Annales ecclesiastici auctore Caesare Baronio Sorano congregationis oratorii presbytero. Nunc vero tituli sanctorum martyrum Nerei et Achillei S. R. E. cardinale bibliothecario apostolico. Tomus primus duodecimus

발행: 1601년

분량: 654페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Non enim satis erat in hoc genere eos Historicos legere,qui ad manum sunt; sed omnia Patrum monimenta peruoluere, scriptos codices in bibliothecis scrutari, latentem rerum notitiam apud externoS etiam scriptores *penum m pervestigare, necessarium fuit: verum ad omnia suis ponderibus expendenda,iudicii trutinam adhiberi oportuit;cum nihil periculosus sit in histo ria,quam cuiuis scribenti de quacumque re fidem habere. Nec vero, Pater Sancte, haee a me propterea dicuntur,quod me omnia perlegisse iactem, aut id alios de me existimare velim sed potius, qudii ob summam rerum difficultatem,si quae minus feliciter fuerim assecutus, mihi ab aequis iudicibus ignosci cupiam. Ego quidem quid prosecerim,aut omnino an operaepretiit in scribendo fecerim, haud satis compertum habeomam cui timorem non incutit Amb o. N,.ε. illa S. Ambrosj sententia,de suis ipsius scriptis sibi adeo parum fidentis, atq; 'μ' '' life ad Sabinum scribentis Vnumquemque fallunt sua scripta, Sc auctorem praetereunt:atque ut filij etiam deformes delectat, sic etiam scriptorem indecores sermones sui palpanta Ceterum illud certo scio,me impigre laborasse: aut veriti non ego id operatus; sed,cui innitor,gratia Dei me . Uem,qui quid sit, hoc alii iudicabunt: Tuq. in primis, Beatissime Pater,cuius & singularis doctrina,&acerrimu est iudicium. Iam enim in tuo nomine primu Annalium nostrorum volumen e tua nobili Typographia Vaticana prodit,qua nuper nullis parces impensis, instituisti: ut pro tua pastorali solicitudine, hac quoque in re,communi Ecclesiae utilitati optime collas,sacris videlice sanctorum l. Patrum libris emeo latissime imprimendis. Etsi enim timide admodum tam erudito faeculo lucubrationes has meas in lucem emittebam, easq. diutius intra domesticos parietes comprimendas censebam: me tamen opti- mi & de me optime meriti Cardinalis Anton Carata Bibliotheorij Ap stolici auctoritas impulit,ut hoc tamquam aes alienum aliquando dissoluere

inciperem.

Tibi igitur, Pater Sanctissime, Sacerdoti Dei summo has laborum meoru tenues primitias offero: tibi,inquam, Christi Domini nostri Vicario,& Beati Petri Apostolom Principis successori, vel uti viventi Petro, ac per ipsum Chri η sto,grati animi consecro monumetu. Et perinde ac olim Iacob, ut a patre primam benedictionem posset facilius promereri, Rebeccs matris consilio S industria egrege simplum cibum illi paratum attulit ita pariter ego non e saltibus iiiiiij locis'. siluestribus,piis omnibus inaccesss, sed acceptum ex ouili Dominico,& ex sanctae matris Ecclesis sententia preparatu, quo potissimucertum est Sanctitatem tuam libentis lime vesci, edulium ossero volumina quippe in cibum etiam diuinitus impartiri solita,diuinae Scripturae monstrat exempla appositeq. verba illius usurpans,quem imitandum i scepi, dicam, tua fretus humanitate, cosdeter: Surge Pater,& comede de venatione mea, Vt benedicat mihi anima tua. Primani, inquam, illam, Sanctissime Pater, benedictionem expeto,qua sterna semperq. manens hereditas impartitur: quaest in animo ad pedes Sanctitatis tus impressa desera. Benedic una mecu &. seruis tuis,fratribus mei qui pro te assidue orant,& in vinea magni Patris familias,qus tibi credita est, pro virili laborant. Deus interea te,Pater Sanctissi me Iacolumeseruet; ut ad magna,qusta breui Pontificatus tui spatio egisti, maiora addas;& praeclara multa,quae inchoasti,quaeq. semper moliris S me

ditaris,ad Dei gloriam & Ecclesiae utilitatem selicissime absoluas.

& Fidelibus omnibus Petrus exoptat; nimirum ut caelestem hereditatem benedictione possideant: cuius virtute pariter mihi his maiora conanti fauor diuinus adspiret;quo &cetera,quae paro volumina, singula annis singulis qδ

12쪽

ANTONIO CARA FAES. R. E. T T. SS. IOANNIS ET PAVLiPRESBYTERO CARD. AMPLISSIMO Bibliothecario Apostolico .

, ius V A grauissima auctoritate permotus, Cardinalis Amplissime,

tuisque cohortationibus confirmatus, in lucem emitto primum Annalium nostrorum Ecclesiasticorum volumemcuius editione in diem ex die,nec sine causa ut arbitror differebam. Non enim ignoro quam dissicile sit id pra rei dignitate praestare,quod libri indice sum pollicitus;quamque arduum si viris doctis,& veteris historiae peritis,quibus stas nostra abundat, in hoc scriptio. nis genere cumulate satisfacere.Tuum vero in primis peracre iudicium perhorresco.qui ad multiplicem doctrinam,qua praeclare excultus es, magna quoque totius Ecclesiasticρ ant iquitatis notitiam adiunxisti.Sed me tua singularis recreat humanitas:teque,si minus expectationem tuam expleuero,tuoque emplo ceteros eruditos homines,si.quod omni studio secutus sum,minime assecutus fuero, imbecilli tali mel veniam daturos spero.Quod si hoc qualecumque tandem est opus, laboriosum certe & multarum vigiliarum,aliquid adiumenti ad aedificationem templi Dei quod est Ecclesia laneta Catholica,atini isse videbitunprimum quidem Deo optimo bonorum Omnium auctori gratiae agendae erunt,deinde etiam tibi,qui iam pridcm studiorum meorum patrocinio peramanter suscepto,sedulitatem di industriam meameracitasti,omniq.officiorum genere perpetuo subleuasti.Suscipe igitur,Cardinalis illustiit sime veteris clientis librum in fidem & tutelam tuam, ut hscpruna Annalium nostrorum pars in aliorum manus,le patrono,commendatior perueniat, duni secundam non ita multos post mense si Deo placuerit,imprimendam paramus i perpol imus. Interea Deum oro,ut quod agis,diu agas; & de Ecclesia de Lacris sudiis, de viris eruditis&piis,tu pietate et eruditione excellens, semper Optime merearis.

13쪽

S I X T V S PAPA VDilecto Filio Carfari Baronio Sorano presbytero Congregationis Oratorij nuncupatae.

LECTE Fili,Salutem.& Apostolicam benedictionem. Cum di. lectus filius noster Antonius it. SS. Ioannis& Pauli presbyter Cardinalis Carata nuncupatus Bibliothecarius Apostolicus nobis retulerit te primum Annalium Ecclesiasticorum volumen editu aliaq prope diem edenda esse,opus no minus docte qua fideliter a te scriptum,& ad totius antiquitatis Ecclesiastici notitiam comparandam valde utile quibus nimirum non latum res gestae exacte per annos singulos recententur,& quae de his obortae sunt controuersiae elucidantur,sed etiam ipsi Apostolicarum traditionum sontes purissimi aperiuntur .atque haereticorum mendacia consutantur. Nos,qui eruditor uomnium fouere solemus ingeniareum tuam in primis industriam.& egregiam pro Catholica Ecclesia nauatam operam magnopere in Domino commendemus:Cupientes, uti idem a te editi, vel edendi Andales Ecc lesiastici ad integram rerum veritatem custodiendam seruentur penitus incorrupti,& quam diligent issime fieri potest, typis ex udanturiac demum ne a quoquam seu negligentia seu malitia, mendis deforniati aut aliter etiam sotian titulo mutato vel forma,mutari,corrumpi, vel deprauari possint: Mo-

TU PROPRIO & certa nostra scientia,omnibus,& singulis Christi fidelibus praesertim librorum impressoribus ac Bibliopolis,quouis nomine nuncupatis,tam in Urbe,&illius districtriae statu,& ditione tepotali nobis & S.R. E.mediate,vel immediate su tecta, sub quingentorum ducatorum auri Camerae Apostolicae eo ipso applicandoru, necnon amissionis librorum atque typorum;quam etiam per totam Italiam & extra ea ubiuis gentium,& locorum constitutis,lub Excommunicationis maioris latae lentcn-riς pqnis eo ipso absque alia declaratione incurrendis; Auctoritate Apostolica, tenore praesentium interdicimus & inhibemus, ne per decem annosa Data praesentium computados prunum Tomum Annalium a te editum, & alios singulos a te edendos totidε annorum spatio ab uniuscuiusque eorum editione numerando,absque tua licentia imprimere, iliove titul0,vel sorm quouis praetextu mutatos et alio quocumque idiomate versos edere,vel se editos vendere seu venales tenere audeant, vel praesumant .

MANDANTES uniuersis.de singulis venerabilibus fratribus nostris Patriarchis, Archiepiscopi de aliis locorum ordinarii orumq.Vicariis seu ossicialibus in spiritualibus,generalibus,ac in dicto nostro statu Ecclesiastico Legatis, licelegatis,Gubernato ribus,Potestatibus,&aliis ossicialibus:ri quadon quoties per te, vel tuo nomine iuerint requisiti,praemissa contra inobedientes exequantur,& obseruari faciant,inuocato ad hoc,si opus fuerit,auxilio brachii saecularis.Non obstantibus const itutionibus,& ordinationib. Apostolicis. ae statutis,& eonsuetudinibus iuramento. confirmatione Apostolica,vel qu tuis firmitate alia roboratis, priuilegiis quoque indultis & litteris Ap stolicis quibusvis personis quomodolibct concessis & confirmatis. ibus omnibus,tulorum tenores,acu ad verbum insererentur praesentibus,pro suffcienter expressis babentes,hac vice dumtaxat lipecialiter 8c expresse derogamus, ceteri'. contrariis quibuscumque., olumus autem ut praesentium litterarum exemplis etiam in ipsis volume nibus impressis eadem ubique fides habeatur,qui ipsis praesentibus haberetur, si toret exhibitae,vel ostensae. Datum Romae apud sanctum Marcum sub annulo Piscatori β.

Die xxvi. Iunij, M. D. LXXXVIta Pontificatus nostri Armo quarto.

14쪽

CAESARIS BARONII

ANNALES ECCLESIASTICOS

LAEVINI TORRENTI IEPISCOPI ANT VER PIENSIS

Elegia.

N Cyrum bis siluis educimus tque Quirinum, Expositos fata quos aluere fera, Inspes imperi, magnas,seu solis ad ortum, Sopia se fessi condit anhelus equis. e

Vec narrare tutiat captαs cum ciuibus urbes Erutaq. bomsi marma celsa manu, Aut Troia cineres, O nil nisi nomen Athenas , Thebas re, atque Hys oppida vasta locis, . Prostrarass. acies, O foeda cruorsus ama, Aut tirictum risit singulau. Oceanum, Lintea cum tabui . inhumatase corpora aulactantur misieris per stata falsa modis . Nonisafert an: mus . nec tanti ens ιa, resco , Caeribus ossitis caedis ut ater. amor. te. Milicet exemplo peccat qui talia na rat, Quodq-atios docuit, perpetrat i e nos . Qui legit Aeaciden, γt nil se arreget arm/us

Aeacide similis, qua pote . sinus. erit. Vnus Pellaeo iutient eis no satis Orbis Audierat plures, ambrit, inter t. Aequam hunc vocis, Caesar Asmoer nec imp- Exitus et impe' terminus urnasuit. Quod tamen, Octaui , te non deterrκut hostes Vicinii, patria sed pereunte, set Sic igitur toto Mars μινt impius oris,. io . .: Bella ferens cunctis ac inuti malis . . Gor am quis tunc Regum vitam non traxit in amasi , ii. Quis non bane eati credidit esse viam ζ au.2 . M. Tamquam si folio propior Iovis haerear alio . . aὶ Qui plures Orco mi fient inferias . o Io caecas hominum mentet, o inania veri ι Pectorat qui iacem fingimus m tenebris, mi T. ri Luctamurq. Miseretiumq.imp ere reb- . eravernimus. bine stultos Dilit ineptus amor a -P. t:. : id stimur O votis; nec sunt tamsomnia ν-δι- aiam stes nos vanis ludit ιmaginibu . d. v eri Non es humana, peritur 3.rex beatos a: b . .

15쪽

Parerent homini retera, at irae Deo cui irio, infelix ρ parentii bi cetera; tuo

Detrectas, ctura nec pudet ire Deum cEequid erat vetita non tollere ab arbore poma Q gustum recrees est tauiae tum rEIὶ ω quo saties oeulos. quocumquem erae . En viola, O variis lilia mixta rosis.

M' i ipsa tuo gaudens natura applaudit honori,

Inq.mumfllers comitur ob quium. Fortu te nimis, si nil quaesiueras extra Antiorem: tibι namque Masolus erit. Serpentem mulierot iam immis a dis .

Turpe aliis Dominum posthabuissesuum. Nudus, inops, Ioneti condemnatustilabora I, fuge r qui Atas 'nu icratia diuini semper mansuras oris, Nam etsi resi tua terrasides. Peccasti miser, at peceatι rena fuit m ra.

'Qua sibi iuste tuum vindicat atra caput. Vindicat Imrpem . neque enim mortalabas oris Fas est non simili eonditione mori: Ut nequeses fontes amimo agendere Olympor

Deprelsa stygiis excipiuntuν aquis. o quam dissetis est talem dissolsere nexum Pone si eius seleri mox oraris vltor adest . Sed quaeram afflictis superunt solatia/ Tantusola Dei bonitas en medicina malis. Discite iustitiam numenq.tιmere t M una Disienda est bonitas, unde oriatur amor . Vnius ut noxam luintus sub iudice insto , Sic bonus O patiens intulit νn.M Um e us, at idem alius qui tam letalia curet, Conuenit hune hominem, nee minus esse Dexm aEsse Dei m , ne impar sit maiestate parenti: Esse hominem , Pt post morte piare nefa4. Filius, aeremi vis O Genitoris ιmago,

Aeternum caelo cum Genitore manens.

Uιγmam gremium matris si eo cidat illac Auctus, Cr hinc certo tempore nurus homo rNatus homo Deus illa Deus Seruatoν IESU s.

Ut faciat, caros quos habet, esse Deos. um tu, Baroni C ar, docti me, Dux Ingen , fera conditor AIioris, Desiribens lute Regem, dominumque, parem oc θη qui foeta malis bella cruentus amet . Expilat socios , Patres, plebemq.tributis

Vexet,ut est usu mis male perdat opes:

Sed lenis placidusque, O nil nil lane iubendo.

Pacata populos quι durone regat, Nortis . exempla doceat nos dura ferendo Vincere, O obiectis non trepidara mali, Nee corpus praeferre anima anctamq. pudorem peracre, quo oreto prosilit omne nefasyHistoricos inter tanto caput altius sera; Quotquot habet Larium,Graecia quotquot habet, Seu domitos narrent Medos, seu Tunica sua,

Droumque, O belli fal-ina Scipiadas: Quanto illandidius lucen, vagasidera, quam PaAeeensa est mitii parua sucrena focu.

Nacte Uitur νιrmi iuvet te ιηeumbere ebani Tum bene dum ereptum perficiatur opus.

crandis adhue superat via, sid tu perga: laboris Mui tibi principium est, hic quoque Dia eris.

16쪽

Primus Annalium Tomus complectitur annoscentum, nimirum ab Aduentu Dominivsque ad Traiani Imperij exordium.

17쪽

IN ANNALES

ECCLESIASTICOS.

AD LECTOREM.

T I V M nobis anestum est magnum & euidens, sed aduersarii multi .l Scripturi Annales Acciesiasticos, iis potissimuin verbis Apostoli

exordimur. Sicut enim, sue dignitatem spectemus argumenti, nihil hac tractatione excellentius; siue utilitatem nihil quod maiora praestare emolumenta, vel ad res diiudicandas,vel ad gerendas, possit: siue iucunditate quaeramus animi nostri, nihil suauius accidere valeat, quam Chrisianae Ecclesiae per tot annorum sp tia ab ipsius ineunabulis mirabilia ac pro sus diuina gesta di euetita dignoscere di contemplari: ut merito magnum ostium adlatum pateat campum, per quem exultans decurrat oratio: Ita multa sunt,quae ex aduerso opposita eius alacritatis impetum retineant: vi no tam cito sint ad cursum laxa sae haben ed mature admoduli opusque Di H ieremiae auscultare dicenti r State super vias,& ridete,& interrogate de semitis antiquis,quae sit via bona.& ambulate in ea.JFuere naque e recentio ibqs nonnulli ab Ecclesia Catholica extorres, qui anti lustum res pe fias se collecturos professi, nihil aliud conati sunt, nisi ut mendacia Faceruantes, aditum hunc nobis apel tu obstruerent,& patentem viam regiam impedirent:& perinde ac si aduersus veritatem iunctis a mis bellum iurassent salsissima quaeque cumularunt,omniaque immutariint, ac prorsus inuerterunt,nihil aliud molientes,quam nouam turtini confusi nis ad caelum,s fieri possiet, pertingente, qua aduersus Deia de sanctos eius dimicarent caeco perciti surore,construere . Et sicut olim Palae uini d puteos illos quos Abrahae serui fideles etaderant bitumine obstruere contende rudi ita is iveritatis sente mendacioru aggerib.obruere tentarunt. Ac deniq.non secus ac si quis imagine Regis alicuius e gemis admirabili pulchritudine contexta rescinuat, iisdemque gemis monstri alicuius aspectum deformissimum fingere conatus suerit.& adhuc impudenter amrmare praesenapserit hanc ipsam,quod ex iisdem gemmis sit opus compositum esse pristinam illam nobilissimam Regis imaginem:eodem sane modo iidem pulcherrimam scelesa iaciem non habentem maculam neque rugam, labefactantes,ac penitus destruentes,ex iisdem scriptis, quibus speciosissim redditur, sinagogam Satanae ex Ecclesia ex Hierosolymis Babylonem,ae denique quod horrem dum est dicere ex Christo reddiderint Antichristum. Sed ad horum conatus infrinetendos commenta detegenda. ac impossuras aperiendas, non multa opus est consiliatione,vel facto. Satis superque puto, si germana illa ac sincera Ecclesia vultus imago ex antiquo prototypo demonstreturiculus tantum inspectione, nullo negotio fet, ut portenti turpissim sinu sacrumaeuiusna imaginem reserat cognoscatur. in hoc igitur nobis omni diligentia incumbendum,ut in primum illud exemplar semper mentis oculos intenderites, Ec-

Uesae ctagies illa pristina pristino decori formaeque reddatur quae suo splendore sic tenebras disiciat,caliginemque d ispellat,ut oculi intuentium niaxima cura iucunditate clari immo veritatis

aspectu perfruantur. Et sicut magno miraculo olim ab A atomst virga diuinitus concessa, Aegyptiorum magorum virgae praestigiis inuolutae,& in dracones sallaciter conueris,deuor .lis lunt; ita pariter veritate semel in medium posta, ipsorum omnium impostiirae continuo evanescant. At maior ex aliis,atque ex nostris ipsis qui in eo scribendi genere .et sati sunt,quam ex hareticis, nost ra quidem sententia se perest labor cum liceat ingenue fateri) nulla res in Eccli sa ita hactenus negligi visa sit,ae rerum Ecilesiasticarum gestarum vera certa,atque exacta diligentia perquisita narratio. Et ut de antiquioribus loquar qui eiusdem argumenti commentarios ediderunt; iniienire difficile est,qui veritatem in omnibus fuerit assecutus. Ecce enim Eusebius, qui primas tenere videtur,Αriani uno semel male imbutus tametsi fidelis in ceteris habeatur,cum in his quae spectant ad dogniata Arianorum tum etiam in rebus gestis Constantini Augusti, cuius vi tam in gratiam Constantii A ugusti, Arianorum patroiii Aonscripsit inulta mentitus est, ut suo lo

co, Deo dante,opportunius ostendemus. Claudicat aeque veritas in Socrate secta Nouatianorum addicto,& SOzomeno eadem tincto soli gine. Coarctatur eadem atque Obscuratur interdum nimia Orosii atque seueri breuitate. Ned non est propos tum modo de singulis dicere. Quod s posteriores rerum Eceses assicarum historicos consulas, magnam profecto eorum esse classem intelliges,qui absque delectu quaecumque vel ab aliis scripta ad manus eorum venerint,vel leui auditu perceperint conscripserunt di absque aliqua altiori veritatis indagine, saepe aniles fabulas, senum deliramenta, vulgi rumores non sine magno ceterarum rerum solida firmitate subsistetium praeiudicio, intexueriint. Omittimus de Ethnicis dicere,qui si quando res nostras vel leuiter atti- serunt easdem insensissimo animo,canino dente dilacerarunt, de eueruarunt potius,quam enarrarunt. sed quid de remporibus illis dicendum quae scriptorum inopia,& nimia paucitate remanserunt prorsus obscura, t opus si ex abditis penetralibus ac latebris ui agno labore res gestas de

promere,

18쪽

in Annales Ecclesias ficos.

A pmmere,&quod dicitur ' de Sapientia,veritnem ab occultis trahere,eamdemq. in lucem pro- a Iob xl. ducere At vero tot tat . nemo seliciter poterit superare etiam si magnos sumat animos, omnesq ue neruos intend it, nisi ad haec inuestiganda ac dignosceda diuino quodam numine adiutus fuerit: Quietum separat . pretiosum a vili,quasi os Domini praedicatur. b Hi . e Sed ut instituti nostri tandem rationem aliquam et seramus,nos certe olim,velut exili cymba 'r e littus maris huius adnavigantes pene inucii recurrentibus interdum fluctibus, sic semus Paulatim e terra subducti, ut prosperis,amantibus ventis,quod antea horuissemus, sensim vastarnariac perimus penetrare, non tamen sine illius imperio,qui Peim Apostolo dixit : Duc in es . Lu tum.JSiquidem cum state florente huiuscemodi studiis oblectaremur ; qui Christi loco praeposi- '

tus tune nobis Pater erat,ad haec impulit,inuitos licet,cum plus oneris certe quam nostrae imbecillae vires serre possent, imponeret: sicq. triginta circiter annos in his pro viribus, Dei gratia fauete insudati inius: pene enim imberbes eramus,cum haec exordire inur, nunc undique canis asperii haec scribimus; semperi. in urbe versati,diuersas,quae in ea sunt bibliothecas nobiles,Vaticanam praecipue,quam ditissimum rerum antiquarum petiis, proiiaptuariumq.dicere consuevimus, per-n lustrauiuatis, ac cuin eruditis viris quorum inagna copia hic esse solet, omnia contulimus, modo consilientes,modo disterentes; unde magna facta est rebus nostris accessio: Haec aute de nobis ipsis, licet inuiti, praefati sumus more maiorum: nobilissimi enim Graecoruin scriptores,qui res Romanorum hi storiae mandarunt idem efficere consueuerunt. E quibus omnibus hoc unum exemplum, ut reliqua taceam. Dionysii Halicarnasset, que ni honoris causa nomino, satis sit in media protuli lia: aut nullo validiori argumento lectoris fidem sibi concilia illa visius est,quam asserens GPlures se annos Romae versatum, eiusdemq. Urbis vetera monumenta& abdita quaeque sedulo perscrutatu Lirile. Sed missis hire, iam tempus est vi rerum omni in quarum insilueda nobis narratio erit, argumentum proponentes, te ordine etiam, quo sunt omnia disponenda, breuiter disi

s eramus.

In primis igitur,quod ad titulum lpectati Cur potius Annales Ecclesiasticos quam Historia

huiuscemodi lucubrationes nostras maluerimus nuncupare hanc asserimus rationem: eo nempe

diserimine veteres ab Historia Annales distinxeritnt,quod illa d proprie res suorum temporum 4 Gelu rigestas,quas auctor vel vidit,vel potuit videre, pertractet,neque tatum quid gestum sit, sed & qua . . . C ratione,quove consilio, indicet: Annalium cotra scriptor res antiquas, ut plurimum cluas sua non iaz

nouit aetas easdemq. per annos singulos monumentis commendet. Nos autem, quoniain non tantum res antiqua ed Ecclesiasticas potissimum pertractamus, in quibus non solum,ut incereris. historiis, ipsa veritas primum sibi vendicare locum debet, sed vel Iatum vnguem ab ea recessisse , religio est: hanc ob causam,ne proditae veritatis vel leui saltem suspicione pulsemur, Christianis legibus obsequentes praecipientibus ς, Sit sermo vester:est est, non non uod aute in his abunda e Avith. intius est a malo esti relinquemus historicis Ethnicis locutiones illas per longiorem ambitum p riphrastice circumductas, attone'. summa arte concinnatas, fictas ex sententia cuiusque compositas, ad libitum a.dispositas;& Annales potius;quim Historiam scribemus. Et quod Ecclesia sicam in testatem ac grauitatem maxime decet dicendi genus sectantesva uae dicenda sunt, sancte, pilue, sincere l. absque ullo pmrsus suco,vel figmeto, proui gesta sunt, per annos singulos digena narrabiimus. Numquam enim inquit Arnobius s rerum nostrarum grauissimus assertor re Ar *ς ritas sectata est secum: neque,quod exploratu est ae certum,circumduci se patitur orationis per 'ambitum longiore ii collectiones,enthymemata,definitione omniaq. illa Ornanaenia luibus fi- D des quaeritur assertioni, spicantes adiituant non veritatis lineamenta demonstrant Fuit quoddalepus ait Graegorius Nazianaenes S cum res nostrae florerent,& p clare se haberent,cum ni - α. ., Mil. mium super sua haec,& verborum lepore arte sucata dicendi ratio ad diuinas causas nec aditum uua. quidem habebat. Huc denique accedit in Annalibus conscribendas minus adhiberi solitus sen- Athinasi. tentiarum & verborum ornatus: id quidem auctor dialogi de oratoribus, siue is Tacitus h sue rit, siue alius testatur atque demonstrat . Qiuamobreni res ipsas Fecksiasticas ad suum princi h Apμ-rium reducentes, sic res gestas recensebimus,ut Ecclesiastica Ecclesiastice pertractemus. Cumq.m Om Iribus testimonio nitamur antiquorum,veritatique consultum velimus ultorum potius verba singulari plurimum reddere, quamuis horridula di incomposita aliquando videri possint, quam nostra apponere,ac describere, a nobis est constitutum. Atque ut magis ma gisq. eadem veritas elucescat, indiseus sumtulit l,quod ambiguum, vel veritati contrarium esse senserimus,vG r . dipiam relinquemus.

Ab ipso igitur Christi Redemptoris nostri aduentu sumpto narrationis exordio, res gestas to acutulque anni exacta in omnibus habita quoad eius fieri poterit temporis ratione, reserta e G nabimur. Sic enim clarissimi tam Latinorum quini Graecorum historici, Polybius, Dionysius, Livius , Tacitus , Dio,&ceteri,quae ab aliis falso ac perperam dicta sent. stipputatione temporum facillime 'nsutarunt: Contra vero in innumeros impegisse erro eos cognouimus, qui in conscribendis historiis, vel nullam, vel certe modicam habuerunt temporum rationem. Vnde Pad res nostras peninet,apposite admodum Augustinus : Per olympiadas, inquit,& Consuluin i Aufiti lora nomina, multa se quaeruntur a nobis; α ignoratia Consulatus,quo natus est Dominus,& qilo cimtiis. i. passus est,non ut Ios coegit errare.J Nps itaque maiores imitando,qui annos singulos per Cossi p. t. munerarunt & distinxerunt. Annales nost per uniuscuiusque anni Consulatus sic diligenter pduximus, ut eisdem Romanorum Pontificum di imperatorum Iungamus annos. Hanc est e re Flaviam, per cuiusque anni Coissi tempora consignare, Patres docuerunt,cum ipsa publica Ecclasi

sica gesta eodem tempora m ordine adnotaru nt.

-m Nec vero hic qu. iam de suffectis vel allectis coss. ad tempora confundenda imperite nimis

19쪽

Praefatio

atmii illitiose scrupulum interati quandoquidem in Consolaribus fastis exquibiis anni sin- Atrili limi me viri consuetieri: nt,nonnis ordinari j Cois. etianus post modicum uni potas spatium cae lallissent viaticiore ii Dio μὴ conscribebantur ceterum dereliquis cum Ausonio Gallo, Π 'h 3' R', hoe di 'fiesu, sub quibus Cois hi Consulatum gestissetit, oportitisse litari. Conabimur di meo h LGill in Titii y fit en imitari vinop tantum quid quolibet anno sit laetiim, scd S quid hic me,quid astate.

r t. o. pro tuo ac diud denique quibusque mensibus,cum licvcrit,enarremus. Item sane arduam N perdilac ile, tuu ac nondum alicuius praeuii ductoris calcatam vestistis inimus viam. Nam etsi complures historicorum res Ecclesiasticas perpetuae inemoriae commendarinti nullum tamen ad hanc aetatem extitisse scimus , nisi sorte qui suorum tantummodo ten porum res gestas sunt prosecuti , qui se his tam arctis necessitatis vinculis adstrinxerit, vires gestas singulas singulis annis adscribere Quae vero Annalibus contineantur,iam summatim perstringanius. Laudatos nouimus his ricos illos,qui una cum rebus gestis, populi illius cuius scripserunt historias,originem retuleret, mores,leges magistratus, ac cetera quae ad eius statum nouerint pertinere,explicariantiquo sane exemplo adducti,nos ope pretium iacturos existimamus,s una cum nascentis Ecclesiae primor Bdiis,ipsa Cliristianae Religionis sundameta primitus iacta, liuinas lagcs,pias functiones Lacra Cocilia editos canones ut instituti ratio postulabit sigillatim recensueriinus. Ad hec Catholicae Ecclesiae visibilem monarchiam a Christo Domino institutam, super P

trum standatam, ac per eius legitimos veros'. successores, Romanos nimirum Pontifices inuiolate conseruatam, religiose custoditam, neque vi nam interri plana,vel intermissa iii, sed perpetuo e Gloria. continuatam: seinperque huius mystici corporis Christi quod est Ecclesia, in capit visibile, cui pateant membra cetera,esse cognitum N obseruatum, per singula tempora demonstrabimus. Quibus porro incrementis Christiana Religio per totum se orbem terrarum diffuderit, ac successione temporii longe lateq. in unius visibilis capitis coniunctione coagmctata,atque in unos diritu erit pmpagata aperie naus. Bella insuper, siue ex tona, siue ciuilia,quae a tyrannis,alii . hostibus,quae ee ab haereticis vel schismaticisaauersus Catholicam Ecclesiam sunt conflata, eade que Christi vetitate quomodo prostigata atque extincta suerint,adiiciennis. Res oesias imperatorum,ac ceterorum Principum quae tamen ad Ecclesiae statum sipectare va ilabuntur. Vna cum ceteris rebus Ecclesiasticis, annis singulis inte emus . . et

Clades etiam diuinitus immissas ad eos puniendos, qui contra Dei Ecclesiam superbire,& mea quid temere moliri ausi sunt, quibus diuinum quoddam constium ac proii identia in Ecclesia ubernanda ac protegenda admirabili quodam modo declaratur', suo quoque ordine in .ii ''Qui item eunctis saeculis viri sanctitate conspieui atque eruditione sublimes claruerint, quidove ex hac vita decesserint quod & ab antiquis historicis de Annalium scriptoribus peruigili studio curatum esse liquido constat subinde adnotabimus.

In his omnibus percensendis, nee ab instituto alienum; nec ingratum nos facturos putamuς, si obscuras Ecclesiasticas voces, Sc glossemata,quae inter legendum occlirrimi, loca insuper per . ple xa & obscura quae in antiquorum auctorum scriptis interdum reperiuntur,pro viribus eluci

dare conabimur. . . . ri

Hre itaque omnia,& alia complura ouae breui summa per strangi vix possunt. sic pertractabimus, , t nihil dicamus leuiter alit inconsiderate, nihil inaniter, nihil quod non probati iii mis t. sibus fulciatur, ratione demonstretur, probetur coniecturis,ac denique luantum licet perspicuaso o Ii lidaq. veritate firmetur. Non enim doetas fabulas secuti sumus haec scribentes dicimus confidenter sed grauissimis v si testibus tuos ipsa chartarum margo, ne singulorii in aveiorum molesum prae nimia longitudine texamus catalogum, facile demonstrabit. ln quibus pervestigandis se coparati sumus,ut quantumuis graues, tuantumuis eruditos, in omnibus sequi,quasi errare non potuerint,plus nomini quam veritati tribum: tes , nequaquam obsinata quadam mente statueri mus: nec contra quempiam, tametsi infimae classis auctorem omnino contempserimus; meitio a dii, ad Mu. res plinianae sententiae,quam sepenumero veram ex iti sumus: Non esse librum tam malum.

quin aliqua ex parte prosit. Atque ita legimus omnia, vin e ab improbatis quidem sit periorum. - tamen permissu se apocryphis abstinuerimus: ae proue monst Apostoliis : Omnia probare,qa 'I bo senti est tenete quae vera certa .apud quemlibet inuenerimi: ,eadem sic vendicauerimus,sende tenebdis enter inaus in lucem. Extat enim de his Celasi e , oniani Potiscis digna tanto Pa

s Gelas de An ire sententia in haec verba Numquid in L --. --. - eri m lmi otii ad veritate π

tia, in haec verba: Numquid in ipsorum haereticorii in libri: non multa qu*ad veritatem pertinent,posita legunturὶ Numquid ideo veritas refutanda est,quia illo. na libri, bi prauitas

inest, recitantuset i gVerum,ut prae sationi tandem finem faciamus. non excidit nien otia, uoia aia Memorium S. Augustinus g, scribens admonuit fieri non ludisse, ut historiariim scriptores, a que diuina opes spiritus sancti, in omnibus veritatem, quam profitentur, agno cant. atque conssct bant; dum au '' Historia sene, cuius scriptores fidem se perspicue narrationibus sibi halicrep ostenJur, fortassis ' habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum siti Ebona, siue mala hominum,tamen vera nar rantur. Quamuis in eis cognoscendis qui Spiritu sancto non adiuti sunt, moresque colligere huniane conditionis infitialitate compulsi sunt,que inadmodum non fallerentur in pliit in re, Gmna no non video. Est tamen eis aliqua propinquitas libertaris, p. 3luntatem mentiendi non habent.

nec homines fallunt,nisi cum ab hominibus humana uis imitate falluntur. J Hre cum dicat ille, longissime a veritatis scoro illos aberrare necelle est, ut ab Ecclesia Dei,ubi solium spiritus sanctus inhabitat, sese haeretica prauitate diuisetitit;quique prauis moribus inquinati, scientia tan

20쪽

praefatio in Annales Ecclesiasticos.

A tum inst ut longe absunt ut tantam gratiam valeant promereri,dicente diuina Scriptura : sp, a t. ritus sanctus disciplinae effugiet fictum. At auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, Se corripietura superii eniente iniquitate.ὶ His igitur admoniti, ipsum Spiritum sanctum Spiritum

Veritati si , euilis est muniis,ut doceat nos omnia,&sug rat nobis omniaqtianta maxima possu b Iois.1 mus animi demissione & reueretia,astiduitate. de sedulitate, ac studio inuocamus:vt nobis istaec conatibus adeste dignetur,& gratiam,quam aliis saepe impartiri liberaliter consueuit.nobis itidem, quamlibet indignis,non deneset. At quo magis liac immerentes postulamus, eo enixius apud sanetissima Dei penitricem Virginem Mariam,rerum nostrarum omnium semper auspicem ducem, ac moderatricem precibus cotedimus: ut haec apud eum qui aperit os mutorum ς, e linguas insan e sui imtium Deit esse disertas, quique dat omnibus a fauenter, de plus quam petimus, instanter exoleto verbis, scriptis,ac maxime omnium vitae moribus veritatem profitentes attestantes, & predicantes, lingua calam animiq virtutibus ipsum laudemus,confiteamur,ac celebremus; cui est in Trinitate periecta laus, virtus,de gloria in saecula saeculorum. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION