruisset; licebat quidem nobis unam aliquam e multis lucubrationem seligere, quam in Ethicae libros inferremus , omnes

autem inferre non licebat. Erant Vero aliae , quas in uno eodemque opere consistere argumenti dissimilitudo non vetabat; at vetuit ordinis ratio , cujus ad leges cum auctor sapientissimus editos ab se libros quam accuratissime exegerit, nobis item nihilo minore cura ii fuerunt exigendi, qui parente orbati suo nostram quodammo- 'do in fidem ac tutelam concesserant. Quare si quas ille acroases aut nullo, aut laxiore cum ceteris quasi vinculo conjunctas reliquisset , nos satius eas duximus praetermittere , quam invitas in aliarum

6쪽

societatem conjiciendo , operis pulchritudini ossicere , quam tum demum rebuS cumulatam omnibus sore putaVimus, cum

partium , ex quibus opus ipsum constaret, ea esset sa) series & continuatio , ut alia

ex alia nexa , & omnes inter se aptae colligataeque viderentur. Quae tunc temporis praetermissa a nobis sunt , ea , licet nulla fere se mutuo societate contingant, in unum tamen coacta librum , qua in re veteres multi tum Latini scriptores tum Graeci suo nobis exemplo praeiVere, nunc edimus in lucem. Consilium autem hoc nostrum ab intelligentibus existimatoribus magnopere probatum iri confidimus. Quibus enim virtutibus ea de moribus , stripta commendantur, quae hactenus prodierunt, earum in his nullam

desiderabunt. Idem in utrisque multiplicis exquisitaeque doctrinae. apparatus , idem orationis nitor , eadem gravitas, subtilitas , ' 3 co

Cic. de Nat. Deor. l. I.

7쪽

copia. Illud tamen in mentem venit subvereri , ne id mihi aliqui dent vitio , quod ea in medium afferam , de quibus in Ethicae quoque libris disputatur, rati videlicet, quae nunc prosero , non admodum ab olim editis discrepare. Verum ab his , si qui erunt, peto , ne prima se fronte decipi sinant, sed lucubrationes ipsas perlegant: id enim si fecerint, de iis usurpari merito posse intelligent Terentianum illud : Non isa dissimili funt argumento , sed

tamen

Dissimili oratione sunt factae ae stilo b . Quae mihi res ad illas e tenebris evocandas sti mulos addidit acriores, quippe cum iis in lucem prolatis Viderem novum quoddam laudis genus Stellino accessurum. Magnum profecto quiddam est de rebus iisdem non iisdem verbis ac sententiis agere ; idque ipsum non semel, sed saepius; non multo , sed nullo labore efficere . Ca-

8쪽

ve enim putes , si quando scribere quidpiam Stellinus pararet, opus ei fuisse ma- .gnam librorum vim perUOlutare , acri ve ac diuturna mentis contentione niti. Nihil omnino intererat , utrum paratuS mandare aliquid litteris aggrederetur , an imparatus. Cum enim haererent illi in memoria quaecumque legerat ita autem multa legerat , ut nemo plura ), habebat semper in promptu magnam atque incredibilem quamdam rerum copiam, quae numquam uberem

de re quavis disserendi materiem deesse homini pateretur. Quibus undique collectis opibus etiam sit caruisset, habebat tamen intus in se ipso , unde inexhaustas , quotiescumque opus esset, divitias promeret , excellens videlicet ingenium ac pene divinum. Quemadmodum enim terra, minutissimo in gremium excepto semine , involutas ac delitestentes in hoc particulas ita fovendo evolvit explicatque , ut herbescentem ex eo primum viriditatem , deinde flores, tum

9쪽

bebat , ut res quaslibet, quae singulae non uniusmodi sunt, sed multiplices , atque aliam aliamque ex variis quasi locis spectatae sui speciem exhibent , lustrare undique posset , penitusque totas persipicere , modorem illi aliquam objecisses , quantumvis jejuna exilisque videretur, infinita propemodum rerum vis ac varietas ea de re scripturo suppetebat. Quae de Stellino dum dicimus , haud fane veremur , ne iis similia videamur effutire , quae ipsum de se jactare solitum accepimus Leontinum Gorgiam se , qui paratum se ad omnia profitebatur , de quibus quisque audire vellet. Hujus enim si dicta res resellit, nostra numquam non comprobavit . Nam quod nos de scribente Stellino tradimus, id de loquente ii omnes sunt experti, quibus fuit cum homine colloquendi copia : quorum cum plerique superstites adhuc sint, omnem a nobis possunt vanitatis suspicio

nem ς Cla. l. I. de Oratore. Diuiti od by COrale

10쪽

nem amoVere. Quocirca parum oppido Stellinus abfuisse censendus est ab Archiae

laude , qui , teste Tullio d) , cum inter

dum magnum numerum optimorum Uer

suum de iis rebus , quae tum agerentur, dixisset ex tempore, revocatus solebat eamdem rem dicere commutatis verbis atque sententiis. Hoc tamen in hisce lucubrationibus Stellinum secisse cum dico , id nolim sic accipi , ut nihil prorsus , quod in earum aliqua insit , in alia reperiri debere existimetur. Ecquis enim id ab eo jure postulet, quod fieri vix potest ρ Non enim oratoriae modo artis , sed rerum pene omnium ignarus ille sit, qui, cum id a Tullio videat de Archia praedicari , nihil

eum putet veritatis fines transgressum, cum praesertim ejusmodi res agatur, de qua, neque si maxime cupias , quidquam possis certo affirmare. Neminem igitur futurum arbitror, qui tam levi de caussa hujuscemo

c. In Orat. pro Archia poeta.

SEARCH

MENU NAVIGATION