Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1734년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I 28 Annales

tuui fuit. Modulatus est cantum suavissurumi, sic & avicula quaedam. Conspiciebantur & foeminarum species, nigra velamina gestantes , & Angeli eis supervolitantes. Qua vitione innuebatur , Parthenonem ibi con-uruenduin esse, indicabat ille homo rusticis vicinorum pagorum Ranquilensis, Runckel sensis , Dufersentis: sed ea ut sabulae, ridnantur . Ipse tamen Monalte lum ex quercubus illius silvae aedificatum iri dicebat. Tamdem huic negotio favebant Comes Montesertensis, Rodulphus junior, Ueldkirchii & regionis Dominus , ac mercator quidam Marquardus de Degensee:

sed ante rem absolutant,anno MCCCLXXXI. mortui sunt Tamen postea Coenobiolum magna dissicultate , & fame einersit Hic inclusae sunt anno MCCCx lv. mense Decembri, aliquot Sorores , Ordinem habentes sanctae Clarae, in quo confirmatae sunt anno McCCC iii. quibus multae calamitates ac ciderunt . Pestis etiam anno MCCCC xi I. multas illarum peremit.

SUPPLEMENTUM P. ANTONII MELISSANI DE MACRO.

Α Nnias sexdecim , duobus minus diebus ab unione cum se Ponti A cem tenuisset Cleniens VII. tamdem κvi. Kalendas Octobris, ,, nonam inter & decimani horam obiit, ad pontem Sorgiae in Ecclesia Coe-M testinorum sepultus . Spex erat hujus mortis occasione extinguendi Schi- ,, sinatis ; Regibus & Principibus Christianis in eum finem contendentibus. ,, At aliter exigentibus mortalium culpis, divinae iniserationis tempus protra- ,, hebatur. Bajatetete interim Turcarum Imperatore Thraciam, Thessaliam, B Macedoniam tyrannice Occupante . Igitur unius & viginti Cardinalium, , susseaggiis, Petrus de Luna Aragonii Regio consanguineus A venione in D Pseudo Papam electus ,& Benedictus XIII. vocatus est. Hujus Antipam pae praeter annotatas a Naddingo bullas,ab anno nono usque ad vigesimum ,, primum sui Pseudo-Pontificatus, duae indicantur a Petro de Alva &,, Astorsa, una, qua injungitur Tertii ordinis Franciscant professoribus, ,, ut deferant chordam pro cingulo: Ad Apostolui cte. X. Kalendas Martii;

D & altera Fratribus de Soria circa Sacranientales consessiones excipiendas: ,, Provenit ex vesse oc. iv. Issias Novenabin , anno x xl. Sed Bonifacius,, Pontifex fratri Marco resignanti suum provincialatum , rescripsit: Dudum ,, per nos c. hoc anno iv. Idus Novembris . Marcus vero Corona in suo,, speculo Provinciae Russae & Lithuaniae enumerans Vicarios Ruisiae , addi, hunc annum H CCCXCiv. scribit fratrem Ianus sum Uicarium Generalem.

ARGUMENTUM.

Nativitas, virtutes puellares Margaritae Sul mensis referuntur. Florent viri docti. Extruuntur tarnobia .

I. T Asci Tu R hoc anno Sulmone , urbe Pelignorum, in regno Nea- IN politano, beata Margarita Sulmonensis, patre Francisco Filiolo, matre Gemma, foemina lectistima, quae anctae Clarae Institutum professa , simul cum filia sanctissima evasit . In teneris annis Deo dicata educanda traditur beatae Alexandrinae Clarisse consanguinere,in Monasterio sanctae Clarae Sulmonensi , ubi absque longa praemeditatione habitum suscepit. Tanta Pietate , 8c virtute annos transegit puellares, ut reliquis puellis esset exem-Plo , omnibus Sororibus admirationi, praesertim in meditandis iis, quae pro

142쪽

Minorum. I 29

nobis Christus passus est. Uberes in oratione sundebat lacrymas , quae super manus cadentes rigida hyeme in frigida illa regione congelatae, dum virguncula immobilis in oratione longo tempore pertisteret, totidem uniones ,

aut gemmae videbantur. Tredecim hla vixit annis, donec exorta magna seditione in urbe, exulare oportuit cum matre praediista Alexandrina , aliis que consanguineis, quae post aliqualem moram in urbe Aquilana, Dei mOnitu perrexerunt Fulgineum , ibique construxerunt anno MCCCC xxv. M nasterium sane Luciae,a pietate & virtute inhabitantium sane celeberrimum, quo tempore harum religiosarum mulierum opportunius adta prosequemur.

II. Unum dumtaxat hoc anno invenio Episcopum ex Minoritis Instit tiam , fratrem Thomam Buttylerum in Ecclesia Christinopolitana, sub Patriarcha Constantinopolitano , per obitum Joannis etiam Minoritae, anno proxime elapse, ad eumdem Episcopatum elebi . obiit hoc anno in Monasterio Londoniensi frater Ioannes Tissingtonus , sacrae Theologiae dodior Oxoniensis, & ibidem ejusdem facultatis Proteisor, ac tamdem Minister Provincialis sui ordinis in Anglia, usque ad mortem . Vir suit pius δc eruditus , magnaeque apud omnes auetoritatis. Unus erat ex illis primis D ctoribus, qui Oxonii anno MDCLκκκr. cum Guillelmo Bertono Academiae Cancellario,Joannem ictetam haeresis damnarunt, & iterum an. MCCCXCII.

cum Rese Richardo II. Episcopis , dc Doctoribus interfuit Concilio Stan- rdiensi , in quo predicta haeresis, cum omnibus sectatoribus, publice , solemniterque damnata est . Ille vir strenuus palam demonstravit, se tamquam alterum Davidem inimicum esse inimicis Dei, eosque persecto odio odisse, uti egregia ejus contra perfidas illas sectas opera abunde testantur . Biennio post obiisse Claudi estriae, in eodem regno alterum insignem Wielefistarum inlectatorem fratrem Guillelmum Walsordensem, sive tersordensem, de quo nos alias locuti sumus, & Hibernum indicavimus, scribit Ioannes Pliseus; sed diu supervixisse constat ex ejus opusculo de Religisne inscripto Cardinali Juliano Caesarino anno MCCccxxxiii. Virum asserit pietate & doctrina celebrem , unitatis Catholicae amantissimum , sectarum, errorum, haeresum hostem insensissimum, quem Thomas Ualdensis commendat, & suum depraedicat Magistrum . Interfuit predicto Concilio Londoniensi, in quo communi omnium suistagio electus est, qui miclesii Trialogum precipuos ejus errores continentem selidis rationibus ,& nervosis argumentis consularet . Ita secisse nos alias diximus, opusque habemus MSS. necnon alias ejusdem elucubrationes , quas vel Thomae Arundelio Cantuariensi Archiepiscopo, vel Joanni Treneuanto Episcopo Heresordensi nuncupavit. III Hoe anno, sicuti alias diximus, Conventus, sive Oratorium se ctae Agathae extra urbem CMetanam, a Fratribus Tertii ordinis di lute viventibus , quos propterea Fratricellorum nomine aliqui nuncuparunt, transiit ad Observantes , de quo Bonifacii extat diploma: Sacrae vestra Religionis , XVIII. Kal. Decembris . Aliud etiam occurrit ejusdem Pontificis instrumentum, quo Fratribus provinciae Marchiae Anconitanae potestatem facit aedificandi in urbe Camerini domicilium . At cum jam a multis annis aliud ibidem habuerint Coenobium,uti sito loco docuimus, hoc illud oportet esse, quod incerto tempore diximus constructum , sub nomine sancti Angeli, opera, seu ut loquitur Rodulphus , ex pecunia & eleemosynis fratris Gri- niti, quod indicare videntur ipse litterae Pontificiae, dum narrant, ipsissFratres velle de bonis acquisitis Conventum construere: Sacrae Religionis solac, κ. Kal. Ianuarii. Tom.M. R IU. Duo

143쪽

IV. Duo ante Iuc tempora extitisse in regno Galeciae, R Provincia salicii Iacobi Minorum Coenobia Ripa Daviae, & Pontis-ucteris constat excatalogo Pisani. Utriusque origo incerta eit, priaauar initium accepit a quodam discipulo sati ii Dominici, ipsis cincto Patriarcha adhuc superstite, qui tuguriolum ad M. P. ab oppido, ita panis & exteris ob peroptiini vini seracitatem notissimo, poenitentiae agendae causa, sub titulo sane tae Martia aelibi construxit, ibique sancto sine quievit. Ne vero haec aedicula fundatoris memoria veneranda pessunt iret , Minoritis tradita est, tempore tamen i

certo . Secundum Pontis- veteris, vulgo pons edra intra oppidi muros ante annum MCCC. extruetum creditur ex quodam vetusto epitaphio , quo asseritur , nobilem virum Pajuna Gonruetulum anno mcCCVili. in eo tumulatum

fuisse . Prius domicilium fuisse Templariorum a quibusdam creditur, atqui

ante annum Μ CCCXCVI. ad Minores devolutum constat manifeste ex quodam testamento Mart. e Dominque g. in Archivo Clarissarum illius oppidi custodito. Hic sepultus est beatus Joannes Navarriete , cujus vitam recen set Marcus Ulyssipponensis, & nos suo tempore scribemus . '. Concellerat,uti superius diximus, Bonifacius amplas indulgentias vi stantibus Ecclesiam sanctae Mariae majoris Tiburtinam , in die εc per octavas Nativitatis ejusdem sacratissimae Uirginis; hoc anno propter populi freque tiam, ad eamdem Ecclesiam illis diebus confluentem indulsit, ut ibidem instituerentur quatuor Pomitentiarii Minores Apostolici, qui eamdem haberent absi,lvendi potestatena, qua Urbis Poenitentiarii seuebantur : ea

caris excitamur. Kal. Augusti. Controversiam inter fratres domus Cantabrigiae, Elien . dioecesis, & Coenobii Marensis, dioecesis Londoniensis circa

qua fluum limites decidit: Magyae de potionis affus , i l. Kal. Septembris. Henrico Generali Ministro potestatem facit destituendi provinciarum Ministros a Sede Apostolica importunis aliorum precibus , vel aliis artibus institutos, quos no ordinis regimini non judicabat idoneos: Injunctum nobis vii. Kal. Iulii. Martini IV. litteras de syndicorum institutione confirmavit: Vestrae sacrae Religionis xvi II. Kal. Decembris, necnon alias Benedicti XI. circa totius ordinis ac ordinariorum exemptionem: Meritis vestrindevotionis ix. Iunii. Conservatores dedit in Germania Archiepiscopum Moguntinum, & Argentinen . & Basilien. Episcopos: Dilectorumsiliorum , iv. Kal. Martii. Repetitis litteris revocavit omnia privilegia Fratrum C pellanoruni Sedis Apostolici tum in Anglia, tum in Germania , quorum n merus ita creverat, ut propter tot exemptiones & privilegia , quibus ab tebantur, magno erant oneri provinciis k Coenobiis. Demum Monasterio Clarissarum Ribernieten. dioecesis Zuerinen , de quo suo loco egimus , pau- sertate gravato tres univit Ecclesias parochiales, vel a Rodulpho Episcopo unionem factam confirmavit: Sarex Religionis, Nonis Iunii.

SUPPLEMENTUM P. ANTONII MELISSAM DE MACRO. o onisecius Papa designatis executoribus pro bulla Joannis XXII. A Jo Exhibita nobis cme. viii. Idus Aprilis: duo ejussiem tenoris dia

,, Plomata, primum pro Fratribus existentibus in regno Angliae et Ad Roma ,, ni Inntificii est e. ii. Kalendas Septembris; & alterum xvi. Kalendas,, octobris pro Fratribus in Provincia Alemaniae constitutis, expedivit. I D terea frater Laurentius Minorit a laicus professus , contemplationi cc , , testium deditus , ita vivebat Deo , ut etiam hominibus multum amabilis es esset: quamobrem omnibus carus, cum omnibus libenter de rebus divinis

144쪽

Minorum. 13 I

,, loquens omnium corda rapiebat: licot simplex & idiota, nihilominus ma- ,, gno spiritus ardore , adeo alte de Deo , & maxime de Christo Iesii dicis serebat, ut eum quicumque audirent, admirarentur. Mira egit in vita, ,, & post mortem, quam obit in Conventu Adriensi Provinciae Apulta anno,, salutis Μ CCCXCV.

ritia .

I. π π Eusticus Generalis Minister hoc anno convocavit Patres ad ordia L 1 nis Comitia in civitate Ariminensi, quae inchoata sunt die xx VI. Maii. Quid vero in iis decretum sit, Scriptores non commemorant, neque est qui reserat, quid sub his temporibus actum sit in partibus Galliae,& Hispaniae , aliisque adherentibus Clementi, & Benedicto successori. ,, II. Potentana familia in Flaminia, sive Romandiola potens, multis ,, que aucta dominiis , erga Minores summe benefica , etiam sub hoc tem- ,, pus multis argumentis suana erga idem Institutum probavit propensi is nem. Guido lentanus Vicarius Pontificius Ravennae mortis discrimen

D praeventurus,corpore sanus& mente, condito testamento an. ΜCCCLXxxl x.

,, rebus suis disponendis, deficientibus ab eo praescriptis executoribus ,prae ,, secit ex Minoritis tres, ex Dominicanis totidem ea in Provincia optimos; quorum pietate & judicio tres Ravennates Cives ad id muneris evoca- rentur , idque in perpetuum. Et hoc ipse anno desenctus Hostasius P ,, lentanus inDivi Francisci Templo , pridie Idus Martias Minoritico habi- ,, tu indutus , sepultus est. In marmorea tabula oblonga , & quadrata , ubies eius insculpta imago, haec circum incisa leguntur: me jacet Magnificus se Dominus insumi de Blenta, gara ante diem felix occubuit ΜccCκCVI.,, dis xlv. menses Martia , cujus anima requiescat in pace . Utrimque ad D caput insignia Polentanorum gentilitia , ad pedes septum habet. III. Creati sunt autem a Bonifacio Episcopi, Acertiens, in regno Neapolitano , sub Archiepiscopo Salernitano frater Pacellus de Salerno, sacrae Theologiae Magister , per translationem Benedicti ad Ecclesiam Castellanaeensem xiii. Kalendas Aprilis. Laodicen. in Syria, sub Patriarcha Anti cheno , stater Andreas Petri de Monte Laterone , per obitum Martini. vii. Idus Ianuarii. Nicopolen. sub Patriarcha Constantinopolitano, frater Ioannes Cecchi ossidanus, per obitum Martini etiam Minorita, uti superius diximus . I v. Idus Ianuarii. orianus in Provincia Romana, immediate su jectus summo Pontifici , frater Paulus de Ubertis, per obitum Ioannis. ii. Idus Novembris. ,, Interfuit paetionibus initis inter Ladislaum Regemis Neapolitanum, & Ecclesiam ortanam , quam prudentissime rexit usque M ad annum ΜcCC κκ. quo ad Ecclesiam Adiacensem in Corsca translam tus est . is Salubrien. sub Patriar. Constantinop. frater Franciseus de sancto Patre , per obitum Ioannis. v. Nonas Iulii. Sarden. in Lydia Asiae Provincia frater Franciscus de Dom sole, per translationem Iacobi ad Gisuelen. Idibus Septembris. Signinus in Provincia Romana, immediate sib summo Pontifice , frater Antonius, per obitum Thomae. X. Kalendas Ianuarii. Surgaten. frater Ioannes de Saulo , per obitum Andreae . III. N nas Octobr. Tharsen. Archiep. in Cilicia, stib Patriarcha Antiocheno, frater Tom. IX. R a Ju-

ADDITIO

ADDITIO

145쪽

33 α Annalis

Fr. Iuvan: Arcti Iulianus Hedioris Pisanus, per obitum Joannis. xvi. KalendMIunii. Agri- ' - sentinum in Stellia, sub Archiepiscopo Panormitano, olim sub Syraculano invenio design tum hoc anno administratorem a Martino Rege suffulto, ut inquit ipse, auctoritate Pontificia, fratrem Ioannem de Pino suum Conseς xi. Ioari. Asil. sarium, quem a fide , sifileientia, habitudine , & prudentia in litteris seri- in M iφ' piis ad Capitulum & Clerum commendat. Fuit prius Episcopus Milevit Dr'. Ati, nus, elei tus anno MCCCXCIII. postremo creatus Episcopus Agrigentinus agentin. Bonifacio IX.obiit 3fino Μecccxii. talogus MSS. Epistoporum Agrigen- P et is Luea tinorum, quem penes me habeo , Ioannem alterum Minoritam hunc im-WADD No . mediate precessisse commemorat. ,, Is fuit Ioannes Castrensis Apulus, qui patriam Eeelesiam Castrensem translatus est. IV. Circa hune annum in saburbio sinisti Martini ad occidentalem par Ceviri Laritia. tem urbis Lavalensis, vulgo de lavalle in eriremis finitiis Episcop us Gωα. - ... nomanenss, versus Britanniam superiorem, aedificatum est Coenobium Min ΘΣ' -& ampla struetura per Guidonem Lavalensem, ejusque conjugem -s. Joannam; quorum sepulcra aerea deaurata adhuc conspiciuntur coram altari jud. ων. majori. Temporis decursu ad tantam excrevit amplitudinem , ut pulchra ocmagna habeat elaustra & habitacula, sentesque irriguos quatuordecim, d currente aqua commode per omnes ossicinas . Introducti sunt ab ipse serme initio in hunc loeum Fratres Regularis Observant π, auctoritate Benedicti XIII. de ministerio Abbatum de Claromonte, δέ de Belubrancha, & recensetur in Decreto Concilii Constantienss inter ali a domicilia quae tune posisdebant hujus Instituti viri in Gallia . Servantur in Arebivo multa diplomata Pontificia dc Regia, atque in aede capitulari requiescit Reverendus Pater Ioannes Benedicti, quondam ordinis Secretarius, Galliarum Commisiarius ... Xἰ ' ' μ' generalis, & Visitator multarum Provinciarum in Italia, vir in omni celentiarum genere excultissimus, & Graeci , & Hebraist idiomatis petitus. Summam composilit moralis Theologiae, cujus ea est utilitas, ut quindecies sit novis typis evulgata. Pertinet dire aedes ad Provinciam Turciniae Pictaviensis. e

V. puisse autem sub hoc tempus In ea Provincia, quae Turoniae absel

coov. Rupellae. te nuncupatur, & eustodia Xantonensi aliquot Conventus, qui non extant νο- . - μοm constat ex nomenclatura Pisani. Eos nos nic breviter attingemus, neqae

amplioris narrationis sappetit fundamentum, deperditis &exustis ho-M-st. Riinlli. rum locorum scripturis . In civitate Rupellae ad mare Oceanum sita, quae haereticorum nostra hae aetate Amissimum erat prauidium, simina gloria, dc rei Catholicae augmento a Ludovico XIII. Galliarum Rege bellicosissimo , recens devicta , duo erant Coenobia, unum Minorum quod in haereticorun collegium conversum est, alterum CIarissarum S. Margaritae dicatum, quini Catholicorum ossietis & exercitiis solum relictuim est. Alterum erat Min Conv. Oleronis. tum domicilium in insula oleronis , a Rupella laucis quinque plus minusve . distante, diligentia nobilis viri Domini Pontensis constructum, nunc autem praeter selos parietes destructum ab haereticis . Missi fiant anno MDLxκκIv. qui explorarent, an ilIuc jam tamdem reciperentur aliquot Fratres Callistbeis auxiliaturi An firmam ibi statuerint sedem nec imus . Tertium com G. . A- iis Io ni is in Angeri R , urbe regia ad fluvium Vulturnum sita, possessa ab haeretieis ei vitate , expulsi'ue Fratribus , prophanis usibus Co,ri nitiata. deservit . Quartum in Barbetilio oppido supra fluvium NM , a Guidone. Rupesecaldo Comite Abricatum, extra muros , se pus viam regiam, qua itureia. νό. . Vorsu burdigalam, ab Hugonotis destructus . Quintum in urbe Pontis ita 'R a multitudine pontium dicta ad Senonam anmem uta , a Dominis Pontensibus Dissilir C by gle

146쪽

Μinorum. 333

bus extra muros aedificatum, in honorem sanctorum Francisci,&Dominici , ab eisdem Catholici & Romani nominis hostibus silo aequatum. In hac C uisita & Conventibus vixerunt olim Fratres Metilliini & piissimi , quorum memoria cum ipsis periit domiciliis . Alia quinque hujus Provincia Coenobia enumerat Pisimus , Campriaci, Castri Cadulfi, de Monto, de Alloiis, &Columbae quorum vestigia non invenio apud eos , qui de nostris domiciliis quidquam jcripserunt. - VI. Concerat hoc anno Bonifacius Pontifex Ministro& Fratribus Provii ciae Tusciae , ut admitterent Conventum sibi aedificandam , impensis & cura Crisii de Silano , domicelli dioecess Uineranae , prope oppidum praediis umbilant,ejusillam dioecesis,conversa in eorumdem usiim Ecclesia sancti Joannis,

cujus Crisius erat patronus: Humilibus m bonom. vii. Idus Januarii. Ne scio an his Conventus sierit extructus, non enim invenio inter alios reten. tum a nostris auctoribus . Univit etiam lisc anno Monasterio sancte Clarae Conii Gricensi , rogante Ioanne Rege Portugalliae , Ecclesiam parochialem sanctae Mariae de Penatona, Conimbri en. dioecesis , quae ad ius patronatus

ipsus Regis spectabat 3. Uex debito sulci disti. Nonis Iulii. SUPPLEMENTUM P. ANTONII MELISSAM DE MACRO.

,, T T in anno Reverendus Pater Hues do tali sacrae Theologiae la se Ita rea insgnis,Andegavense Coenobium saa virtute per haec tempora is decorabat: a Regina Siciliae in Consessarium electu grave onus cum IR nore sabiens, integritatis vitae fama Religionem illustrans obiit.

ARGUMENTUM.

I sire submas Granatae Mart rium duo Miseritae. Assumunmr aliquot ad infulas Pontificias . Augetur numerus Conventuum. I. T πω anno in civitate Granatensi illustre passi simi Martyrium fraterra. Ioannes de Cetina,& ister Petrus de Duennas:de quibus ita compendiose stribit Ioannes Mariana: Duo Franciscanisodales Christanae piet ιis propagandae sudis incensi, genti que Matiricae ab nulla persuasione ad veram residionem revocandae, Granatae in martia pati frequentia concioneι habere agrare sunt, moniti ut desiserent, adduci non ΡIuerunt, ac ne demberibur pHyati . Maurifer uer facto agmine, Regem adeunt , Injuriam patriae religioni fieri exposulant, impetrantque uti laesae majesatis in eos is

inises ageretur . Ostia amputam , ectrpora uneo in Gemonias tracta imer

psit con vitia; sed sto ala tamen a nostris dicati templis sum, atque is sanctorum Marorum numero habiti. Αnonymug auchor scri-it diffuse vitam eorim dem , quam in sua Chronica eorrivavit Marcus Ulyssipponensis, oc nos brevisti methodo hie exhibemus. II. Ioannes patre Ioanne Laurentii Cetinae oppidum est in confinibus Aragoniae Castellam versiis ) natus , adoleseentiori aetate inservivit cuidam heroi Armnio, inutiliter tamen , neque majori fiuctu , quam temporis &virtutum lactura. Divino quodam igniculo resipistens , hero & mundo v Iedixit, eremumque petiit sancti Gir Hi,non procul a civitate Carthaginensi, ubi aliquot armis pie vixit. Ad maiora virtutis incrementa aspirans , rediit in Aragoniam, & in Coenobio Montionis, alias Moulis-Ioni, habitum su

scepit

B.Ioannes a G. tina a

147쪽

Annales

Anhelat ad Min

Prodit ad Marin

scepit Minorum , ubi Sacerdotio initiatus, vitam transegit religiosissimam . Hinc Barcinonem, ut studeret, missus, adeo profecit in sacris litteris, ut insta paucos annos insignis evaserit praedicator , & Mauris, Iudaeisque ub cumque occurrerent, vel consessus haberent, ultro Evangelicam proposuerieveritatem. Translatus ad Coenobium Chelvense in regno Ualentino, structissimam in omnibus observavit paupertatem, unica segmentitia veste tectus, nudisque pedibus incedens, vitam aemulari satagebat, eorum qui novae reformationis in ea regione tunc auctores esse coeperunt. Audivit pro Christo passos paulo antea Hierosblymis quatuor Minoritas Christi athletas,qu rum mors tum pretiosa fuit in conspectu Domini, tum ploriosa in ore Coms alium e eorumque aemulatus agonem, decrevit in eadem sanista Civitate , pro Christi nomine vitam offerre. Romam venit sub ipsis auspiciis Bon facii IX. licentiam transfretandi, & benedictionem Apostolicam impetrat rus . Pontifex explorato & probato hominis spiritu, liberam concessit facultatem , Sarracenis ubicumque praedicandi, excepit tamen sanctam Civit tem , ne Cons ales illic habitantes in discrimen adduceret. Expeditissimam omnium viam cogitans Ioannes assequendi Martyrii, prosectionem Baeticam,& fidei praedicationem inter Mauros Granatenses, eo confestim abiit, & Hi

spali a Ioanne Uitale, Provinciae Castellae Ministro, licentiam petiit isthm

aggrediendi. Mature haec consideranda dixit Minister , neque temere obeunda, in quibus aliqui dum sibi spondent victoriam, turpiter succumbunt jussitque ut in selitario & religiose coenobiolo a Monte nuncupato , non longe ab urbe Cordubensi, in montibus sito, longiori examine probaret , an spiritus iste a Deo emanarit . Perstitit hic annum integrum in continua ora tione , abstinentia, & corporis maceratione, compacto sibi propriis manibus ex vimine & rudi materia, humili tuguriolo, prope Monasterium in montis

cacumine.

III. Hoc sacro apparatu manifestari coepit voluntas divina, tum crescente viri virtute, tum confirmante coelesti potentia bonam de eo conceptam opinionem . Etenim cum incendio flagraret Coenobii culina, nec ullo modo reprimi posset voracitas ignis, quae trabes dc tectum jam depascebat, provolutus in genua Joannes , precibus impetravit , ut non solum flamma extingueretur , verum etiam universum damnum utensilium combustaeque ossicinae, restitutis omnibus in pristinum statum ,resarciretur, nullo remanente incendii vestigio. Martinum FernandeZ, qui sendum Monasterio aedificam do concessit, pravi oppressum tibiae dolore apud Fratres cubantem , mirifice sanavit. Lapidem immensi ponderis, quem caementarii, & coadjutores multi movere non poterant , apposita manu, nullo negotio impulit quo volebant. Ita probata, & confirmata hominis virtute, concessa fuit , quam anxie cupiebat , & per litteras petiit licentiam , per praecipuos provinciae Patres in C mitiis Burgensibus congregatos, scripta scheda per statrem Alphonsum Custodem Hisi alensem . Destinatus socius itineris frater Petrus de Duennas Palentinae regionis adolescens , tunc hoc Institutum professus, in aula educ tus, annorum duodeviginti, quem Comitem in Martyrio sere, revelatum fuit oranti, in oratorio horti Chelvensis Coenobii , dum sorte illae cum heroadolescentulus transret, ea de causa concessus, aliter negandus a Patribus

caventibus juvenis flexili aetati, quae facile blanditiis & terroribus superatur.

IV. Ad pugnam anhelantes designati fidei pugiles , induti armaturam fidei, tamquam ad epulas invitati, propere sestinant ad destinatum certam, nis locum , urbem Grannensem, in via ad oppidum Alcesae regiae oecurrenti

148쪽

Minorum

pauperi seminudo frater Ioannes mantellum porrexit, quo exoneratus , ma gis se expeditum sensi ad pretesium, novasque sibi additas vires, ut Christum , qui in paupere latebat, coram Sarracenis pnedicaret. obviis itaque fidei hostibus adventus causam sciscitantibus intrepide respondebat, se idcirco venisse , ut Christum cordibus insereret, Mahometem averruncaret. Divina factum est providentia, ut quantumvis multa adversiis eorum pessi diam proferret, nullus esset, qui iter impediret, nec injuriam irrogaret , donec ad ipsam Civitatem cum tario perveniret. Ut erat in conspectu, praesoribus signo crucis se munivit uterque ,& pia praemissa prece, rogaVerunt Dominum, ut prosperum suum iter faceret, adulterantemque civitatem ad verat fidei agnitionem attralaeret. Ingressi urbem die dominica, octava Ianuarii hujus anni, obvium habuerunt fratrem Eustachium Lusitanum, sui ordinis virum , mercatorum Christianorum, maxime Catalanorunt , conses satium & sacellanum , explorantesque civitatem , & commodum locum , in quo postridie pra licarent, inquieto vulgo si spiciisnem fraudis , de exprobandae suae legis timorem ingesserunt. Orto in populo tumultu , cadi sive summus illorum sacerdos, Mallometo Aben Balva, duodecimo Mauricae stirpis Rege Granatens Malacat agente , Fratres accersivit, interrogavitque adventus causami Cui illi: tuam gentissue salutem , in eo conse utem , ut rejems Mahometiripurcitias, Gripum eterum Deum hamani generis Redemptorem aperte fateamini, orseeundumpraescriptam ab eo legem unam deinceps traducatis . Abite, inquit, in malam rem , fluuI-amentes, isas insanias praedicate demeutibus, teriri erroris senatoritas non pero Mahometis cultoribus, qui inania vestra dogmata Henis laetis irrident. Si ve rae vultis vitae consulere , quamprimum, or occulte recedite , idque meae merae tam nitaII , ne propediem occidamini. Non auo unt illi argumento Opus esset, ut perfidiam seriram irrationabilem ess probemus, quam quod omnem revu ris rationem, erroremque vi, non domina , gladio, non scientia , defendatis. Miracula qua potentiam excedunt humanam, Gu unnersum ferme orbem errorum tenebris caecutientem strii fulgore Harificarum, apud sos siluerunt, Fmatica dicitis ludibria . Duod si vero ulla possit esse in oculis pefris ei comfirmatio , protectio divina circa recte eredentem, O Meruisti H periculis δε- situtio : ogero me noratibus flammis , Ingrediatur item tinus ex volati , illi que sit vera fides, cui ignis pepercerit. Duod autem humanitati tuae tri-hui velis meam in essera hac gente indemnisatem, quas debeo, habeo patias, neu oeneficii potireis loco reposuerim Pro Christi vitam inerre. Nihil ad haec Cadius , sed velut insanos, suae vitae prodigos jussit duci in domum Christianorum , & impunes dimitti . V. Illi vero tamquam inertes latitare nolentes, in publicum prodibant, Ec Christum aperte praedicabant, qua de causa commoto populo pridem con citato , quod Cadius remissus egerit , illis audacter verba ficientibus in Mahometem, oportuit iterum in judicium evocari. Intelligentes jam tem pus instare certaminis, praemilla consessione secramentali, acceptaque benedictione fratris Eustachii, alacriter perrexerunt, & denuo interroganti Cadio coram populo, quid in ea vellent Civitate t dixerunt, civium salutem ivrveram Christi consessionem . Fremente ad haec circumstanti caterva , jussit eos deduci in ergastulum captivorum Christianorum , atque hinc extractos mitti in carceres regios intra palatii ambitum extritis os , donec Rex in urbem reverteretur. 2Frumnas multas passi usque ad diem xv xl. Februarii missi sunt cum aliis captivis ad vineas ess iendas , quo in labore Cristiana essilierunt

patientia, & patiendi desiderio . Die Sabbati inclusis turri Christianis, jussus

camur .

149쪽

33 6 Annales

Mat, ob ian M. est die sequenti frater Ioannes Misi e exhibere sacrificium, eo tamen in loco , quo celebrandum erat, ultra septuaginta homines congregari non poterant ἀCompassus ille reliquae Christianorum concaptivorum multitudini , quaere sacrae propter loci angustias adesse non poterat, oravit , obtinuitque ut muri cederent , tantaque esset loci intercapedo , quanta toti Christianoruni num

m excipiendo selliceret . Hoc miraculo stupefacti multi ex iis qui aderant , R in fide vacillabant ad Mauricani sectam transituri , in fidoe confirmati Hint, alii a pueritia captivi longa dissuetudine a Christianis ritibus aberrantes , Ruccellaria ad salutem dogmata nescientes , magno servore incensi petierunt plene in Christi lege doceri. Omnibus praecipua fidei m3steria Ioannes e plicuit , omnes docto & pio sermone hortatus est ad perserendas quascumque pro Christi nomine aerumnas, Apostolico probans eloquio, non esse condignor passones hujus tempori, ad futuram gloriam , quae revelabitur m nobis . VI. Per unum & alterum mensem interdiu laboribus , noctu carceribus mancipati a divinis laudibus , 5 orationibus non cessabant , noctes ducentes insomnes in hymnis, & canticis spiritualibus , longanimitatis , & patientiaeusinantii . ConcaptiVis exhibentes exemplar . Perpetuis aerumnis absque alterna requievictus stater Petrus , morbo correptus est , eoque invalescente , aegrotaVit ad

mortem hebdomadibus tribus frater Ioannes , quem plus cruciabat timor perdendae aureolae Martyrii , quam febris illa mortalis, quae inde ei gravior secta est , quod mortem inferret communem , & atrociorem non liceret subire in fidei testimonium . Continuas proinde uterque offerebat preces Deo , ut voto ab illis immisso, inter tot calamitates 3c miserias constanti potiri liceret , & inter sacros suos Martyres dignaretur recensere . Exaudivit Dominus preces servorum storum , & perseeut restituit utrumque sanitati. Joannes porro non destitit a docenda turba Christianorum, & in fide confirmanda, &quinque habuit publicas conciones , in quibus Christianae fidei veritatem , &Mauricae falsitatem comprobavit , maxime in ea, qua Dominicae secundae post Pascha Evangelium , quod ineipit Eoo sim explicavit, monstravitque Christum verum illum esse pastorem, Mahonielem vero, nec me cenarium esse , sed furem & latronem, qiu oves dispergit ac mactat, tant que ardore dicendi invectus est in nebulonem , ut fremere, & stendere adstantes Sarraceni , timere ac ultimum expectare exitium coeperint Christiani . VII. Regressus Rex vi κ. Kalendas Maii, post biduum ad se accersitos circa multa interrogavit ; illi vero, praesertim senior Ioannes, intrepido ' animo ad cuncta ressUnderunt, Christianam passim collaudantes Fidem , .c Mauricam exprobantes perfidiam . Ad haec indignatus Rex immitis, Jo'nem in capite baculo feraliter percussit. Nihil hic praeter gratias reddidit , ad graviora pro Christo serenda se paratum ostendens : respuem , inquit, ct mσσι isasseerissultitias, propediem experieris, quo tua te ducat infinis, θ' euam parum tuus tibi isoderit CNisus . Attamen tu ille miraeularum patratorfortasse temet resuscitabis occisum , aut socio caput restitues abscissum ξ Hem isa tua Muem videre prodigia ; Me tecum inibo pactum te

an miraculorum exercitiumsertabo indemnem, comiti eaput amputabo ,sit connectos, vera te locutum dixero, sin autem, velut seductor morieris, aut asnomas acies transibis . Exclamarunt protinus circumstantes, nullum ineun

dum cum incantatoribus,& versutis hominibus pactum ; quippe presti iis assueti sacile toti genti illuderent,& in magnum adducerent discrimen fidem Da ...ib. Mut Mahomelanam . His a sententia revocatus statri Ioanni, eonstanter Christi Fi'. isnti . cauam agenti, i, tu baculi denuo grave vulnus inflixit, & oculum excussit,1tque

150쪽

Minorum. 37

atque veste abstracta, etelum suae praeserens legis addidit verbera, ut fatigato lacerto plura non valeret. Deinde adstanti Ariae Lusitano, Regio structori, aliisilue precepit, ut quibus ipse non poterat, flagellis excoriarent. Atquihi ultra mandatum progressi, tam dire verberarunt, ut a tergo vi icera dii fuerent . In omnibus his non peccavit ille labiis suis, neque stultum aliquid protulit, sed Deo gratias agens, orabat pro percutientibus, & calumniantihus se. Fratri Petro intrepide & antinose haec aspicienti bene precatus est, persuasitque constanter & viriliter agere, oc Dei gloriam legitime certantibus praeparatam , ered is in coelum oculis, ostendit. Oscaum pacis dare volenti non est permissism, imo Regi persuasum, ut quamprimum e medio tolIeret, ne adolescentem amplius dementaret, aut sua pertinacia animos oculosve adstantium perstringeret; spem autem superesse dicebat i , ut isto Occi , alter tenerioris aetatis, abjecto Christiani sino, ad suam sectam transiret. Rex judex, & carnifex esse Rus, tamquam suae legis Zelator , prolata in Joannem mortis sententia, arrepto gladio propriis manibus caput ab seidit .

VIII. Ad Petrum mox conversus: Alieno, inquit, dis perlauiso Ad sescens , quid magis expediat, an sine fine ullo lucro vitam profundere, an in delicias ine ligue voluptates Iemare . Vita tua Dr manibus meia es, sunter divitiae, ac gloria, resipiscenti illam condonabo, atque isa in ' alun gam. Divitiae tuae, inquit agonotheta, tecumsist in pexitionem, pluriciario, quae crudeliter exhibes tormenta, quam quae praesares s oblectamenta . Isa jamdiu spreeti , Illa laturus in tuum regnum adveni . Te aliud agente in tuo triumphamur regno, e sum meus fletus jam fel citer regnat, de sua victori curer , ct de mea salute sinuitus . ergo , me junge socio, non patiar ab eo divelli: ejus aemulor trium um , ejus sequi cupio vestita . Itane, Inquit Rex ,sanctum tuum judicassorium , , in caelis regnaret, orseum uise sum resuscitare velit occisum. Facillimum hoc esset, ait Petrus , divinae virtuti, qui inanimato carpusculo priunum infudit, cur non possic stro, vectiori spiritum refundere an fatilius erat bominem ex limo formure vivificare, quam compactum eorpus er animam conjungere t in vero ipse bofaciat occisus , Hulte non petam, non quod posse dubItem, sed quod expedire non fiam . Petrur Assolus hoe meo sorio sanctior erat, multa aliis impertiis benesius, innumeris eo sapit miraculis, nee tamen ullum Dr suum fum convertit. Animadvertens Rex se, aliosque, qui seorsim vocatum floetere blanditiis tentarunt, operam perdere, sustibus, ιlagellisque caedi impe Tat . Illa patientis sela vox audiebatur Deo gratiara, additis aliquando sono stiritu piis quibusdam orationibus. Male 1tactum sterum blanditiis, largis simis honorum , opum , nobilis conjugii pollicitationibus aggrediuntur, SVincere conantur , sed frustra, cumsta respuente sacro Christi Athleta, &dicente sibi, carius esse mori cum socio, quam vivere inter homines Vitaesturcissimae . Ad haec Rex ira excandeseens , eodem, quo secium ultimo as fecit supplicio κ vir. Kalendas Maii in Sabbato. Tracta postea cadavera a Regia, quam Albambra nuncupabarit, usque ad Civitatem, injuriis affecta, & membratim concisa, turpiter deinde per vicos urbis deducta, demum extra portam Bibarambram ignominiose ejecta, a Christianis occulte collecta , majori ex parte a Catalanis in suam regionem asportata, in Ecclesia

Cathedrali Vicensi honorifiee collocata sunt, ut ex subjeisto publici scribae restimonio extracto ex actis visitationis Petri Iacobi Episcopi Vicenss con stabit , distributis tamen aliquot partieulis & reliquiis in Provincia Baetica, Minoritarum Coenobiis Cordubensi & Hispalensi.

cena

SEARCH

MENU NAVIGATION