Bibliotheca ascetica antiquo-nova, hoc est: collectio veterum quorundam et recentiorum opusculorum asceticorum, quae hucusque in variis mss, codicibus et bibliothecis delituerunt

발행: 1723년

분량: 734페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

s obsequiis mutuae Charitatis. ventes modis omnibus, ne causam turbationis aut offensionis alicui exhiberent, invicem praevenientes obsequiis & honore. Idcirco in conventu lecturis sive ser'ituris tunc certatim aliae pro adjutorio occurrebant, praebentes se , ontaneas& paratas ad quaelibet pro ipsis servitia facienda. In laboribus sive quibuslibet operibus ad utilitatem

Comunem pertinentibus affectuosa admodum fuit tunc & charitativa jucunditas, quibus passim sorores non Vocatae aut coactae, sed ultro se ingerebant. In sublevandis quoque infirmarum sororum necessitatibus misericors erat valde omnium compas

sio, & indefessa, & emcax sermonis & operis consolatio. Proinde si qiuae in compassione infirmarum& debilium sororum,in conventu libus servitiis sedulior esse poterat, feliciorem se coram Domino repu

tabat.

Erat tunc in sororibus fervor Charitatis magnus ad omne opus

102쪽

De obsequus mutua itatis. s rvirtutis, suavitas eximiae devotionis, vigilantia continuae Orationis, Observantia strictissima religionis, pulchiritudo conversationis in exemplis & moribus sanctis, rigor. str nuissimus in Vitiis coercendis. Tunc enim levem transgressionem nequaquam levis ultio sequebatur. Gratiam admirandam contulerat eis DEus consolandi tristes de pusillanimes sermonibus efficacibus atque blandis. Acceperant enim a Domino linguam eruditam , &valde medicinalem , quae aegris mentibus medelam potenter conferre potuit sanitatis. Ardebat

namque in se ipsa igne divini amo

ris mens ipsarum: ide6que verba exinde procedentia mirabiliter alias consolabantur, & frigida pe ctora inflammabant.

103쪽

De Priarissis.

CAR VII.

De Priorisse hujus Congre

gationu ab inchoatione Mona erit e r quesum perlucido sepefecto. Ibethlo aliquantulum diutius immorari , & memorando contemplari divinissimas sorores quae in officio regiminis super Con- gregatione Conventus nostri ordia natione divina a fundatione Monasterii extiterunt. Erant denique stellae radiantes in vita sita optimorum exhibitione & efficacium exemplorum floribusque virtutum& famae mirifice redolentes , talibus odoramentis omne Monasterium resperserunt. Hae sane sunt candelabra, praeclare lucentia ante Dominum, eX quarum consortio Sanctorum nunc gaudia augmentan itur. Verum de his ignaviae soboles negligentia nihil hactenus inscriptis posteris dereliquit memoria dignum

104쪽

De Priorissis. dignum, cum tamen propter incomparabilium earum Virtutum insignia merito commendari excellentissime potuissent. ergo dignis laudibus perfectam earum vitam & lucentem nequeam describere,perpaucis verbis &simplicibus

attentabo.

ordinem suum integrε & per fecte servaverunt in nullo sibi pa

centes. Rigorem quoque conVe tus tenentes continue in omnibus sequebantur. In Choro, in Ref

ctorio , cibo dc potu, in jejuniis M. aliis Regulam & ordinem in se striactissime tenuerunt, pro posse laborantes , quod sorores haec omnia pro viribus observarent. . Si quae autem sororum his se sorte subtrahere notabiliter nitebatur absque evidente necessitate, reproba & i

utilis habebatur, & ad haec quoque invita, pinnis afflicta gravibus, cogebatur. Sane super custodiam gregis sibi crediti assidua solicitudia ne vigilabant, salutem sibi credit rum quaerentps in omnibus &pro-

105쪽

rs De Priorissis.fectum, quem & promovere tam in spiritualibus, quam in temporali-hus studiosissime laborabant, quae sua sunt , in hujusmodi administratione non quaerentes in aliquo vel

suoruma,

i Habebant tunc rigorem strenuissimum in vitiis coercendis, culpas delinquentium nullatenus disesmulantes. Transgressiones enim sororum, quantumvis leves, transire minime patiebantur impunitas. Porro modestae& maturae in omnibus actibus suis erant, multumque providae & discretae in agendis, curantes quoque opere perficere, quod alias nitebantur postmodum edocere. Nomen officii sui decorabant bonis moribus & exemplis . Christi bonus odor factae in omni loco hujus Congregationis. Has igitur vere beatas magni fore meriti apud Dominum Salvatorem verissime praedicamus, quas tantis gratiarum copiis perfundere, cre

bris supernis visitationibus, divin1sq;.tevplationibus consolari voluit in

106쪽

D 'eriali devotione erga sc. s' Praesenti, dc felici transitu consummare , secum eas collocando intra Pascua aeternae viriditatis, ubi gloria vultus sui perpetuo satiantur.

CAP. VIII.

De speciali devotione s

veneratione primam rerum ad B.

M. MARIAM. Gandis admodum & continua ad gloriosam Virginem M

RIAM, Matrem misericordiae, omnium sororum in principio fundationis fuit devotio , mira reverentia,

pia in ejus laudibus & cultu diligentia , sedula eo fervens ad eam oratio, sancti amoris affectio, magna fidelisque de ipsius patrocinio confidentia, insatiabilis in ejus contemplatione suspensio. Denique in solennitatibus ejusdem Virginis Gl0riosae crebrioribus & ferventioribus orationibus insistebant, bonorum operum studiis, arctiorisque vitae disciplinis majorem solito πω

107쪽

ω moeriali devotione ergarain impendentes, ut gratiam Domini & misericordiam emcacius as. sequi valerent per ipsius preces potentissimas, quae esse meruit coeleste Promptuarium, divinarum gratiarum eructans abundantiam inces

santer. Nocturnum quoque ossic um & diurnum in ipsius festivitatibus cantu altissimo & devoto valde solenniter celebrabant, diversarum Vocum melodiis, tanquam Vocibus Angelicis suavissime resonantes.

In Sabbatis singulis, quando de ipsa divinum officium fieri debuit,

charitate affectuosissima totum officium tam de nocte, quam de die nimis celebri cantu persolvere comsueverant. Porro divinam & sanctam Antiphonam : Salve Regina, Voce cordis atque oris devotissime decantabant ad laudem ejusdem Virginis & honorem usque ad coelum vociferantes. Ad cujus quoque venerationem illa hora, quando praedicta Antiphona in choro a

conventu cantabatur, omnes soro-

xc , quae Completorio interesse non

108쪽

B. V. Mariam. is et poterant, decumbentes quoque le- ,

cto & febricitantes, quasi ad sole nitatem Venire solicite properabant, semetipsas in fine diei eidem Virgini attentius commendantes, ejusque patrocinium devotis preciabus & Iachrymis invocantes, ut in hora mortis sitae benignum respectum miserationis ipsius assequi m

rerentur.

Quapropter gloriosa Mater Regis gloriae pluribus sororibus hujus

Monasterii in extremis vitae constitutis visibiliter apparens , in lucta mortis eas mirabiliter consolans, angustiam & timorem abstulit, infundens eis gaudium & consolationem sua praesentia gratiosa sicut ipsae in mortis transitu retulerui. De quibus aliisque nonnullis sororibus,

quaedam eidε DEI Genitrici dignis. simae singulis diebus vitae sitae mille P - MARIA, interdum vero duo millia devotissime offerebant. Quas etiam ipsa Adjutrix benignissima inopportunitatibus spirituali gaudio

laetificare misabiliter ac conmrtare nun

109쪽

sa Desperiali devotione erga non desiit in vita &in morte, Consolationis eis gratiam largiter conferendo , ut suo loco & tempore plenius enarrabo. Unde & nos piε credimus, confidimus & speramus, quod Theotocos, sancta polorum terraeque potentissima imperatrix, inter alia loca dominationis suae, hortum sibi deliciarum praeviderit, elegerit & constituerit istud Sanctum Monasterium ex antiquo, in quod libenter perambulavit & D quenter, clausum DEI custodia cir

cumdedit, & protexit diligenter, l

ex quo orationum ferventium &virtutum omnium spiravit odor suavissimus abundanter. In hunc ergo hortum, Virtutum floribus decoratum,piaDM Genitrix ad deliciandum libenter progressa, extirpavit vitiorum germina, plantans virtutum semina, rigando foecundavit interiora cordium, Pe fundendo ea profusiori imbre gratiarum, stillante indesinenter DEI

munere super terram.

De quo horto tam florido & i

110쪽

B. V. Mariam. amoeno numerosam multitudinem

salictarum sororum, devotissime sibi servientium , tanquam albe .scentia & suaveolentia lilia sancta DEI Genitrix manu Virginea jam collegit, n coelicum pomarium sui dilecti Filii transplantavit. Cujus

meritis gloriosis,dum Viverent,protectae jugiter & adjutae, longius a se

abjicere praevaluerunt pondus omnium carnalium desideriorum &terrenarum cuncupiscentiaru gravissimam sarcinam, quae impugnant& impediunt miseras animas mota talium , transeuntes per tot εc tanta discrimina hujus maris magni Seformidolosi libere & secure pervenerunt ad regna coelestia, ejusdem Virginis suffultae praesidiis& ducatu. Nos igitur assidua discussione conscientiae nos ipsas dijudicemus, ne quid in nobis culpabile reperiatur, ut cum Dominus noster ksus CHRIsaeus ad particulare venerit judicium cum unaquaque nostrum,& pulsaverit nos per mortem Vocans depraesenti exilio, patriae co .lestis

SEARCH

MENU NAVIGATION