Oratio habita a p. Francisco Paternò societatis Jesu neapolitano in funere Innocentii 12. pontif. optim. maxim. dum in templo S. Mariae Novae ordin. minor. S. Francisci solemnia illi justa persolveret ... 30 octobris 1700

발행: 1700년

분량: 19페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Quid itaque mirum , si ut par pari redderet , tantaeque integerrimi

Uiri industriae responderet Deus ea demum , & quidem rara , ac splendida intra fui Pontificatus fines liberali manu concluserit , quae ad plura illustranda saecula sustecissent planta enim , actam magnifica , si vera perpendimus , in hanc extremam deficientis 1aeculi periodum congesta vidimus , ut si quis mente pervolvat ,

non decennium, sed aevum putet . Quantum enim commendationis , & gloriae suo nomini a fieret , quod ipso Ecclesiae clavum moderante , cum totus propemodum Christianus orbis iratis bellorum fluctibus agitaretur , placidissima ex improviso Tranquillitas , & alta Pax , cum mini md speraretur estui serit e Et quod caput est , ed illustrior , ac miranda magis estulierit, quod nullo nisu , nullo minarum impetu , nullis agitationum conatibuς, sed sola vel mandantis, vel exhortantis voce sit parta: quasi vero demandata sibi a Christo Servatore provincia , dormienti similis impera. verit ventis , & Pax emerserit: quo sanE factum ut non humana , sed divina prorsus opera , imo ex ipso Dei sinu ad Pontificis sui vota in nos est usa credi merito debeat , unique ipsi quanta quanta est acceptam referre cogamur.

Quantus , in nullo enim immorari deerevi, sed cuncta cursim raptimque delibo, ne praescriptas temporis leges praeteream ) Quantus inquam, novae laudationis &. gloriae accedit cumulus, quod Lutherana Hςresis, pestis nempe illa , ac furiosa animorum Erynnis post tot illatas romano nomini clades , post tot inflicta orthodoxo fidei Vulnera , post obduratam per duo prope stcula rebellionis auda. ciam, tandem quasi invenisset aliquando cui manus daret, in Serenissimo Saxonic Duce , hoc est in suo olim primςvo capite ad INNoc ENTIi pedes acciderit λ & quod maximh mirum est, inter illos ipsos ad quos venerabunda acciderat pedes Polonicum sibi Diadema & invenerit , & firma , fidelique manu aptaverit e ita scilicet satagente Divini Numinis Providentia , ut ipsi met intelligerent Eterodoxii, Romana Dogmata non tyrannicam animorum servitutem , ut perperam est uti re consueverant , sed veram esse ingenuo libertatis tesseram , verique imperii documentum p cunae,

etiam Augusto ipsorum Principi ad Romani Antistitis pedes accidisse Regnasse fuerit, re in Coronς authoramentum cesserit ejurata perfidia. Quanta iterum splendidi nominis , novaeque laudis accessio , quod magnus ille Moschorum Dynastes & bellica insignis gloria , & aucto nuper imperio iam timendus; licet religione non minus quam regionibus a Roma dissitus , integerrima tamen , sanctissimaque INNocENTIi fama permotus vel deposita, vel sequestrata barbarie ornatissimam illi legationem destinaverit , qua re Numinis mala statem in sua veluti Imagine adorare videretur , & exquisitis sibi muneribus promereri ρ & quod maximh rem exaggerat , id egerit non avitae, errantisque fidei suae odio, quam ejurare piaculum

12쪽

omnino dueeret , sed sola tanti Nominis reverentia , & excelsa Pietatis specie, quam in tanto Hierarca venerabatur . Quo sanhpatuit quantum Ecclesia , quantum orthodoxa Religio suo deberent Innocentio , qui intacta morum suorum Sanctitate, etian ab hoste venerationem illis , & obsequia conciliaret. Postremb , quantum augusti decoris additamentum , quod Magnus ille imperio , sed maior pietate morum Etruriae Dux hoc ipso lustrali criminum anno , qui ultimus INNOCENTio fuit, Romam dissimulata Maiestate peregrinari voluerit , quo tanti viri & San. Etitatem coram intueretur , & intimo frueretur alloquio & ex. petito dili satiaretur aspectu ρ Novi equidem, Sereniff. Princeps, tuum illum ad Urbem accessum triumphi loco fuisse ; quamvis enim privato habitu Principem occultare conabaris , Excelsae tamen frontis , Regiique oris Μajestas ita se se prodebat , ut interam uentium populorum plausus , inter Purpuratorum gratulationes, inter Caelitum ipsorum gaudia , non peregrinando incedere Videreris , sed triumphando . Novi quanta gestientis animi laetitia perfundereris vel cum Augustis Apostolorum liminibus Augustus ipse

astu sus procumberes; vel cum Sacros Divorum invisens cineres , quibus iam tanta donaveras , gratias simul ageres , & acciperes , vel cnm in Canonicorum Senatum adscriptus linea indutus veste Servatoris efiigiem plauaenti populo venerandam exhiberes, Coaequatus nempe in hac parte emibus, cum id honoris ossicium nonnisi Carolo primum V. Uladislao deinde Poloniae Regi tributum olim historiae referant: sed quod maximε votorum tuoruniis summam implevit hoc unum fuit , INNoc ENTiu M vidisse, INNOCENT 1uM adorasse , INNoc ENTIO profusis ubertim lachrymis procubuisse o tanta enim virtutum ejus, ac Sanctitatis imago animo tuo oborta est , ut demortui postmodunia Cor amplis limi muneris loco tibi posceres , ut auro , gemmisque Ornatum inter sanctiora Regiae tuae decora collocares . Quod qui dem tanti Principis divinarum rerum ςquδ ac humanarum peritis. simi de INNOCENTIO iudicium pro summa laudum eius coronide hahendum est ; numquid enim addicta aded venerationis ossicia vel viventi, vel emortuo tribuisset , nisi coniectis in intimum illiust animum oculis, ipsa propemodum Pietatis manu elaboratum, Totumque Numinis perspexisset:

Sed iam publica Populorum vota exprobrare mihi videntur quod suum sibi qua Principem , qua Antistitem , qua Parentem hucusque negaverim , eumque vel uni Sibi, vel uni Numini addi

xerim cum totus omnium fuerit. Audio : nec sane poenitet quod in extremam usque orationis meae partem, hanc INNOCENTIi laudem , quae fortasse prima videbatur, distulerim ; Nam quaecumque ille excelsa , Magnifica , vereque Regia vel in Pauperum , vel in totius Reipublicae commoda , & ornamenta consecit; quo

magis communem hominum sensum , di expectationem superasse

13쪽

videntur , eo minus ascitos eloquentiae colores expetunt , nec indigent ora.tore cum per sese ipsa muantur. Quid itaque vel tanto Viro , vel tanta eius munificentia, vel vestra dignum expediatione hic eloquar Hoc unum sanE , in quo omnia velut in arctum contracta & complecti mihi videor , ct in bono lumine collocare ; INNocΕNTtuM nempe XII.non sibi, sed orbi natum Cha. ritati semper vixiste , Charitati omni auro litasse , Charitati immori voluisse . Quidni ita , si plusquam quadragies centena millia vel in publicis molibus excitandis , vel in Pauperum miseriis

erigendis impendisse dicatur λ opposita videlicet , si fas est dicere, Nidae sorte ; si enim illi , ut olim fingere tabula aula est , insi. gni rapacitatis , ct avaritiae portento , & lapides , & panes , &quicquid manu contrectaret abibat in aurum suis tantum commodis , seu verius incommodis profuturum : INNOcENTIO contra , perpetuo charitatis miraculo quicquid opum , quicquid auri veniret in manus illico vel in operum lapides , vel in yuperum panes , vel in publica populorum commoda commutabatur . Nec alium ego testem , quam eadem ipsius gesta hic invoco , cum & quae fecerit , & ea etiam quae non iecerit praeclara id , plenaque voce loquantur . Percurrite animo, si minus oculis , tot operum, tantasque moles, quas ille vel Antii i vel Cςntumcellis , vel in ipsa Regina Urbium Roma prosui aere consecit; an non ista tantarum rerum molimina animo vestro stuporem iniiciunt δ at quid potissmum in his miramini λ an excelsam operum magnificentiam ,&Majestatem , qua ipsorum Cesarum vel κuasse, vel superasse ali quando conatus visus est λ an in iis excitandis celeritatem, qua eorum plurima intra biennii fines ad coronidem usque persecta , scenarum more , imb verius portenti instar enata potius, quam constructa visa sunt λ an postrenab opportunam eorum utilitatem,&commoda, quippequae non ludis ut olim Theatra, non Cineribus , ut Mausolca; non populi lascivientis licentio ut Circi, Metae, Naumachiae, caeteraque id generis vana nomina ; sed vel excipiendis Pauperibus , vel servandis populo mercibus , vel iuri dicendo, vel tutae Navibus stationi parandae destinata surrexerint λ bend omnia; singulorum enim consideratio vestram iure merito sibi poscit commendationem , & laudem di At ipse , liceat fasib loqui, quae maximh in illis miror non sunt augusta illa quae video, sed quae non video . Attollite oculos , per vestram fidem omnia quaquaVersum circumspicite, ac perlustrate , num quis erexerit haec tanta

rerum molimina perlegitis λ numquid aliquod vel sui nominis, vel sui stemmatis insigne prostat δ Apage verb ; dehonestamenta enim illa , non ornamenta domorum esse, INNOCENT Ius duxit: haec illorum inanis gloria , imo verius speciosa insania est, qui sua sibi tantum , ac sese curant ; at ipsa qui non sibi , sed orbi natum se noverat, ita omnia in aliorum commoda cedere , ita se , ita sua uni tantum Rei publicae servire voluit, ut ne nomini quidem suo

14쪽

suo servirent quo tamen factum ut augusta illa munificentiae suae monumenta eo illustriora assurgerent , quo nuda magis , ac sine nomine ; summaeque laudis loco aptari INNOCEN T 1 opossit qood olim ille cecinit.

Mire opifex quia tu fessi si lint uens,

uia non scisti plus ego miror opus. At quae tandem deficiente jam tempore , deficiente voce hic dicam de profusissima illa , ac propemodum divina in suos Paupe. res charitate , quae vel utramque vel sanh potissimam laudationis eius paginam facere debuisset λ quae dicam Deus immortalis e Di.cam sanε ingentem hanc sui Nominis laudem consultdhuc usque

me distulisse ut extremum orationis meae exitum ea Charitatis commenclatione veluti corona redimirem , qua dc ipse extremum vitae suae exitum ad immortalitatem exornavit: secum enim natam, secum adultam , nunquam tamen senescentem, ita sibi morienti vivam , spirantemque adstare voluit , ut uni ipsi , cui iam de. derat omnia, quicquid post omnia superesse videbatur , lectum, vestes, interulam , animam quoque ipsam, ut ita dicam, moribum

da voce legaverit et an non itaque vere Omnium , qui noci modo

aliis vixit, sed ne suus quidem mori voluit Dicam unoi illum inopes utpote Christi Sanguine sibi iunctos, suos sibi Liberos, Ne

potes, Alfines , uno verbo sua esse omnia voluisse : re ut firmitati mo astereret testimo O quanti faceret , unis ipsis mirante orbe, plaudente Caelo, ipsa prae gaudio Charitate gestiente , mansurum in posterum Principatum instruxisse , in quo si molem spectes ad anhabitandum erectam, vere Regiam dices et si diurni cultur nor mam, & institutum, ad delicias usque productum miraberis e si annui census rationem ac summam , non minus quadraginta millibus romani aerit in annos singulos stabilitam invenies: . Tanti stetit INNOCENT Dci suus in tam nobiles Nepotes amor , & in ornanda .Paupertate sellicitudo a Dicam postremti illum tan tum auri, tantum argenti in cuiusvis generist inopes per integrum vitae suae cursum pleno, ut aiunt , alveo derivasse, ut si quis IN. NOCENT 1 u M simillima animo suo Imagine spectandum Orbi. exhibere vellet , non. alia prorsus aptiori posset , quam una illa, tua olim Stasicrates Alexandrum fingere destinaverat . Ingenta cilicet Simulacro quod. altera mana non Urbem , sed universam quaqua patet Ecclesiam sustentare, ac regere videretur , e X altera inexhaustum auri flumen emittere , E cuj i unda Peregrini,

Debiles , Pupilli , viduae , miser; demuni omn' , α ςrumnosi

ad delicias usque suas haurirent , ac bi renc. quid ego tanti viri munificentiam flumini comparo cum Mare suerit st Fluviorum enim cursus unius Resni, audi Lemonis fines vi ε unquam videntur excedere e mare Verd in quoslibet terram ni snus effusus, omnia suis fluctibns alluit , ct circumpleotitur. Quidni igitur I N N o. c ENTI I charitatem mare dixerim , qui non una tantum Roma ,

15쪽

ta non una contentus Italia , sed universum animo com p lexus orbem opportuna pro tempore suae largitatis subsidia in H iberniam , Agliam , Scotiam qud Catholici stabilirentur immisit λ immisit in

Gallias,qub extorres Britannia Fidei Praecones alerenrur : immisit in Hungariam , Poloniam, Germaniam , qud pugnantium olim pro Christiano nomine Militum vel vulnera foveret , vel debilitatem erigeret ; immisit demum in extremos ipsos remotissimi orientis fines, qub Fidei lumen auri sui praeeunte fulgore clarius ethnico.

rum oculis coruscaret . Nec suam ille, nostramque Neapolim, cui spiritum, vitamque suam debere se noverat tantorum munerum expertem voluit, in hanc enim, si vera fateri volumus, penitiores beneficentiae tuae sinus effudit, vel cum Pauperibus ornamenta

suae Domus, ac pretiosam addiceret suppelleitilem ; vel cum Pestilentia tactos immissis ingenti auro reficeret ; vel cum haereditarios Patrimonii sui proventus redimendis in posterum captivis legaret; vel eum Antistitum spolia donaret Ecclesiis ; vel cum laboranti vestrae Urbis Annonae tot millia quae sibi debebantur liberali manu remitteret . Per omnia prorsus Mari similis , in quod flumina ad hoc unum influunt, ut orbi reddat; nec sita utitur immensitate , nisi ut omnibus pateat , & aliorum commodo serviat .

Ita ilIe inter nos vixit cum dili vixit: sed eheu l vixit, inquam , non adhuc vivit . Hoc uno equidem de nostra omnium soriste non benε meritus , quod tandem obiit: etenim qub plenioricharitatis ossicio nobis non sibi vixerat , eli acerbiori doloris sensu nobis , non sibi emori visus est . Et nobiς sand non sibi obiit , qui Terris ereptus iam Superis vivit, suoque Caeloquod festienti nuper manu omnibus aperuerat insertus est; sortasse ne iterum claudere cogeretur quod dili semper animis , votisque nostris apertum vellet . Vivit itaque Caelo, qui terris tamdiu vixerat , Sc charitate ducente praeire voluit qua sequamur. Hoc lanteacta illius merita nobis innuunt et hoc placidissima mentis , animi. que tranquillitas qua diem clausit: hoc patrata quaedam, si fas est credere , ad eius cineres mira, quae fama prosert. At mihi prbingenti fatis miraculo, imb pro omni est quhd INNOCENT Ius XII.

Constantia Μaximus , Religione Pontifex , Charitate Optimus, ναὶ Suus, verE Numinis, vect omnium Uixerit.

16쪽

INSCRIPTIONES

Eiusdem Funeris.

17쪽

iCATHOLICAE PERITATIS CUsTos , ET MAGISTLR RENASCENTES PRAUARUM OPINIONUM ERRORES . . , APOSTOMen CrNsURA CONFIXIT ; ET DisCIPLINAE ECCLESIAsTICAE VINDEX

SANCTIMIMIs DECRETIS CORREXI .

BELLUM SACRUM AD vERSUS TURCASTAM PROSPERE Λ FOEDERATIS PRINCiPlBUS G ET TANTA CUM CHRisTIANI NOMINIS GLORIA SUB IPSO CONFECTUM TRANSMISSIS IN GRAECiΑΜ QUOTANNIS. MAGNA E Μ ΜiLITUM M N ALlISQUE SUBSIDIIS LIBERALITER IUVIx.

OD AUGENDUM IN VINEA DOMINI NU ERUM OPERARIORUM QUI GSNTipVS , QUAE SEDENT IN TENEBRIS ,

ET REGlONE UMBR. E MORTIS, EvΛNCELICAE PREDICATIONIS LUCEM . AFFERRE POSSENT iΛPOSTOLICA LARGITATE INGENTEM AURI VIM COLLEGIO DE PROPAGANDA FIDE DONO DEDIT.

18쪽

BRITANNORUM , ET HIBERNORUM INOPIAM QUI OB INViCTAM IN RELIGIONE CATHOLICA C WANUAM FORTUNIs NIBUS EXUTI A PATRIA EXULARE SUNT COACTI, , AΜΛNTImmis OFFICIIS APUD ALIOS, ET sUAMET LIBERALITATE 4UBLEVORE NON PRAETERMIAT.

19쪽

XIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION