Ferdinando 4. utriusque sicilie regi principi optimo pientissimo bonarum artium ac disciplinarum fautori munifico quod arpinum ..

발행: 1796년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

11쪽

Ut facilis magnis, et die tu affabilis imis lQuid dominum 8 satius dixeris esse patrem.

Immemor usque sui, modo publica commoda curat Crescunt imperii gloria, nomen, OpES. Scitis, ut ingenuas Rex optimus excolat artes, Mille licet curis undique pressus eat. Has mirare nova nunc hospes luce nitentes Non tenuis, tanto vindice, partus honos. Nec minus assiduis, hoc Principe, rura colonisis Daedaleisque urbes civibus usque vigent: Quaque pedem poterat timidum Vix ferre Viator,

En latum facilis jam via praebet iter :Spernit et ignotas tumidi nunc aequoris unda , Dum navem patria navita merce premit.

Quid reseram quae jura suis, quas gentibus aequas Imponat leges Z lene quid imperium t Qualis et ancipiti stet mens impervia fraudi ZAut qui justitiae, ac relligionis amor λScilicet augusti sequitur vestigia Patris,

Quem memini nostras incoluisse domos. Nec dicam imperio natum te regna beare, FERDINANDE , tuis cognite major avis λο quanta extremas volitat tua fama per orast Vera cano: venies major in ora virum, Itala cum tellus post tot discrimina rerum, Postque metus, luctus, praelia, damna, neces,

Te propter miseri restincta incendia belli, Et pacis reduces viderit ipsa dies.

12쪽

At laudem metuens tentantem dicere plura, Rex o magne, tuus detinet ecce pudor. Non tamen illa silent, quae nunc mihi maxima confers Munera longinqua nec peritura die. In me nempe geris curamque, animumque paternum, Adspectuque tuo me magis usque beas. Haec referam , meritas impar persolvere grates ;Excidet at nunquam gratia tanta mihi. Haec dicent cives, dicent serique nepotes,

Atque tuum memores nomen ad astra ferent: Plaudent voce, manu, recinent nostri ardua montis ;

SEARCH

MENU NAVIGATION