Bibliotheca ascetica antiquo-nova, hoc est: collectio veterum quorundam et recentiorum opusculorum asceticorum, quae hucusque in variis mss, codicibus et bibliothecis delituerunt

발행: 1723년

분량: 734페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Exa Pe Sorore ceraruis

priorissct : Altera vero Gertrudis de Girsperg Vocata, tenens etiam officium aliquanto tempore Prioratus. Haec sanE fuit supra modum Deo d vota , ferVens quoque & strenua in omni observantia regulari, & gratia charisinatum plurimum eminebat, magnas profecto coelestes con laxiones a Domino accipiens in secretis, cui placita erat procul dubio vita ipsius. Quae cum interdum divinae illuminationis gratiam minus solito se habere conspexit, doluit Veheme ter, intransque statim in Capitulum seu locum quemlibet secretum, cor

pus suum tam diu hostiliter virgis din

rissimis. verberavit, donec miseram te Domino tantam divinae gratiae ius- fluentiam praecordiis suis illabi subi eo persensit, quod interiora utriusque hominis sui ab uberibus divinae consolationis suavissime in tantum delibuta essent ac perfusa, quod ubterius ferre seu capere non viabat.

Huius fratribus carnalibus, rebus& saeculi dignitate valde praeditis, ex offensione Domini Regis Romano-

272쪽

rum de castris propriis olim expulsis, universaque eorum substantia ablata, quam potestas etiam publica diu postmodum usurpavit, sancta haec

Soror, germana ipBrum, mox ad selitum orationis suae confugium c currit, prosternens se devote ante altare , benedicens Dominum , eo quod circa fratres suos factum fuerat, sicut ipsi Domino placuit, Hymnum D Deum laudamus ex integro sunc orans, quamvis fratrum suorum d mnum atque Castri exterminium

aegerrime sustineret. Sic , sic ipsa vere beata Soror orationibus piis &devotis ad Deum , humilium comsolatorem et recurrere consuevit in prosperis & adversis. Cui benignus, Dominus JESUS ante viginti sermὸ annos, quam de corpore discessit, diem & tempus sui transitus revelare dignatus est. Quod postmodum verax probavit eventus. Nam viginti

annorumspatio interim evoluto eo

dem die & tempore, quo obitus suus sibi fuerat revelatus, migravit ad Do-GIL P . minum

273쪽

226 Deso ore Elisabetha

minum JESUM Christum omnium

Salvatorem.

Venerabilis autem & laude digna Soror Elisabeth de JunckholtZ , cujus

superius fecimus mentionem, magnae puritatis & Religionis extitit, rigidam admodum arduamque Vitam gerens, licet in saeculo delicata ni mium foret, utpote nobilis valde ,& abundans divitiis plurimis & honore. . ordinis quoque instituta &Regulae districte usque ad obitum situm observare studuit, sequens Conventum in omnibus & ubique. Quae extrema laborans aegritudine retulit sororibus, ibidem congregatis, Verbum bonum, atque idemoria diagnum dicens: Ego per viginti 'annorum statia, qui Domino in Ordine deservivi , ita vixi , quasi quotidie essem de saeculo migratura, dirigens

cursum vitae mea adseua voluntatis beneplacitum , nec reprehendit me con

274쪽

de gumuoltr. 227& factum est. Nam tribus diebus

hominem exuit, mortemque perdidit, & vitam veraciter apprςhendi

CAR XXX.

De felici Sorore bonam

moris nomine Gihelhilde. F Rat inter primitivas sanctas hu

jus Monasterii Sorores quaedam mirae simplicitatis & innocentiae Soror , Giselhildis nomine, quae per humilitatis & obedientiae iter incedens sine querela velut agna mansitetissima in medio Sororum conversabatur. Camis quoque spurcitias ab utero matris suae usque ad diem mortis magno Dei munere, impolluto calle adeo transivit, quod incentiva passionum carnalium in vita sua minime fuit experta secundum testimonium suorum omnium G fessariorum. Ipse namque ante obselum suum, quibus voluit, firmiteresserendo fatebatur, se ab omni te P a latio-

275쪽

218 D. Sisoretatione carnis per Dei gratiam cunctis diebus vitae suae ita liberam extitisse, quod nec una quidem vice tu pi aliqua cogitatione in anima pulsata fuerit, quam imaginari atque confingere se nescire, etiamsi vellet, constanter assirmavit. Verum sorores, quibus talia referebat, plurimum admirantes beatam illam dixerunt ob tantam illius munditiae puritatem. Ipsa autem tam excellens Dei gratiae donum continuo ad humilitatis sibi retorsit meritum dicens: Noe debetis in veritate , quoniam ex virtute Castitatis mea non procedit , quod ego

ignoro de turpi cogitare , sed estp tius quaedam animi mei stoliditaου. Siquidem in ipsius pectore mundissimo ab infantia Sancto Spiritui dedicato , requievit idem Spiritus universae consolationis, repleVit an, mam illius splendoribus, inebriavit

eam nectare siuayissimae contemplationis. Ideoque nihil aliud sibi sapuit in loco peregrinationis suae, nisi m morari misericordiae Dei solius, illique totis affectibus inhaerere. Nec

mirum

276쪽

22' mirum. Gustato enim Spiritu deinsipit omnis caro.

Ρraeterea sedebat in Laborerio quodam tempore ad laborem,& tanta mentis dulcedine, spiritus suavia rate ac cordis jubilo subito perfundebatur , quod se ipsam continere non potirie, sed prorumpens aperte in Vocem exultationis & laetitiae dixit: O quam bene est mihi modo eum Deo salutari meo f Videor enim jam in P radiso Oei esse , conjuncta caelesti agmini Angelorum. Sic benignus Domisnus, qui non privabit bonis eos, qui

ambulant in innocentia, de torrente voluptatis suae ebriam illam valde fecerat ac potarat. Requisita ergo pommodum a Sororibus, utrum cor situm interdum in orationibus suis a se evagando ad cogitationes inutiles laberetur, eis ita respondit: Ego inmemoria buavitatis divina adeo semper Urior, illaminor ac delector , quodisia nunquam satiari potui in vita. ILcirco ad vacandum cogitationibus vanis otiosis tempus minime mihi restari nec etiam menti meae, nistrarissime,

277쪽

yro inquant, quas de facili abigere rea. valeo per gratiam Salvatoris. Habuit quoque incessanter studium orandi singulis diebus, dicens Per multos annos Psalterium per totum, etiam cum offitiorum occupationibus plurimis & diversis, in quihus se amabilem ac benignam exhibuit Sororibus universis. Denique appropinquante die mortis saae pomta in agonia & sudore lethali, cum iam ultimum traheret spiritum, λω-ribus ibidem praesentibus & inspicia Cientibus continuo, exhilarata facieridere intime coepit dicens: O quam ris dolorum aculeis nunc fatigor, quam bene se optime etiam modo mihi est, habens bona magnam fiduciam de Domini pietate, quod mox --j- gravi carnis sarcina deposita ad ipsum sine dilatione pervenire debeam sSicque beata anima illa corpore r selvitur, videbitque in sempiternum hona Domini in terra viventium,quae silicite quaesivit in praesenti, arde lique animo concupivit. CAP.

278쪽

De Sorore Anna de IV nee . a 3I

CAP. XXXI.

De tace Sorore Anna de

minech praedulcis memoria. Dylecta Deo & Venerabilis Soror Anna , dicta de Winech, cujus memoria in benedictione est, nobilis erat genere valde, sed fide virtutibusque multo praeclarior, a cunabulis divinitus inspirata, sanctitatin gratia plena. Haec nondum a nutricis diligentia segregata, sepe deprehensa est lectum dimittere, &in orationibus pernoctare. Subinde ad primam diei horam de lecto surgens,ataciata nunc parentibus,nunc sola, concita ad Ecclesiam properahat, ubi tamdiu in orationibus perstitit, multis genuflexionibus prostrationibusq; corpus suum affligens, donec mente tapius defecit, corruitque velut exanimis super pavimentum. Hujus mater, quae illam prae omni

279쪽

232. De Sorore Annaeam mane in lecto nitebatur, occludens cubiculi ostium & fenestras. in quo jacuit, diligenter obturavit, ne lumen diei deforis subintraret, Mita tali arte Vix retenta, in cubiculo diutius pausaret.

Nempe in aetate puellari operibus pietatis devote insist s, pauperibus , caecis atque claudis, quos in platea obvios habuit, cum gaudio Occurrens, deduxit illos per manus, quo volebant. In his humanitatis& humilitatis obsequiis prΗipuet delectabatur, ludos fugiens puerorum , caeceraque vitia,quibus illa aetas implicari solet . selicite declinavit. Quam benignusDominus,antequam aliquid mundanum ejus illaberetur animo, de vanitatibus saeculi extraxit,& in viridarium suum sanctum scilicet Monasterium sub Tilia, manu sua piissima transplantavit, ubi inter albescentia. suaviterque ibidem fragrantia lilia , tanquam flos rosarum in diebus vernis mirabiliter effulsit, ' odorem depromens suavitatis.

280쪽

ri Winee . Monasteriurn, mox ut ingressa fuit, in primaevo aetatis suae flore perfectionis viam arripuit. 'De Virtute in virtutem mira celeritate progrediens , tanta charismatum eminentia emicuae, ut univeris Sorores affectu Vehementer 'gratularentur. Sicut

enim lucerna splendens super cando labrum sanctum, ita in congregatione sanctarum Sororum singulariter radiavit exemplis eximiae sanctitatis. Habebat sane mirabilem gratiam tam apud Deum quam apud Sorores omnes, quam mirabantur valde &intuebantur vultum ejus tanquam vultum Angeli stantis inter illas.' Re pleta namque fuit consolatione di-Vina, abundans gaudio, semper hilaris , fervens spiritu , die ac noctem lege Dei meditans, crebro iti coelum suspiciens, puras manus in oratione levans, selicita nimis consciemtiae suae observatrix 'Ad omnia vitae hujus sancta exercitia non luis ambulavit, sed &Cucurrit, ut labores jejunii, vigiliarum Ordinisque observantiae leves

P s ipsi

SEARCH

MENU NAVIGATION