Virgo Romigeria, seu Manuascensis. Authore R.P. Ioanne Columbi, Manuascensi, ..

발행: 1651년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

4 Virgo Manuaseensis.

opportunitate non inferior caeteris: dat ciuibus Iapidem, gypsum, carbonem, lignum ti gregibus quoque, dc armentis pascua. Planities tota nitet frumento, Mamygdalo; nisi quod ad urbis muros hortis distinguitur, dc passim deinceps magnam partem pratis virescit per centenos aliquot passus. Igitur non plurima

tantum nobilitas amoenitate locorum adducta colere Manuastam amauit ante quadringentos etiam anno S,

ut supra retulit,sed per luem, bellaque senatus Aquensis saepissime habuit; nondum constituto senatu

regium , quod vocabatur, concilium, ut docent Vera tabulae supra cc. annos conscriptae. Ipsaque VrbS contra tanti honoris conscia, regi, curiaeque fida semper fuit ultra omnem saeculorum memoriam , ctan infida quoque foedera Prouinciam totam diuisere in duas partes: nulloque unquam tumultu , turbis nullis adduci potuit, ut aduersaretur suis principibus. Neque in Deum minus piam certo cultu se praebuit : omnino tam frequentes posuit Coclitibus sedes, Vt Vnum tota ipsa fanum ab omni memoria fuisse videatur. Sunt intra muros urbis duae paroeciae, altera ab Saluatore, ab Virgine altera nomen habet; atque praeterea Franciscanorum, qui Vocantur obseruantes,

Zc Carmelitarum coenobia. Non procul paroeci a Virginis templum erat apostolo Ioanni sacrum : cecidit diuturnitate temporis exesum,neque affirmate dicas, qua parte steterit in omni circu regione domibus praealtis Zc firmis plena: ita rerum faciem mutauit aetas. R d muros intra urbem, Meridiem inter ic Occiden -

12쪽

Virgo Manuaseensis. S

tem visendum est palatium:quatuor latera angulosque plurima turris munit l, fossa lata, profundaque cingebat, ic fossam inter murosque turritos firmabat terra congesta , humili pariete coercita. Forcal querienses Comites sibi sedem hybernam ex aedificauerunt: Hospitalarij equites habent ab anno millesimo ducentesimo octauo , Gulielmi Comitis donum. Hi etiam nunc οin sacello sertiant corpus B.Gerardi. Primus is fuit magister hospitalis Hierosolymitani, vir gente, animis, sanctitate clarissimus. In agro fuere quondam plures sacrae aedes: perpetuo in circulum ordine duCebantur, ut nulla regio praesenti numine, sanctoque praestite

careret. Ad Orientem mons aureus habebat templum S.Martini:& qua resupinato monte itur ad Druentiam

fluuium, delubrum erat Montorguiuim eidem Martino dicatum. Meridiana planities, una pene linea surgebat tribus per ordinem aedibus, sacris LaZaro quem IES VS amauit, Christo sepulto, Petro apostolorum principi. Ad Occidentem, in collibus dictis ab omnibus ventis ob eorum liberos ex omni parte, fortesque spiritus, colebantur distinctis logis Virgo, & Iacobus

frater Domini. Denique in Septentrione suas regiones habebant alius aliam Albanus martyr, Michael archangelus, Stephanus Protomartyr, Maximus Regiensium episcopus, M Rostania virgo. Praetermitto. quod ad omnes pene Vias euntibus occurrunt Vel aediculae , vel in columna sacrae imagines. Annon tibi vi- Identur maiores nostri praediis colonos e coelo periisse, aut non rura magis sua quam Coelitum sedes Coluisset ι . B Nunc

13쪽

6 Virgo Manuascensis.

Nunc vel sine nomine sunt loca, vel hiant, pendentve pauci parietes semiruti. Nocuere bella postis opportuno loco, nocuit tempus rerum omnium edax.

Hospitalari j restituerunt Petro templum suum nobile

sepulchris Forcal queriensium comitum : ciues Virgini de omnibus ventis suum ex Volo reponunt, rei seruatae per ultimam luem valetudinis. Ante annos trecentos , Virgines Franciscanae, sub urbem ad meridiem , excitauerant sibi domum. Feruntur intra muros commigrasse per seditionem Raimundi de Bello- forti, vicecomitem Turentum vulgo dicunt. Habit bant ad portam,quae ab aurora nominatur. c. & L sunt anni, cum vel omnino desiere, vel alio recesseruntires enim obscura est. Domus earum anno MD cessit in

scholas urbanas ε, & clim monasterij in agro sedes ad plures dominos diuisa peruenisset, ciues in coempta parte exaedificauerunt Capucinis non invenustas aedes. Virgines de eodem ordine iam postliminio redierunt in urbem ε, & post ipsas Bernardinae non ita

pridem venerunt Auenione euocatae ; postque Ber-

nardinas Vrsu lanete: venient etiam prope diem quae a visitatione B. Virginis nomen habent. Paroeciam Virginis curant monachi S.Victoris ad Massiliam. Fuerintne adolim aedificatam Vocati, an substruxerint ipsi , quis dicat Habent ante omnem rabularum publicarum M priuatarum memoriam. Neque id magnum est. Maximam Italiae partem, &Hispaniae, Sardiniam pene totam teuuere quondam clarissimi coenobitae r nunc etiam nulla est in Gallia ' Narbonensi

14쪽

Virgo Manuascensis. I

Narbonenfi dioectas, quam non aliqua domo colam. Olim deminabantur quoquo Castro Albiensium , Ac abcinco Ruttienorue dedit episcopis Ioannes XXII.

Cum eos ciuitatibus imposuit. Anno Mo. Adelais

Prui in Comitissa iandiu Marianam aedem habentiaticis addidit' Monlorgulam : villa est ad Druentiam men , potens diuite gleba , felicibus agris late fasia. Ger erga post tres annos addidit duos mansos;

mansus veris capti bannuaria siue iugera duodecim, ut fuse docta l.de epist. Viuar. Dum . in. ω sequent i-hus. Ante Adelaidem imperabant non modicae parti inbis r vi nota inepte dixeris Manuastam venisse fe-li cissima illa aetate , cum vel Cassanus, vel Cassiano suppares discipuli pietate florebant, re visente regu- lati disciplina implebant nomine suo totam regionem, atque pro sanctitatis fama, Venerationi erant regibus Arelatensitam de Italiae. Rapiebantur ad pontificias spassim insulas, educebantur ad populo& per agrum, ciuitatesque docendos. Supra pietatem ex Cassano acceptam, faciebat tum etiam spectandos ipsa domus Massiliensis r nam erat imposita littori sinus marini, qui praebet facilem nauigantibus portum quam longe ad meridiem tenditur ε, & recentem ab Christi confessoribus, neque ita antiquam ab Magdalena sanctitatem spirabat. Scilicet egressa naui dedicauit haec sedes in antro saxeo, dc ea mortua discipuli confessione fidei nobiles , metu tyranni clam sub humo tenuerunt. Vterque locus hoc tempore sacer habetur : istum in aediculam conformarunt, feminis pro religione in-

15쪽

8 Virgo Manuascensis.

accessam 3 dicarunt Virgini de Confessione, sic autem appellauerunt ab sanctis iis Confessoribus fidei, Igitur

arbitrabar quempiam antiquissimorum principum, de Italiae, aut Arelatensium Regibus, pietate Virorum Commotum, e religiosissima domo coenobitas deduxisse Manuastam, nonnullis regionibus urbis 8c agri o donatos. Iuuat, quod ita iubentibus Petro Abbate, MSanuictoriano Collegio, corpus S.Tulliae in B. Virginis sepultum disquisiverunt ante multa saecula, ic diu vestigatum inuenere : Tullia vero fuit filia Eucherij Lugdunensis Archiepiscopi, ante sacerdotium patris

ex matrimonio post annum quadringentesimum nata. In suo fundo, nunc modicus est pagus de ipsius nomine , aetatem exegit ex paterna disciplina in cultu pietatis, & voluit mortuae corpus in B. Virginis Manuascensis tertio procul lapide mandari terrae. Magnam quippe veri habet similitudinem, accepisse eo loci sepultam ex domesticis commentariis, librisve funeralibus, cum ipsa obiit per monachos sacram aedem curantes scriptis.Vt id habeat, certe vides iam quinto post Christum natum saeculo stetisse Manuascensem Virginem, & inhonore magno fuisse, quando anima beatissimae puellae in coelum 1euolans, sanctiorem locum non habuit, cui corpus integerrimum re incorruptum commissum vellet. ' iri Virgo autem Manuascensis, Vnde templo nomen,

statua est Virginis Matris , Christum in sinu ferentis:

Simulacrum duos, aut tres palmos altitudine colligit. De ligno leucophaeo constat: genus arboris, equo

16쪽

Virgo Manua ensis. 9

formauerunt , ignoratur ; ita discedit ab omnibus Vulgo notis. Vultum , colla mamis saturato nigrore pinxerunt.Quis lignum figurauerit in Virginem: sitne statua Manuascar ficta,an aliunde in urbem deportata : qua aetate , quo saeculi anno ad populorum pietatem inclarescere coeperit, tacitum reliquere maiores. Mira tantum quaedam posteris narrauere ab parentibus accepta,qui ad proauos, atavosque referebant ; portentis non dessimilia , inuenere tamen fidem ab insuetis , M prodigij plenis operibus,quae nostra aetate contigisse scimus, & nostris ipsi oculis non pauca suspeximus. Visa res est non vltra dissimulanda, neque posteris inuidenda: vi ab iuratis coram Iudice testibus ad me peruenit, ita litteris publicam facio. Tossanctius Glandeuestus , Sistaricensis Episcopus, gente, ingenio, eloquentia , rerum gerendarum peritia summus, pro sua pietate , populorumque cura noluit laborare diuturnitate temporum : iussit frequentissimos & probatissimos ciues ad apariendam

Ec sacrameto sanciendam Vocari.

Saraceni post annum septingentesimum Prouin- ciam depopulati sunt. Qtria non parcebant sacris, neque eo deferre liccbat, quo furor impune grassantium non pertineret, sancta pignora caveis tumulisve lapideis condita sunt intra humum tota regione, locis fere ignotis, ut proditoribus caueretur. Qui Deum

non .Verentur, neque ex iure arma inferunt, ut potentissimi sint, terrorem late spargant, diu non saeuiunt ad similitudinem torrentium aquarum: tenent

C hae

17쪽

i o V irgo Manua sicensis.

hae agros,& perdunt sata laeta, post aliquot aute horas defici ut .guttam aquae desideras, ubi paulo ante fluuij ampli initar, aut maris fuit. Igitur data ab Saracenis pace, cum iam agris coloni, urbibus, pagisque ciues redditi essent, quas ab parantibus per bella, mortuis didicerat, liberi suspirauere sacras exuuia St, neque tuta omnia putauere, si praestites sancti sua spolia non ape- rirent. S. Annae corpus demonstrauit Deus Aptae Iuliae per Ioannem filium Baronis Casino vij:muto,claudo, caeco iuueni nobilissimo redditi sunt sui sensus , motusque. Maria Magdalena se videndam praebuit Carolo Il. Comiti , 5c ubi sua laterent ossa indicauit. Archiepiscopus Arelatensis, iubente Romano Pontifice, e Sanuictorianis ad Massiliam rederibus eduxit plurimas beatorum virorum reliquias: antiquissimum quippe tota Gallia monasterium ; sub Antonino Pio coeptum ab viris, sanctitate magis, quam nomin notis ; sub Valentiniano III. in suam claritatem eductum ab Cassiano ; Leonis l. Pontificis, quando tem plum vigebat, hospitio augustum , homines profani per summam impietatem euerterant. Reposuere primum Vicecomites Massilienses, cum AEdem sacram dedicauit Benedictus IX. Tum pontificia maiestate dignum opus, quale suspicimus, instaurauit Urbanus V. olim abbas, integritate vitae clarissimus, dc infinitis post mortem prodigiis. Virginem Manuas- censem Deus ostendit nouo , dc singulari portento.

4 Incluserant arcae marmoreae. Visitur ea etiam nunc Venerandae antiquitatis egregium monumentum,alta

18쪽

Virgo Manti ascensiIS. u

tres pedes, longa septem, lata duos. Operculo, quam longum est , extremo superpositam habet tabulam

de eodem marmore , latam semipede, altamque, ut altare fuisse non dubites, ex Veteri more cauum , accipiendis sanctorum virorum corporibus caesis propter verbum Dei. Arcam matella insignem , arte ornationem fecerunt. In anteriore tabula sapiens anaglyptes posuit mediam Crucem, dc ad Crucis utrumqtie latus militem , altera lanceam ille gerit, scutum altera : tum addidit xij. Apostolos, senos ab utraque parte , sed superiores militibus. Petrum agnoscas ex capillitio denso, crispo quoe, Sc toto Vultu, qualem antiquae tabulae picta referunt.Pauli faciem,barbam longiorem fac densam, calvitium, orisque ac totius corporis habitum nullus habet: Vt mirere trinos tamen . , Vtrimque manu tenere antiquum Volumen. An Pau- 3ylum , mortuo Christo, ad fidem vocatum, noluerunt . addere morientis imagini , Barnabam autem viventis

olim discipulum , & Antiochia: ab Spiritu sancto

Apostolis annumeratum adiunxereὶ Circa annum cccc

ferebatur eius esse illa epistola, quae utilis Ecclesiae dicitur ab Hieronymo, & in Scripturis Canonicis ab eodem reponitur in libro de nominibus Hebraicis, post Origenem tib. I. contra se*um. Ad Christi laeuam stat Petrus, prisco more, locoque honestissimo: sic enime idem sinistram Virginem ponebant per Orientem, Ioanne Baptista dextero, ut grauis est author Sophronius; & Paulo Petrum Romani, ex peruetustis omnibus signis. Atque coelo probata sedes est: nam Petrus, C 2

19쪽

i 2 Virgo Manuascensis.

& Paulus Apostoli, ac Dionysius Areopagita se videndos Stephano Pontifici praebuerunt: laeuus Petro

Paulus erat, Dionysius dexter. Denique multo auro totas impleuere figuras: nunc quoque radiat in flexibus & rugis vestium. Neque latera arcae rudia voluerunt & illaborata: dexterum surgit Adamo ,-Eua; sinistrum tribus pueris in fornace ignem ridentibus. An docuerunt suis anaglyphis vim in ignes, atque

adeo in caetera corpora ; totam primorum parentum innocentiam redditam ephoebis regiis per singularem ciborum abstinentiam, victumque de contempto legumine, Vti sapienter dixere Basilius, ac Ber- nardus: quamque ex cibo vetito diuini Numinis speciem ducere malesano ausu illi tentaverunt,ab Christi sanguine, & meliore in crucem arbore collatam in

Apostolos, diuini mandati & auditores & praecones ιε Aduerto Christi de labaro nomen imposuisse Cruci, idque laureatum ε, M superiorem lineam , cui medium est , illuminasse stellis ad Lunam , & Solem additis. Fuere , qui putarent, Constantini Magni filiorum temporibus factum opus: ex labaro, stellisque colligere se putabant; dc si pro Paulo Barnabas in Apostolis positus volumen manu tenet, profecto non diu post eam aetatem ab non paucis habitus est author epistolae canonicae. Arcae sic inclusam Virginem in media terra, loco caeteris ignoto, posuerunt sacerdotes: neque enim Mariana vi simulacrum insigne ducebant inferius sanctorum virorum exuuiis. Praedas interea rerum agebant Saraceni, ic domos sacras, profanasque Vertebant;

20쪽

Virgo Manuascensis. II

tebant ; atque anno saeculi trigesimo Auenione muniis Ex Annatissima ; & tum, ut loquitur Fredegarius, montuosa ciuitate capta, stragem late dabant tota cis Druentiam H -- fluuium regione.Vbi Manuastam Venere, Ut est amoena Cultaque sedes, ita populabundi corrupere totam Caedibus, ac ruinis. Igitur multos annos fuit seges, ubi isteterat magna pars Vrbis. a Forte boues agebat arator per campum, qua hor- ν Trentes increuerant dumi ; dc repente Constiterunt brutae animantes, neque stimulis, aut verberibus adigi potuerunt,Vr producerent sulcum. Interpretatus agricola timorem ab frequentibus spinis, misit in dumeta ignem : tum perrexere quidem, sed gradu suspenso boues, Ut venerabundos intelligeres. Atque post aliquantum viae , flexo poplite, capite demisso, palaaribus Verrere terram , mugituque moderato coelum impleuere. Diceres in stabulo Bethlehemitico ad cunas Domini cognoscere possessorem suum. Admiratio primum tenuit aratorem , tum stupor , atque ubi obstinata haerere iumenta videt, plodigium inclamat.Toto Corpore perhorrescebat homo paganus, & quid faceret in re insolita non habebat.. Quod potuit, e propinquo raptim vocavit colonos; mirantur Sc ipsi insueta visa. Ab aliis ad alios, ut fit, subito dimanat rumor , agricolae totis mapalibus, ciues urbe concurrunt , pueri etiam puellaeque factis agminibus ruunt. iPerstabant inter haec boues immoti, & mugientes, Veluti referrent arcam de Accaronitis ad Israelitas. Quis i

populo tum sensus fuit Z hi occlamare miraculum, illi

D singultu

SEARCH

MENU NAVIGATION