Disquisitiones microscopicae de medullae spinalis textura, imprimis in piscibus factitatae : dissertatio inauguralis quam consensu et auctoritate gratiosi medicorum ordinis in Universitate Literarum Caesarea Dorpatensi ut summi in medicinae honores r

발행: 1854년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

0mnium primum de ratione, qua inveStigationeS meas instituerim, quum praeSertim non desuerint, qui de methodo, a nobis quoque adhibita, dubitationeS moverint, nonnulla

praemittenda eSSe cel Sui. Medullam Spinalem recentem in acido chromico mero, cujus partes centenae duae in aqua Solutae erant, pOSuimuS. Verumtamen etiam medullam Spinalem e praeparatis in Spiritu vini asservatis exemptam in talique Solutione depositam indisquisitionibus micro Scopicis eadem commoda pra 'bere nobis perSuaSimu S. Manimalium majorum medulla spinalis recens hebdomadibus 6 - 3 circumactis, avium pisciumque et ranarum jam post hebdomades 2 - 5 adeo indurata apparuit, ut aliqua exercitatione adepta non dissicile esset, ope cultri tonsorii acuti Segmenta ium longitudinalia tum transversa, tenuia atque pullucida, parare. Fortioribus acidi

chromici solutionibus in uSum Vocati S, quamquam haec me dullae spinalis induratio multo breviore tempore facta eSt, tamen medulla ea in re adeo si agilis exStitit, ut segmenta Satis tenuia integra Servare nullo modo contingeret. E contrario praeparata, quac in acidi chromici Solutione, eo, quo ante diximus, modo diluta, conServata fuerant, vel anno

12쪽

olapso, ad inquirendum omnino idonea Sese exhibuerunt. Segmenta tenuia quo aptiora perveStigationibus microscopicis fierent, nos quoque dilutiore hali vel natri caustici solutione illa humectavimus. Neque minus aptum cognitum est acido sulphurico diluto uti, quod quidem praeterea id commodum obtulit, quod praeparata, non exSiccata, complures per dies servari atque adhiberi poterant. Observationes a nobis de aliis materiis Substantiam nervosam durantibus institutae quantum edocuerunt, nulla earum digna eSt, quae acido chromico par habeatur, qua de cauSa dubium non est, quin omni tempore histologi ci . Hanno Ver meritum, qui primus eo contendit, ut virorum doctorum altentionem ad acidi chromici in perquisitionibus histologicis utilitatem converteret,

gratis animis Sint agnituri. I elae organicae, Si acido chromico tractantur, rigescentes quasi sormas primitivas osserunt, eoque modo fere easdem rationeS morphologicaS, quae, Vivo organismo, Statuendae Videntur, Oculis proponunt. Quinetiam telae, dum rigeScunt, ne formas induant, quae Variorum errorum an Sam praebuerint, impediuntur. Sic, ut exemplo utamur, si, rarum tenuium, quae Semper in syStemate nervorum centrali parietibu S teneris instructae reperiuntur, Specie S Varicosa, quae in cerebro vel medulla spinali adeo recenti S Simo Statu Observatis offertur, nec tamen est nisi artificiale post mortem phaenomenon, in hac tractandi ratione eXSistere non poteSt.

Ceterum opiniones longe diversas de acidi chromici in dia modi indagationibus utilitate ab aliis prolatas videmus. Ex

quibus admonere nunc liceat unius, qua Valent in ci . Hanno ver Sententiam de sibi arum ex cellulis nervosis origine lin

13쪽

his verbis sibi videtur Satis refutare posse : -Diese Walii nolimvng ist nacti der An vendung dur Chronas auro gangorklarii ch, da hier die Nervenkbi per miniter isoliri sicli dat stellon und die Primitivsaserit undeuilich ivei dent 3 Nimiliter B lati mann Τ) in praefatione, microscopicae organorum

centralium Systematis nervosi batrachiorum descriptioni praefixa, scrutationes microscopicas, ultimiS decenniis susceptas, nos monere Ait, ne amplius experimenta hujusmodi artisci alia instituamus. Nec poSSum, quiu Virum doctum, quem priorem nominavi, in opere Suo ita inscripto : silcritische Dar-

Sententiam modo commemoratam non prolaturum suiSSe credam, Si ipse continua perveStigatione materiam, quam dicit Suspectam, diligentius eXaminaviSSet. Blatim ann quoque, cujus eximius doctrinae amor atque rei ab ipSo tractatae studium in opusculo illo tam luculenter apparent, haud dubie nonnulla, quae infra asserre liceat δ), non propoSuisset, nisi opinione praejudicata de artificiali telarum perscrutandarum

praeparatione captus ad Observationes Suas Sese contulisSet.

Naturales sibi arum rationes quantopere in medulla spinali recenti perquirenda apparatibuS noStriS pro rata parte tam rudibus, tam ingentibuS deStruamus iurbem usque et pervertamus, Blattinanti Omnino eo, quo par erat, modo respicere

14쪽

12 noluit. itaque, quamviS haud negaverim, dissicultates innumera , quae tali perquiSitioni Se objiciant, ne acido chromico quidem adhibito totaS removeri p0SSe, multOSque errores, qui evitari vix queant, etiamnum re Stare, tamen inter omnes rationes hunc in sinem commendatas, quas quidem hodie inire liceat, indurationi acido chromico sactae sine dubio palmam deserendam eSSe pei SuasiSSimum habeo. Neque dubito, quin, ni Si obServationeS permultae, quae in re nostra ver-Sautur, cum opinione i Sta de egregia illa materia praesumpta suScopiae eSSent, jam longe majoreS in exploranda medullae spinalis textura facturi suerimus progressus. Ouodsi in quosdam erroreS in opere Blattin anniano inventos lectorum animos advertimus, nequaquam Operam ab illo insumptam parvi aeStimandum censemus, Sed id S0lum agimus, ut scientiae patentiorem Viam aperiamus, cutenasque illi interdum injectaS, quantum in nobis fuerit, dirumpamus. Nos quidem, quamvis in pervestigationibus hisce in hominum, equorum, boum, selium, canum, OVium, murium aliorumque mammatium, nec non, occaSione oblata, avium et ranarum medullam Spinalem ope microscopii inquisierimus, tamen praecipue medullam Spinalem, qualis in piscibus observatur, quam diligenti SSime perScrutandam Sumpsimus. Ouam ad rem praecipue hac cauSa adducti SumuS, quod, quemadmodum ultimis his annis, texturae Systematis nervosi ratione habita, laetissimus ObServationum eventuS in piscibus contigisset, ita medullae spinalis texturam indagatu dissicillimam in his animalibus lacilius, quam in ceteris, cogn0ScipOSSe SperaVimuS. Praeterea propter exiguam organi iupiscibus craSSitiem Segmenta tenuia, quum per totam ejus planitiem uno ductu sierunt, stacilius obtineri poSSe ru-

15쪽

0uae autem de medullae Spinalis structura in piscibus comperta fuerint, ea majore e X partu etiam ad animalia

vertebrata ordinum Superiorum atque ad hominem posse transferri, nobis extra omnem dubitationis aleam positum videtur. Etenim certo nobis persuasimus, quemadmodum in corporum animalium constructione organa quaedam velut elementaria non desint, quae toto regno animali recurrant, item necesse esse hujus organi Structuram, quamvis multae observentur varietates, tamen sundamenta quae dona constantia, et idcirco ubique reperta, ostendere. Ouae quum ita sint, eximii cujusdam nostrae aetatis histologi Sententia, qua ea, quae in animalibus observando cognita Sint, in homines transferenda esse negat, nullo idoneo argumento nititur. EX Stare enim disserentias quamquam haud infitiamur, tamen certis limitibus eas contineri pro certo habemus. Sic, ut exemplum asseram, Si conligerit nervorum spinalium sibi as in cellulas cinereae medullae spinalis substantiae transeuntes in animalibus monstrare, latem connexum in hominibus descere poSSe, nullo modo concedendum mihi Videtur. Observationes nostras segmentis medullae Spinalis, quae ex praeparatis acido chromico induratis repulitae erant, in-Stitutus esse jam supra commemoravimus. qua in re ad fibrarum tum medullae Spinalis tum nervorum Spinalium decursum praecipue animos attendimus, quas sibi as gradatima circuitu medullae ad parium interuam, a SubStantia cinere a

ad exteriora, ab una parte medullae ad ulteram, ab anteriore ad posticam et vice versa diligenter persecuti sumus. Ouodsi Ludivi g φ) merito ut tuu 0ptimo jure ad VaSa, cum pia matre in medullam spinalem penetrantia, quorum ad hunc

16쪽

dieni in medullae iuxtura explananda parum habita est ratio,

attentionem nostram convertit, unamque ex cauSi S gravissimis retardatae medullae Spinalis cognitioni S in eo positameSSe credit, quod va Sa illa non Sati S respecta suerint, haec animadversio quidem maxime ad eam perscrutandi methodum pertinet, qua Spatia, quae in transversis medullae spinalis Segmentis Substantia alba atque cinerea diversis locis obtinerent, emetiendo quaestionem de nervorum Spinalium Origine cerebrali explicari posse censuerunt. Contra in ea, quam n0S Secuti Sumus, ratione non modo partes Dei VOSae et tela cellulosa cum vasis inter se facile poterant discerni, Verum etiam, quum Solum singulas nervorum sibras indi Vel Sas regioneS pei Sequeremur, quoad certiora de iis cogi OSCere contingeret, quanta telae celluloSae copia nervis admixta esSet, non ita multum intererat.

Quod autem Voth manu, phySiologus tam praeclarus,

menSiones Sententiae suae sundamenta p0Suit ejus rei causu in medullae pervestigationum microscopi carum, qualeS tunc temporis erant, ratione imperfecta quaerenda videtur. Ille commentatione sua, ab Omnibus viris doctis Summopere collaudata in), plerosque Suae aetatis ob Servatores in Suam Sententiam adduxit, donec Κoellitier adversariuS coortus men-Sionum Veritatem in controversiam vocavit. Oui ci . Vol k- mann doctrinam adeo labefactavit, ut etiam mulli Summae auctoritati S Scrutatores trius opinioneS recipere non dubitarent. Nunc rursus quasi in limine ejus temporis coll0eati SumuS, quo suturum sit, ut d 0ctrina Κoelli heriana omnium conSenSu salsa habeatur. Nobis vero haud mediocri eSt laetitiae, quod ci . Volli mann doctrinam non tantum in uni

17쪽

verSum Veram eSSe agnoscere, Sed etiam in singulis rebus

ei tam idonea adminicula suppeditare licet, quibus firmiora ne ipSe quidem auctor Sperare potuerit. At priusquam ad perscrutationes a nobis ipsis institutas

transeamus, literarum ad rem prop0Silam pertinentium mensionem inferri necessarium videatur. Equidem etiam, sere omnibuS, quae ad quaeStionem nOStram Spectant, inde a tem pore Sati S remoto perqui Sitis, ObServationeS et conjecturas, in quibus et ingenii acumen et cognitio rei parum accurata in Vicem, quid valerent, experta Sunt, quam diligentissime eXaminavi. Oua in re ne errores quidem atque hypotheSes salsae parvi Sunt pretii, quippe ex quibus et mentis humanae indoles et modus, quo Scientia standamenta magi S magi S-que Stabilia jecerit, plane appareat. Sic milii qu0que

historica rei perquisitio magnae oblectationi suit, utque u Sum haud parvum attulit. Verumtamen, si literas ad medullae Spinalis texturam Spectantes vel brevi conspectu perlustrare Vellem, tum quoque largi ir a deSSet materia, quam quae angustis dissertationis sinibus contineri posset. Accedit, quod

res hac commentatione pertractundae tam SingulareS Sunt,

quae vix multos lectores alliciunt; illis autem pauciS, quos Spero opia Sculum meum diligentius perlustratur0S, res jampridem cognitas repeti non S0lum Supervacaneum, Sed etiam longum erit. Nihilominus tamen in iis perquisitionum mearum locis, qui praecipue magni mome uti videntur, virorum doctorum controversiaS ratione hi Storica illuStrare n0n omisi.

18쪽

In utroque piScium genere medulla Spinalis, quae laeniae similis planaque et elastica apparet, Si quidem a magnitudinis diversitate discesseris, Summam offert similitudinem. Ouorum animalium medulla Spinalis ad explorationes micro- Scopi caS eo maxime idonea cernitur, quod, quum in iis axis

cylindros nudos i. e. Vagina primitiva ii Sa cinctos reperiamuS, nervorum medulla e tubulis primitivis non proveniente, imago, quae Osfertur, magi S perspicua eXSi Stit. Oua de cauSa quum Segmenta, Si quidem Satis tenuia feceris, mirum tu modum pellucida sint, cellulae gangliosae ramique originem ab illis capientes adspectui ni Stro optime patent. Itaque, Si Statini ab initio haec animalia pervestigationibus adhibita forent, quaestio illa persaepe agitata, utrum cellularum ramuli in nervos marginibus suscis instructos trala Sirent necne, nunquam haud dubie moveri potuisset. Etenim, Si vel exigua diligentia utare, non solum certissime tibi pei Suadeas, cellularum ramos ut eadem, qua cellula S ipsas, maSSa ConStare, ut a cylindris primitivis juxta positis nulla re differre, Verum etiam hos ramos ad si lamenta vel axis cylindros tum ad

caput adscendentia, ium partem anteriorem posticamque Ver Sus in nervos Spinales exeuntia continuo persequi p0SSi S. Rei modo memoratae eo magis rationem ducendam eSSejudicamus, quod Stannius i) quoque, cui, dubium non DSt, quin inter nostrae aetatis physiologus in disseillima hac

19쪽

materia versutus praecipuus aSSignandus Sit locus, utrasque radices separaias a medulla Spinali abire, non ipse vidit, Sed tantum conjectura assecutus est. Nobiri autem radicesium linterior 's, tum posteriores a medulla spinali si unctas proficisci, et in segmentis transversis et tu longitudinalibus observare contigit.

De segmentis per longitudinem faciendis, quae quidem, quum medulla spinalis in his piscibus plana tenui, que Sit,

perquam arduum est instituere, ab hoc loco non alienum Videtur, breviter mentionum injicere. Canale vertebrali aparie p0Stica patefacto, si medullam spinalem Salis firmiter ei inhaerere videris, cultro tonsorio acuto per riti S longitudinem secundum ipsam Superficiem sic incisuram facias ut cultri laminam per Segmentum perlucere cernas. Quod Segmentum Si micros copio Subjeceris, radices posterioreS deluceps e medulla spinali prodeuntes hic illic certis intervallis in fasciculos colliei animadvertas. Simili modo anteriore S quoque nervorum radices in conspectum dare poSSumuS, qua in re incisiones a p0steriore medullae spinalis facie eo uSque continuandas esse, donec Segmentum insimum vel reliquiae medullae spinalis anteriores Satis pellucidae e X-Stiterint, per se intelligitur. Utraeque radices a medullae spinalis, laeuiae similis, latere inter Se conjunctae in canalis vortebralis membranacei aperiurus, soraminibu S intervertebralibus respondentes, iu-trant. Unde si ope volsellae tenuissimae extraxeris, micro Scopio Submissae duos fasciculos e diversis regioniburi 0rtos plane 0stendunt. Secundum nervorum, qui rudices p0Steriore, constituunt, de rursum gangliorum cullulae, lasi

20쪽

18 Ad membranas quod attinet, ct . Joannis Mueller i)Sententiae, qua treS membranaS inter Se di unctas exstare contendit, adstipulari non pOSSUMUS. Jam, haec medullae Spinulis Segmenta tum transversatum per longitudinem facta quid doceant, diligentius explanare conabimur.

A medullae spinalis facie vel superiore vel inferiore si incisione per longitudinem facta lamellulam tenuissimum abStulerimuS, .in en nervorum sibi a S, admodum tenueS, non invenimus, nisi sere parallela inter Se directione secundum medullae spinalis longitudinem decursum ineuntes.

in lamina, quae relinquitur, media Fig. Ill) hae sibi ae

ut parte dextra et sint Stra exteriora versu S collocatae medullam spinalem undique cingunt, ea usque Stratum extremum officiunt γ). Ad internam liarii in librarum longitudinalium partem columna latior, colore su Sciore imbuta, po Sita HSt, quum, Si quidem Segmentum Satis tenue fuerit, etiam sine acidi sulphurici diluti usu totam cellulis repletam videmus. Quae cellulae paululum in longitudinem extractae ad susurum sormam proxime accedunt, et tu lamellula illa ita sunt collocatae, ut sues earum extenuati ad partem dextram Sinistramque i. e. ad faciem medullae Spinali S DX ternam ejusque axem centralem converSi Sint. Ab his cellulis consertis magis ad canaliculum centralem versus progreSSi libras per longitudinem decurrenti'S,

23 IIoc loco, ne errorum ansu praebeatur, in petromyetonium medulla spinali si brurum nervearu in axis cylindros tantum nudos apparere, admonendum Videtur, pro quo nomine tamen vocabulum nervi etiam infra saepius in usum Vocabimus, tum quoniam hoc verbum in doctrinae usum magis receptum est, tum quia stinctionum physiologicarum respectu habito nullum utriusque voci certius discrimen est positum.

SEARCH

MENU NAVIGATION