Sancti Triuierij, confessoris, Dumbarum, & Bressiae patroni, vita obseruationibus illustrata, fundatione abbatiarum aliquot aucta, et fragmentis vitae nondum euulgatae sanctorum lugdunensium locupletata

발행: 1647년

분량: 71페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

i. Obseruatione .

Alpibus superatis , cum ingenti exercitu, centum , scilicet, millium armatorum, vastata Italia , Gallias repetiit anno I 39. Praefectis in Italia relictis quidem Germanis militibus, Amingo Germano; Gallis vero Buccilino , vel Bulthino ,& Leuthario fratribus f vel, vi scribit A vilior Legendae, Bucciano,& Mommoleno: in quo solum tota illa narratione ab aliis discrepare videtur. 8 Regiones Burgundionum. Burgundiam hostiliter depraedati sunt milites Theoberti , Neustrasiam repetentes, quam ex conuentione pridem facta cum Clodoueo,Rege Francorum ,possidebat Theodoricus, Italiae Rex,& maritus Andefledis, non filiae , sed sor ris eiusdem Clodouet: idque cum Sabaudia, & Delsinatu, Arari,Rhodanoque , mediis flaminibus , regna diuidentibus: nulli enim filiorum Clodo-uei, qui quatuor erant, in partem venisse Burgundiam reperias trans ira-nam ; neque eandem , si in ditione

Francorum fuisset,lios iliter depraedari 'ranci

42쪽

O eruationes. 43

Franci attentassent. Sed , quod obseruatione dignissimum est, Lugdunum, licet Arari interfluente , urbemque diuidente, sedes fuerit regni Burgun- dici , tempore Gundebaldi primi , secundi, Clotii dis auunculi ; ut patet ex legatione Epiphanij Ticinensis ,

Victoris Taurinensis cum Ennodio,nΟ-mine Regis Italiae ad Gund baldum Lugduni commorantem : tamen facta diuisione cum Rege Italiae praedicta, in partem regni Chil deberti , cessisse Lugdunum , nemo Historicorum ambigit. Ipse enim Rex Childebertus cum uxore ultrocho, regni sui urbes cum lustrarct, recognosceretque, Lugduni Nos comitim , seu Hospitale maius scindauit, ut apertE docent Acta Concilij Aurelianensis V. anno 3 49. Chiludeberti vero 8. Et Sanctus Sacerdos, Archiepiscopus Lugdunensis , cum Parisiis in extremis positus, ab eodem Childcbcrto , Francorum Rege , humanissime inuiseretur, im petrat a Rege Nicetium nepotem , in Sede Lu-

43쪽

Obseruationes.

gdunensi successorem anno I 13. ex Actis Vitae S. Sacerdotis, & tabulis Archiepiscoporum Lugd. quod certe aggredi non ausus esset Vir sanctissimus,

si Lugdunum in ditione Regis Italiae fuisset ; imo Regibus posterioribus

Burgundiae transuiranis restitutis, Lotharius Rex, filius Ludovici , Cognomento Transmarini , sorori suae Mathildi Lugdunum tabulis matrimonialibus in dotem, ut aiunt, reuersibilem constituit ; cum eandem in Uxorem duxit Conradus , Rex Burgundiae Transuiranar,filius non Bosonis, Ut scri, bit Rubysius lib. 3. Historiae Lugd. C. 8. sed filius Rodulphi a. . Regis eiusdem Burgundiae ann. 976. Vel 977. Vt obseruat erudite Alphonsus Dei benius, Episcopus Albiensis, lib. 3. de regno Burgundiae, pag. 118. ex Chronico M S. Sancti Benigni Diuione. Porro Conradus Rex obiit anno 99 3. ex Mathilde uxore duos relinquens liberos scilicet, Rodulphum, Regem Burgundiae,cognomento Ignavum, & Bosonem, Re-

44쪽

gem Arelatensem , qui quidem Boso , iunctis copiis cum Pisanis, & Genuentibus , bellum sacrum cum gereret fortiter cori ra Saracenos , ipse ictus sagitta, & sebre correptus, diem

extremum clausit Massiliae, circa annum 999. Vocato regni haerode , fratre Rodulpho Burgundo , qui ctiam sine liberis decedens, Conrado ptar dicto sororis suae Gisteat viro , regnum Burgundiae resignauit , ut scribit fusius Di imarus , Marburgij Episcopus. Ex quibus perspicue videas Velim , concessiones illas omnes posteriores de toto corpore Urbis Lugdunensis,ciusque territorio, factas a dicto Conrado Im-seratore , in gratiam filij sui Burchardi Archiepiscopi Lugdunensis , & citissidem Conradi, fili j Henrici Cognomento Nigri, in gratiam Heli nardi , in Sc- de Lugdunensi Burchar i successoris: itemque donationes de eadem Vrbe Frederici Imperatoris in regno Bu gundiae successoris, in gratiam Heraclij,& Ioannis, Archiepiscoporum Lugd

45쪽

4 6 Obseruationes.

nensium,irritas ,& nullius plane valoris fuisse, utpote de re non propria,sed aliena factas, & in praesudicium tertij, Regum Franciae , sei licet,& Comitum Lugdunensium , & Forensium f. ut letiam obseruat Bel resius Annalium

lib. 3. cap. IS. anno IO S. mendum

emendans viguerii, nisi subsequentes transactiones Guichardum Archiepisse. Lugd. inter x Guigoncm Comitem

Forensem , non modo authoritas Apostolica; verum etiam regia, easdem ratas, firmasque habuisset. Audi verba Philippi IV. cognomine Pulchri, Philipina su a: Considerantes insever Comitatum Lugd. prisiis temporibus ad Comitem Lugdunensem, Forsuque opectantem , ac pestmodum ex permutatione facta cum dicto Comite, qui tunc erat , ad ipsam Ecclesiam

Lugdunensem; authoritate tamen, o consensu expre sis , nostrorum progenitorum, Regum Francorum , praehabitis er ex eorum subsecuta confimatione deuenisse,&c. 9 In Pago Dumbensi. H. xc antiquissima est lectio ι & non , Umbensi ut ta-

46쪽

men legit alicubi Papyrius Massonus, Forensium, imo & Gallorum Script Mum decus, forsan in codice corroso, primaque littera D vocis Dumbensis exesa. Fuisse autem Dumbas partem I rem ae Scbu si a norum, vel Segusianorum , nemo hactenus dubitauit. Dixi, vel Segusianorum: quia Segusianos,&Sebusianos , littera g in b facile per mutata,cundem esse populum, ex Caesare, Strabone,& aliis erudite obseruat doctissimus Petrus de Marca,Ordinarius in sacro Consistorio Consiliarius, in suprema Nauarrae Curia Praeses, δίa Rege Christianissimo ad Episcopatum Conseranensem nominatus, disisertatione de Primatu Ecclesiae Lugdun. num. 1o8. Quod & ante illum subodoratus est Medicorum peritissi-rnus, Duretus, ortu Balgiacensis , in Bressia, operibus suis inscribens se Segusianum. Sed, quando Prouinciola haec, decisa fuerit a Bressia , quae primum a Comitibus Balgiacensibus possessa,postea a Comitibus Sabaudiae diu

detenta,

47쪽

S Obseruatio es.

detenta, vi matrimonij contracti inter Amedeum IV. cognomento Magnum,& Sibyllam, filiam, haeredemque Co- mitis Balgiaci Brestiae, Dumbarum lanno I 2 23. postmodum autem a Dynastis Bellijocensibus in dotem accepta in supremum Principatus verticem evecta fuerit,non Scholiorum, Obseruationum; sed libelli integri institutum est. Audi tamen Chopinum lib. D.

de domanto tit. 9. num. 2. De de clien-irti Regibus debita Galliae, dubitauit nemo,ns suae Reipublica holis : haud inficior, Dynanin quosdam summum dominatum in aliquibus suis sinibus , i arrogare: Bo ni' Duces iactarunt e supremos Dumbarum Toparchas, hoc praesertim colore, quod regionis Primores puta Comes Balgiaci, D minus de Thoyri , dc villarij,M Dona. de Colljgni, in quondam proclamarint in libertatem, ei que vindicem,ct assertorem Sabaudum anquamsacri Imperi, Hicarium,

i implorarunt, ρ. Idus Sept. anno 1398. qua

die Equites illi in ius Caesarianum transcripti sunt , sllobrogi nos Codicillis. Atque his

48쪽

Obseruationes. ψ9

his conssirmiter scribit Bodinus lib.I.de

jeu se uoulans exempter de la fouronne de France, saduouerent de t Empire,o furent compris au nicariat δε Duc de Guye,duquelaus Zeu apres iis s'exemplerent sans vovisis rec ηriure, ny Duc,N RU,υ Empereunio Araris , sue Sagonae. Dumbas, Bresiamque allui flumine Araris,Geographorum nemo in dubium Vocat. Istud tamen de Arari silentio non est praetereundum, ex Tractatu de fluuiis: sed certE, Plutarcho narrationes suas, Callisthenis Sibaritae lib. i 3. rerum Gallicarum, Clitophontis, & aliorum Historicorum antiquissimorum testimonio corroboranti,proprio Authori vendicato, a Viro clarissimo &: doctissimo Praeside , Philippo Mausiaco , S ante illum ab eruditissimo in omni politiori litteratura Viro, Nobili Claudio Ba-Cheto, Domino de Meeteriac,Notis suis MS. in Plutarchi opera: Flauius Aram primum vocatus est Brigulus: si cum Arar,

frater Celtiberi , in fluis .enando, Celtibe-

49쪽

s o obseruationes

rum apri dente disicissum , occisumque inuo nisset; Arar insitia correptus nimia , se- ipsem lethaliterpercussum, coniicit in Brigulum; o aquis Briguop focatus, Arar Ararius nomine fecit aquas. Ararim Polybius

ις, quasi immunditiarum recepta-aulum vocat lib. 3. sed deinceps Araris fluvius Sangonae, vel Sagonae nomine insignitus est: : male enim Sauconnam Ammianus appellat lib. I I. n.28. & Sao-gonam Appendix Gregorij Turonensis lib. I I .cap. r. idque a sanguine fuso, non quidem cruenta illa strage militum Albini, & Seueri Augustorum, qua CXSabrilico ad octoginta millia Roma: norum occisa sunt i licet Dio scribat, sanguinem in fluuios defluxisse i poncnim in Ararim; sed in Rhodanum influere debuit sanguis, commissis copiis trans Rhodanum, in campo, qui a fanguine illo Romano effuso, vulgo etiam hodie dicitur, Laptaine de Sangsnae sed

certe a pio cruore victimarum Deo di Catarum sanguine innoxio Lugdu-rimnsium Christianorum, Seuero impe

rante

50쪽

Obseruationes. Si

rante,martyrio laureatorum, Arar Sangonae nomen sortitus est, qui a sancto monte , & urbe superiori defluens, cruentatum Ararim, Deo sic iubente, ad suum caput retorsit. 1i Prisciniaco vico. Vides, Authorem Actorum S. Triuieiij, iuxta caput

1.Euangelij s. Marci rectEdistinguere

villam,seu vatingam,obsoleto, SI antiquato Vocabulo , a vico,seu oppido, MVicum a ciuitate. Auocunque intredat in vicos,vel in visias,ant ciuitates, &c. aiede Christo. Porro villa haec, seu Vatinga, te qua hic mentio, ea est, quam inhabitabant pueri , absque dubio nobiles , Radiginscius,& Salsulfus, iuxta

quam praetet sitiebat fluuiolus, aut torrens , nomine, Moneta, hodie corrupto nomine, Moniam : at vero villa haec, iam castrum est , M oppidum murocinctum , vulgo Sancti Triuieri j Baroniae titulo exornatum , disrans sex millibus,seu leucis duabus a prisciniaco vico,seu oppido,illis certe temporibus percelebri. Sed quod,& quo loco

SEARCH

MENU NAVIGATION