Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1734년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

68 Regestum

ren. dioecesium ordinis Minorum petitio nobis exhibita continebat, quod , licet eis tam per indulta Apostolica, quam per ipserum ordinis instituta diutius paei sire observata , permissum fuerit, dc quietissime observatum, quod dicti ordinis Fratres , & Conversi libere, & licite possint , & valeant ubilibet a Christi fidelibus eleemosynas , & pia sesagia pro eorum sustentatione& victu quaerere mendicando: tamen vos Fratribus dietarum domorua contradicitis , opponitis , inhibetis , & etiam repugnatis , quatenus in civitatibus , & dioecesibus vestris a Christis delibus commorantibus in eisdem, hujusmodi eleemosynas , & suffragia querant , ex quibus se valeant suste lare , & pacis famulari Auctori. Sare pro parte die orum Guardianorum ,& Conventuum nobis suit humiliter supplicatum , ut eisdem super hoc provis dere salubriter, de benignitate Apostolica dignaremur f. III. Nos autem hujusmodi supplicationibus inclinati , considerantes , quod necare videntur , qui denegant alimenta; cum Fratres dicti ordinis non habeant proprium , nec aliquid , ex quo vitam ipsbrum ducere valeant ,& Altissimo deservire , nisi eleemosynaliter sibi querant , Fraternitati vestrae in virtute sanc tae obedientiae , & sub poena suspensionis ab Ecclesiarum ingressu , quibus ipsi facio, si contra ceritis , volumus subjacere , praecipiendo mandamus , quatenus Fratres , & Converses dictarum domorum per civitates & di occeses vestras mendicare , & eleemosynas , ac pia staragia ad ipsorum vietum quaerere , & a Christifidelibus & orthodoxis recipere , libere & absque impedimento , vel contradictione aliqua permittatis , nec Vos per vos aut alios eisdem in hoc quomodolibet repugnetis o Datum Romae apud sanctum Petrum xvi. Kalend. Januarii anno XIII.

LI. O posist admittere domum in initate M uen. Ibidem sel. 66. Dilectit filiis Asmisero Prosineisu ,se ratribus ordinis Minorum provinciae Calabriae, secundum morem dicti ordinis .

que a

f. I. Acrae Religionis , sub qua devotum , circ. favorabiliter annuamus.

o Sane petitio pro vestra , & dilectae in Christo filiae Guillae de Marolis Comitilla Militen. parte , nobis nuper exhibita continebat , quod olim ipse Comitissa de propria salute recogitans , & cupiens terrena in coelestia s&transitoria in aeterna felici eommercio commutare , de bonis sibi a Deo collatis , pro suae , suorumque animae salute, civitate Militen. in loco ad id congruo & honesto , quamdam Capellam sub vocabulo beatae Mariae de M sericordia, & unum hospitale, juxta eamdem Capellam pro susceptione s creatione , 3c sustentatione , & usu peregrinorum , ae pauperum & infir morum , Dioecesani loci accedente consensia, sundavit & construxit, seu construi , & sundari fecit , ac utrumque sufficienter dotauit , dictumque hospitale lectis, & aliis rebus necessariis communivit , ac voluit & ordinaViis quod in die a Capella esset certus numerus Fratrum ordinis vestri qui qui dem Fratres per Ministrum Provincialem provinciae Calabriae , secundum morem dieii ordinis pro tempore existentem deputandi victum & vestitum a Priore dicti hospitalis , qui pro tempore erit , reciperent & haberent. Quare pro parte vestra, & eiu sidem Comitissae nobis suit humiliter supplica' tum , ut vobis Capellam recipiendi , & perpetuo retinendi , ae ibidem domum cum coemeterio , campanili , campana, & aliis ossicinis necessariis pro

482쪽

Ρontificium. 69

luribus Fratribus Altissimo perpetuo famulantibus construemli & aedi, seu in is & aedificari iaciendi licentiam concedere , de benignitate Apostolim dignaremur. q. II. Nos igitur, qui divini cultus augmentum, & dieti ordinis propagationem intensis Mideriis assectamus , hujushiodi supplicationibus inclinati , vobis Capellam ipsam recipiendi , & perpetuo retinendi, ac alia omnia supradicta, ut praemittitur, faciendi: sel. re M. Bonifacii Papae VIII. praedecesseris nostri prohibente , ne Fratres ordinis Mendicantium in aliqua civitate , villa , castro , alia loca de novo recipere praesumant , absque Ap stolicae Sedis licentia speciali , iaciente plenam dcc. Iure tamen parochialis Ecelasia: ,' & cujuslibet alterius semper salvo , auctoritate Apostolica , de speciali gratia, tenore presentium , licentiam elargimur: vobis nihilominus de uberioris dono gratiae concedentes , quod Fratres dicti ordinis , qui in hujusmodi domo pro tempore morabuntur, omnibus privilegiis, gratiis, immunitatibus , & indulgentiis aliis Fratribus diisti ordinis in aliis domibus dicti ordinis commorantibus , a praedicta Sede, vel alias qualitercumque concessis libere & Iicite gaudeant,. & utantur. Nulli ergo &c. nostra cessionis infringere &c. Datum Romae apud sanctum Petrum , Kalendis Ianuarii, anno x ΗΙ.

Goncessitur , ut possint admittere domum sanctI Martini de Lugniano. Ibid.

i famulatum , promeretur honestas , ut votis vestris , in his praese tim, per quae divinus cultus augeri, vesterque Ordo in Domino salubriter propagari valeat, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. q. II. Sane petitio pro parte vestra nobis nuper exhibita continebat, quod dile. tus filius nobilis vir Christianus de Chel nitiis Domicellus Civitatis Castelli, de propria salute recogitans , & cupiens terrena in coelestia , &transitoria in aeterna selici commercio commutare, ob Dei reverentiam , &ad honorem sancti Francisei , silvam de Buonor os vulgariter nuncupatam,

iuxta villam sancti Martini de Lugniano , Civitatis Castelli dioecesis , si tuatam, ac duas domunculas cum horto, Runum aedificium tedio seu coope tura carens in tormam Capellae, seu oratorii erectum, in silva eadem contigue sitisata,ad praedictumChristianum pertinentia,pro usu & habitatione perpetuis nonnullorum Fratrum vestri ordinis, si ad idApostoli, Sedis accedat assensus k vobis libere donare , & assignare proponit. Quare pro parte vestra nobis fuit humiliter supplicatum , ut vobis silvam, Momunculas di cum hora x ipse, & aedificio hujusmodi recipiendi, ae domunculas &aedilicium hujusmodi pro usu & habitatione vestris accipiendi, & perpetuo retinendi ,& alia circa hoc , juxta morem vestri ordinis faciendi, licentiam concedere, benignitate Apostolica dignaremur . Nos igitur, qui divinum cultum n stris temporibus augeri intensis desideriis affectamus , praedictum laudabile propositum eiusdem Christiani plurimum in Domino commendantes, hujus modi supplicationibus inclinati, vobis silvam Sc domunculas , cum Norto Maedificio hujusinodi, postquam praediistus Christianus ea vobis donaverit, &assignaverit , ut presertur, recipiendi, ac domunculas ipsas cum horto, ju

483쪽

47o Regestum

xta morem vestri ordinis aptandi, dc aedificandi, ac de aedificio praedicto , vel alias prope dictas domunculas Ecclesiam , ac locum ibidem cum campa nili, campana, coemeterio, & aliis ossicinis necessariis, juxta morem eum dem faciendi, & construendi, ac silvam, domunculas, & hortum , ac aedi suetum hujus nodi cum campanili , cainpana, coemeterio , & aliis supradidiis pro vestris usu & habitatione perpetuis retinendi, sel. record. Bonifacti P ne VIII. &c. non obstantibus quibuscumque, plenam S liberam, auctorit te Apostolica, tenore praesentium, licentiam elargimur . Ceterum Fratribus dicti ordinis , qui in eisdem domunculis pro tempore morabuntur, praefata auctoritate concedimus, quod omnibus & singulis privilegiis, exemptionibus , immunitatibus, & indulgentiis uti & gaudere possint, quibus alii Fla-ires dicti ordinis in aliis eorum domibus, Conventibus, ac locis commorantes gaudent, & quomodolibet potiuntur . Nulli ergo &c. Datum Romae apud sinetum Petrum v I. Kalendas Martii anno xii I.

LIII.

Ut Fratres Vieariae Boseae nequeant ab idis partibus reredere sine tuentis Viearii, ct valeant ad hospitia Praelatorum edi personarum scutarium disertere . Regest. Uatie. ex lib. 2. anni I 3. sol. 98. Ad perpetum rei memoriam.

piis estiuis T iniundio nobis circa gregem Dominicum Apostolicae servitutis

' V . ossieto, ad ea , per quae fidelium , praesertim religiosarum pers narum in fide Catholica continuo servore militantium , dispendiis & incommodis succurratur, ipsique fides incrementa suscipiat, libenter intendi, mus , & ne ab inceptis divinae laudis operibus detrahantur , nos convenit de opportunis remediis providere.

q. II. Sane pro parte dilecti siti Bartholomaei Vicarii Boseae ordinis ..t Iriis sis. Fratrum Minorum, juxta morem dicti ordinis, quae inter infideles a fide

pt;mo reuianete Catholica deviantes consistit, per sellicitas & eontinuas Fratrum dicti O p φροii φ dinis in eadem Uicaria existentium, praedicationes & inductiones quinqua ginta millia persenarum infidelium , vel circiter, Evangelium veritatis am plectentes, ad orthodoxae fidei sinceritatem unanimiter , eis gratia assiuente divina, conversa fore noscuntur . Quorum quidem se converserum curae &perseverationis in fide Catholica onus Vieario pro tempore existenti, MFratribus dictae Vicariae dumtaxat incumbit. Et cum, scut eadem petitio. subjungebat , inter eosdem Fratres ipsius Vicariae nonnulli instabiles reperiantur, qui postquam pro sdei praedictae augmentatione insidarunt, seu indicta Viearia sunt Altissimo aliqualiter semulati , ab inceptis tantae bonitatis operibus deviantes, litteris, vel licentiis importune , vel alio modo hae e nus a Superioribus procuratis, recesserunt, & adhuc aliqui recedere conantur, ipsus Vicarii Boseae licentia minime requisita, vel obtenta, in non modicum ipsius fidei detrimentum , & dealationem & suppressionem fidelium : Et quod plerumque contingat Fratres ipsius Uicariae per alias Provincias ipsius ordinis pro eleemosynli petendis , vel aliis necessitatibus imminentibus per ipsum Uicarium, vel ejus Locumtenentem destinari; ipsique Fratres sic destinati saepius ad hospitia Praelatorum, & secularium pers narum divertere compelluntur . Quare pro parte dicti Bartholomaei Vicarii nobis suit humiliter supplicatum , ut super his de opportunis remediis pro videre , de benignitate Apostolica, dignaremur . q. III. Nos itaque , prout nostri interest, ex debito pastoralis ossicii super

484쪽

Ρontificium

ver his, quantum cum Deo possumus, salubriter pmvidere volentes, a ustoritate Apostolica, tenore praesentium, perpetuo & irrefragabiliter sta- mest a Bosnae tutinus, volumus, & ordinamus , quod nullus Fratrum dicti ordinis pro e dem Vicaria debite receptus, & in posterum recipiendus, cujuscumque eitIi samitate..conditionis, vel dignitatis fuerit, absque speciali Uicarii dieri Uicariae pro tempore existentis , yel ejus locumtenentis, in scriptis obtenta licentia, sub

apostasiae ac excommunicationis pCenis, quas contra cientes incurrere volumus ipsis saeto, & a quibus, praeterquam in mortis articulo, a nullo quam a Romano Pontifice , vel dicto Vicario pro tempore existente, post Gener .lem Ministrum ipsius ordinis, absolvi vale at, quacumque occasone, Vel causa, vel quovis quaesto colore, etiam vigore cujuscumque licentiae im- Petrandae a quorumque Superiore, ab eadem Vicaria & partibus illis recedere , vel absentare se, quoquo modo pGsumat: & nihilominus eidem Vicario , suisque successeribus & Fratribus diste Uicariae , quotiescumque ipsiss , seu aliquem ex eis ad alienas partes pro cleemosynis petendis, seu aliis rationabilibus de causis destinari contigerit, ut ipsi , & quilibet eorum hospitia Praelatorum, & iecularium persenarum, alias tamen tionesta intrare, ibique pernoctare possint, & permanere semel & pluries, prout fuerit orportunum , plenam & liberam, auctoritate Apostolica, licentiam elargimur: constitutionibus Apostolicis , necnon statutis & consuetudinibus dicti ordinis , & aliis contrariis non obstantibus quibuscumque . Nec volumus, ut hoc privilegium , seu alia quaecumque privilegia ipsi Vicariae per nos , & praed cessiores nostros concelsa, possint in aliquo revocari, nisi de ptaesentibus ipsi rum toto tenore , ac de verbo ad verbum in eisdem litteris foret mentio spe- 'cialis. Nulli ergo &c. Datum Romae apud sanctum Petrum Nonis Martii anno XIII. LI V.

Ut Fratres Misores Ducatus Aquitaniae recipiant duas domos in eodem . Ibid. . l. G. Ad futuram res memoriam .

q. I. Acrae religionis, sub qua dilecti siti Petrus de Villanova, & non . o nulli alii Fratres Ducatus Aquitaniae , Ordinis Fratrum Minorum

professores, devotum & sedulum exhibent Altissimo famulatum, promeretur honestas, ut votis ipsorum , illis praesertim, quae divini cultus augmentum , & praediisti ordinis propagationem concernunt, quantum cum Deo

pol sumus, savorabiliter annuamus.

q. II. Sane petitio pro parte Petri & fratrum predictorum nobis nuper exhibita continebat, quod ipsi attendentes professionem & votum , quibus se Domino voluntarie obligarunt, de Observanda spiritualiter Regula beati Francisci Consessoris eximii, quae in plerisque partibus non scrvatur, ut expedit, desiderant ex intimis desideriis cordis, sub obedientia, & voto jam praemissis , in aliquibus locis aptis & convenientibus, & praecipue in die O Ducatu unam vel duas domos ejusdem ordinis constructas recipere , vel de novo construere & aediscare, ut in illa, seu illis , tam ipsi , quam alii, qui a Domino fuerint inspirati, Regulam ipseni, prout a praefato Consessore Ordinata censetur, Sc per nonnullos Romanos Pontifices praedeces res no stros approbata & declarata existit, observare valeant, & secundum ipsam

xivere, & Altissimo perpetuo famulari. Quare pro parte dictorum Petri RIratrum nobis suit humiliter supplicatum, ut ipsis unam, vel duas domos

485쪽

di Consessiones

I;eemlam corace dere negligunt .

47 ι Regestum

constructas , in dicto Ducatu consistentes, dilecti filii Ministri Generalis

dicti ordinis accedente consensu , recipiendi, alioquin unam vel duas d mos eis aptas , 8c convenientes in locis ad id congruis & honestis , cum Ee- cIesiis, coemeteriis, campanilibus, campanis, domibus, & aliis necessariis officinis, pro usu εc habitatione Fratrum praedii horum construendi, & pe petuo retinendi, licentiam concedere , de benignitate Apostoliea, digna

remur .

q. III. Nos igitur , qui divini cultus augmentum, & dicti ordinis propagationem intensis desideriis assectamus, ac ipserum Petri, Fc Fratrum pium propositum plurimum in Domino commendamus, hujusinodi supplicationibus inclinati, praedictis Petro, & Fratribus , ut duas domos dicti Ordinis constrinstas in Ducatu praedicto consistentes, si eis per praeiatum Ministrum concedantur: alioquin eis unum, vel duo loca in eodem Ducatu , in locis tamen congruis & honestis , ubicumque recipere , R in eis unam , vel duas domos, cum Ecclesis, coemeteriis, campanilibus, campanis, domibus, S aliis necessariis ossicinis de novo construere, ac illa pro usu & habitatione hujusiuodi Fratrum, qui dictam Regulam spiritualiter, prout a prefato Con sessore ordinata, &, ut praemittitur, approbata & declarata existit, obser vare intendunt, perpetuo retinere; buribus tamen &c. salvis e fel . rec. B nisaeli Papae VIII. praedecessoris nostri prohibente &c. mentionem, & aliis constitutionibus &c. quibuscumque, libere & licite valeant, plenam & liberam , auctoritate Apostolica, de speciali gratia, tenore praesentium , licentiam elargimur . Eisidem Petro & Fratribus nihilominus de uberiori dono gratiae concedentes , quod ipsi , & alii Fratres dic ti ordinis, qui in dictis domibus pro tempore morabuntur, omnibus privilegiis , indulgentiis, 'libertatibus, immunitatibus, & litteris Apostolicis gaudeant & utantur , quibus alii Fratres dicti ordinis in aliis domibus di sti ordinis commorantes gaudent, seu quomodolibet potiuntur. Et insuper Petro&Guardianis , seu Fratribus praesidentibus in dictis domibus, ut praemittitur, recipiendis, qui pro tempore suerint, quoscumque Fratres dicti ordinis illarum partium , qui damnatae memoriae Roberto olim Basilicae duodecim Apostolorum &c. publice & notorie adhaeserunt &c. plenam & liberam concedimus facultatem &c. Forma autem dictae regulae talis est; videlicet: Ego ore. Nulli dcc. Datum Romae apud sanctum Petrum XIII. Kal. Maii anno κIII. LV. Permittitur eis confessoner Aularium sibi conseri volentium , audire , dummodo praesentati fuerint Ordinariis. ,stinendicare abrique litteris commendatoriis . Ibidem sol. i 3

Dilectis fluis Mintraro Propinetali, Custodibus, ae Fratribus ordinis Minorum prosintne iniuriae,secundum morem ejusdem Ordinii. q. I. AD fructus uberes, quos sacer ordo vester &c. praesidio foveamus. Lx Sane ad nostrum nuper fide dignis relatibus pervenit auditum , quod licet Fratribus dicti ordinis, juxta formam constitutionis sel. rec. Clementis Papae V. praedecessoris nostri, in Concilio Viennen. super hoc editae, quae incipit: Dudum provida deliberatione sit indultum, quod si h jusinodi Fratribus ad hoc idoneis, per eorum Superiores locorum ordinariis pnaesentatis, pro consessionibus infra civitates & dioeceses ipserum ordinariorum audiendis, iidem ordinarii, postquam super hoc humiliter su

rint requisiti, petitam licentiam faciendi praemissa exhibere , eisque ad prae Duiligod bu Corale

486쪽

Ρontificium. 673

uailsa licentiam concedere neglexerint, & recusaverint, ex tunc Fratres ipsi sic praesentati libere & licite consessiones sibi confiteri volentium audire , &ipsorum consessionibus sic auditis, eis pro commissiis absblutionis beneficium impendere , de Apostolicae potestatis plenitudine valeant, ac injungere poenitentias salutares. Quidam tamen temere sentientes, & ad sebrietatem sapere nescientes , imprudenter praesumunt asserere, ipses Fratres , quantumcumque per praedictos eorum Superiores ordinariis hujusnodi, Juxta sermam constitutionis memoratae fuerint praesentati, absilue ordinariorum eorumdem super hoc litteris testimonialibus, seu commendatoriis, praemissa facere non posse , neque ipses Fratres sic presentatos infra civitates & dioecessis praedictas, absque hujusnodi litteris consessiones sibi consteri volentium audire, & alia juxta dicti indulti formam, exequi permittunt. Nossiue attendentes, quod si ipsis Fratribus sic praesentatis exequendi premisia absque hujusinodi litteris non adesset facultas, frustratoria quoad hoc vide retur constitutio antedicta . Nonnulli etiam ex hujusmodi ordinariis & Ecclesiarum Praelatis,contra Instituta regularia dicti ordinis per Sedem praedi et ana approbata, frivolis opinionibus asserunt, atque pαtendunt, quod vobis & aliis Fratribus diisti ordinis, quibus tamen ex Regula incerta mCn dicitas victum tribuere selet, non liceat per civitates & loca a subditis ordinariorum hujusnodi, & aliis Christifidelibus eleemosynas, vel alia cari tatis subsidia pro vitae sustentatione petere , nisi ordinariorum hujusin ilicentia, ac litteris testiinonialibus, seu commendatoriis prius petitis, pari

ter & obtentis. q. II. Nos igitur assertiones tam temerarias penitus consulare volentes,

praedictique praedecessoris in hac parte vestigiis inhaerendo, universis 3c singulis locorum ordinariis, aliisque Ecclesiarum Praelatis & Rec toribus, ad quos praesentes littem pervenerint, per Apostolica scripta, &sub excommunicationis poena, quam contra sentientes incurrere volumus ipsi, facto, districte praecipiendo mandamus, quatenus Ordinarii videlicet humjusnodi Fratres ad hoc sussieientes & idoneos , qui per eorum Superiores pro hujusnodi consessionibus audiendis electi, & ipsis ordinariis nominatim&inscriptis praesentati fuerint, absque hujusinodi litteris testimonatalibus, seu commendatoriis libere, cujusvis impedimenti sublato obstaculo, quorumcumque ipsis Fratribus consteri volentium infra hujus inodi civitates &dioeceses, quocumque loco & tempore, juxta sermam constitutionis antedictae, consessones audire, & ipGrum confessionibus sic auditis, eis pro com missis ab lutionis beneficium impendere , & poenitentias &c. libere permittant : necnon licentiam concedere non postponant.

q. III. Prelati vero & Rectores supradicti, quotiescumque per vos, Vel aliquos , seu aliquem vestrum locis , & temporibus congruis, conjunctim ,

vel divisim super hoe fuerint requisiti, praunissa omnia & singula subditi suis fidelitest publicare , seu publicari sacere procurent , eaque faciant inviolabiliter observari. Districtius inhibentes eisdem ordinariis & Prelatis sub

poena antedicta, ne per ipserum litteras, vel alium quemcumque modum , directe vel indirecte, publice vel occulte, quovis quaesito colore , Vos, vel

φliquem vestrum impediant, quominus a praedictis subditis, omni loco &tempore, hujusinodi eleemosynas, & caritatis subsidia pro vitae sustentatione Petere & recipere valeatis. Volumus insuper & auctoritate Apostolica statuimus, quod pαsentatio semel facta ordinariis & Prelatis antedictis de hujusnodi Fratribus super consessionibus per eos , ut praemittitur, audie dis , quamdiu in civitatibus & dioecesibus, ad quas presentati fuerint, perseveraverint, sussiciat. De qua prasentatione si alicui in dubium vertere- Tom. IX. O o o tur,

sae opinione1 Quae a Ponti sim

eoas tantur .

tis facta.

487쪽

47 Regestum

tur, sussient fidem sacere per testimoniales litteraς Ministri, aut Custodis pro tempore, ubi Fratres sic praesentati moram trahunt; super quo ipserum Miniitri & Custodum conscientias oneramus, Apostolicis, ac provincialibus& synodalibus constitutionibus , & aliis contrariis non obstantibus. Decernentes ex tunc irritum &c. contigerit attentari. Datum Romae apud sanetum Petrum X. Kal. Junii anno x III.

Gesessam . Ex copia authentica .

VeneralHIfratri Andreae Epycopo A en. f. I. Incerae devotionis affectus, quem dilectae in Christo filiae nobiles mulieres Constantia relicta quondam Petri Zancti vidua de Uenetia , & Maria ejus nata, Domicellae, Castellan. diceresis, ad nos, & Ro

manam gerunt Ecclesiam, promeretur, ut votis earum, illis praesertim , quae animarum salutem, & divini cultus augmentum, ac Religionis propagatio nem respicere dignoscuntur, favorabiliter annuamus.

q. II. Cum itaque, sicut exhibita nobis nuper pm parte ipsarum Constantiae, & Mariae petitio continebat, dudum ipsh de propria salute cogitantes, ac cupientes terrena in coelestia, et transitoria in aeterna felici commercio commutare , pro ipsarum 8c parentum suorum animarum salute , de

bonis eis a Deo collatis quoddam Mon alterium cum Ecclesia , si e oratorio in honorem, & sub vocabulo beatae Mariae Virginis, in burgo Caneae, in insula Creten. in tu adsocceii , ad id etiam tuo accedente consensu, construi, R aedifidari facere inceperint, & utrumque, juxta virium suarum facultates, dolare proponant, pro parte Constantiae & Mariae praedii harum nobis fuit humiliter supplicat uni, ut eis , quod dictam Ecclesiam per aliquem Catho licum Antistitem , gratiam dc communionem Apostolicae Sed is habentem, ad laudem Dei, ac in honorem, & sub vocabulo beatae Clam, cum ad ipsam baneta tu gerant singularem devotionis assectum, & in dicta insula aliquod Monasterium hujus ilicidi Saninae non existat, facere construi valeant, hujus modique Antistiti, postquam dicta Ecclesia taliter per ipsiim consecrata suerit , dictis Coii stamiae & Mariae, ac aliis quibuscumque honestis matronis in hujusnodi Monasterio morari, sc Domino inibi perpetuo famulari volenti bus, habitum regularem , per Moniales ordinis san Clarae gestari consuetum tradendi, & postquam hujusnodi habitus predictis Constantiae &Mariae per eumdem Antii fitcm traditus fuerit, eamdem Mariam in Abbatiisam, ac Monasterio, postquam consecratum fuerit, presciendi, licentiam concedere, de benignitate Apostolica, dignaremur . q. III. Nos igitur ipsarum Constantiae & Mariae pium propositum in hac parte plurimum in Domino commendantes, ac hujusinodi supplicationibus inclinati, fratcrnitati tuae, de qua in his & aliis in Domino specialem fiduciam obtinemus , per Apostolica scripta committimus & manciamus, quare nus , postauam Monasterium & Ecelesia hujusmodi sufficienter dorata su rint , camdem Ecclesam ad laudem Dei, ae in honorem dictae sancte Clane consecrare, Sc postquam tu iter per te eonsecrata fuerit, dictis Constantia et Mariae, ac quibuscumque aliis honestis matronis hujusmodi Monasterium intrare volentibus , habitum regularem dicti ordinis sanctae Clarae tradere et assignare, auctoritate nostra procures , praeficiendo dictam Mariam eidem Monasterio, auctoritate praedicta, in Abbatissam, ac curam et administratio

488쪽

Ρontificium

nem ejusdem Monasterii eidem in spiri rualibus et temporalibus committendo : jure tamen parochialis Ecclesiae 3ce. Datum Romae apud sanctum Petrum II r. cal. Septembris, Pontificatus nostri , anno XIlI. LVII. Uniuntur Monaserio δε Denere tres Ecclesiae parochiales. Reg. Vat. ex lib. S. diversbrum annorum, set . a IAd perpetuam rei memoriam.

f. I. Acrae Religionis, sub qua dile, in Christo filiae Abbatissa, &o Conventus Monasterii de Deneye, ordinis sanctae Clarae, Elien.

dioecesis, devotum de sedulum &c. annuamus . Exhibita siquidem nobis nuper pro parte ipsarum Abbatissae, & Conventus petitio continebat, quod facultates dicti Monasterii adeo sint tenues & exiles, quod ipsa Abbatissa &Conventus exinde sustentari, & onera eis incumbentia supportare, congrue non possint. Quare pro parte ipserum Abbatissae & Conventus fuit nobis humiliter supplicatum , ut in relevatione Onerum praefatorum, parochiales E clesias sancti Andreae de Niston,& sanctae Pontaniae Virginis de Eliesse, cum sancti Iacobi de Didenhani Elien. praedictae & Lincolnien. dioecesis . Quae quidem parochiales Ecclesae de jurepatronatus Abbatissae , & Conventus, ac Monasterii hujusmodi existunt, dc quarum nonaginta, cum omnibus juribus& pertinentiis suis eidem Monasterio, cujus ducentarum marcharum sterii garum fructus,reditus, & proventus secundum &c. non excedunt, perpetuo incorporare, annectere, & unire, de si aeciali gratia dignaremur.

q. II. Nos igitur prefatae Abbatissae & Conventui, ut eo quietius Domi-mino famulari valeant, volentes de aliquo subventionis subsidio providere, ac hujusmodi supplicationibus inclinati, Ecclesias praefatas cum eisdem juribus & pertinentiis suis Monasterio praefato , auctoritate Apostolica, tenore

praesentium, perpetuo unimus , incorporamus & annectimus: ita quod cedentibus , vel decedentibus dilectis filiis Rectoribus dictarum Ecclesiarum, qui nunc sunt, vel Ecclesias ipsas alias quomodolibet dimittentibus, liceat praefatis Abbatissae dc Conventui per se, vel alium, seu alios corporalem pos-iessionem Ecclesiarum, juriumque, & pertinentiarum praefatorum , auctoritate propria, libere apprehendere , dc perpetuo licite retinere in usis earum , di dicti Monasterii, omnesque fructus, reditus, & proventus hujusinodi e rumdem Ecclesiarum in earum & dicti Monasterii utilitatem, necnon relevamen eorumdem onerum, pro tempore convertere; Dioeceanorum locorum, & aliorum quorumcumque licentia super hoc minime requisita. Ita tamen quod quamlibet ipsarum Ecclesarum regi, & curam animarum dilectorum filiorum parochianorum cujuslibet ipsarum Ecclesiarum exerceri perfngulos idoneos Presbyteros ad nutum Abbatissae praediisti Monasterii existentis pro tempore, de consensu dictorum Dioecesinorum, sive ordinari rum locorum ponendos, dc removendos facere, ipsaque Abbatissa existens , Pro tempore, necnon Conventus eriscopalia jurast, luere, & alia ei silem

Ecclesiis incumbentia onera consueta ictaeantur in omnibus supportare. U Iumus autem, quod in eisdem Ecclesiis 8cc. debeat exerceri: non obstan. &c.

quibustumque . Aut si aliqui 3cc. generari: & quibuslibet privilegiis dcc.

mentio specialis . Nos enim ex tunc irritum &c. attentari. Nulli ergo &c. Datum Romae apud sanctum Petrum v l. Idus Novembris, anno XIII. Tom. IX. Ooo a I. VIII.

489쪽

LVIII. Ne habeatur in essus liber a domo seculari ad Ecclesiam Cur uom L-ianim. Ibidem sol. 26. Dilam filio Abbati Monaserit 'Mesmonaserii, Londonim. Haress .f. I. TUstis &honestis supplicum votis libenter annuimus, illaque favori- I bus prosequimur opportunis. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dile, harum in Christo filiarum Abbatissae & Monialium Monasterii siti

prope montem Turris Londonien. Ordinis Sororum Minorum inclusarum petitio continebat, quod quondam clarae memoriae Thomas Comes Bloni seriae, ratione cujuulam domus stae prope Ecclesiam dicti Monasterii, de consensit Abbatissae eiustem Monasterii , quae tune erat, ac licentia Sedis Apostolicae, ut creditur , interveniente, quoddam ostium, per quod de domo sita praedictam Ecclesiam intrare posset, fieri secit, & ordinavit. q. II., Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, domus praedicta post obitum dicti Comitis ad manus cujusiam Dominae temporalis partium illarum pervenerit, ipsaque Domina per ostium liujusinodi &c. prohibemus eidem , ne hoc introitu de cetero uti praesemat&c. Datum Romae apud sanctum Petrum, xv. Kal. Decembris, anno XIU.-LIX. redior Sororibus Monaseria sancti Pauli Ianuae, ut reeipiant Moitias,

etiam aura numerum praescriptum eidem Monoserio, in quacumque aetate connumas . Ex lib. I. anni I . sol. F8. Ad perpetuam rei memoriam .

l. I. Ta xigit honestas sacrae Religionis , sub qua dilectae in Christo sitae

. Abbatissa & Conventus Monasterii sancti Pauli Ianuen. ordinis sanctae Clarae, sub Regula dc observantia Sororum Minorissarum devotum& sedulum exhibent Domino famulatum, ut votis earum, illis praesertim , per quae ipsarum quieti, & commoditatibus consulitur, favorabiliter an

nuamus .

q. II. Exhibita squidem nobis nuper pro parte ipsi rum Abbatissae &Conventus petitio continebat, quod olim auctoritate Apostolica, in dicto Monasterio statutum extitit, & etiam ordinatum, quod nulla de cetero in Monialem dicti Monasterii recipi posset , nisi in vigesimo suae aetatis anno existeret constituta: & nihilomlnus quinquaginta Monialium numerus, &non ultra in eodem Monasterio extitit, auctoritate Apostolica, constitutus. q. III. Uerum, sicut exhibita nobis nuper pro parte dictarum Abbatista:& Conventus petitio continebat, hujusmodi divinus cultus ex eo in dicto Monasterio minuitur, quod illae, quae in liujusnodi aetate viginti annorum sunt constitutae, in Moniales dicti Monasterii pro tempore recipiuntur , non ita dociles, & ad osticium divinum addiscendum aptae existunt, sicut essent, si forent in minori aetate constitutae . Quare pro parte ipsarum Abbatissae &omventus nobis suit humiliter supplicatum, ut fratri Antonio Romano Visitatori dicti Monasterii, & succeilbri suo Visitatori ejusdem Monasterii pro

tempore existenti,recipiendi,cum consensit tamen Abbatissae,quae pro tempore suerit, Sc eariimdem Conventus, quascumque puellas,in quavis aetate constiti itas, etiam ultra hujus inodi quinquagenarium numerum in Moniales dicti

490쪽

Ρontificium. 67γ

Monasterii, dc eis regularem habitum , juxta consiuetudinem Monasterii raefati, exhibendi, eatque ad regularem professionem admittendi . Et nihi-ominus Abbatissae & Conventui praefatis, de licentia & consensu Vilitatoris ejusdem , quascumque , seu quoscuinque Procuratores , vel Procuratrices, aut Oeconomos, vel Oeconomas , qui, vel quae terras , posscssiones , &bona immobilia ejusdem Monasterii ministrent , deputandi, eosque , & eas. inter clauseram, vel septa Monasterii praefati admittendi , & eorum corpora in coemeterio , Ecclesia , seu clausura ejusdem Monasterii , si Procuratores , vel Procuratrices hujusnodi, quando transibunt ab hac luce , sepeliri ibidem voluerint , sepeliri saciendi , ac duos ordinis Fratrum Minorum Prosessiores, qui eidem Abbatissae 3c Conventui, & aliis ad ipsum Monasterium confluentibus , Missam & alia divina officia possint & valeant celebrare , recipiendi& alsumendi licentiam concedere, de benignitate Apostolica, dignaremur. q. IU- Nos itaque &e. hujusinodi supplicationibus inclinati, Antonio Romano & siiccetari suo praedicto , cum consensu tamen Abbatis, & Con- . ventus dicti Monasterii , recipiendi quascumque puellas , vel mulieres puberes , vel impuberes, & in quavis aetate constitutas , in Moniales, vel Novitias dicti Monasterii, etiam ultra praefatum numerum, dummodo ex receptione hujusmodi ipsum Monasterium non gravetur , eisque praefatum regularem habitum exhibendi, & illas simul, vel separatim ad professionem hujusinodi admittendi, ac Abbatissae & Conventui praefatis de dicti Visitatoris voluntate & consensu , quascumque personas utriusque sexus usque adnumerum M. R ad procurandum bona hujusnodi dicti Monasterii, & per- senas easdem juxta septa, vel clausuras hujusmodi admittendi , eorumque corpora, cum decesserint, jure tamen matricis , vel parochiali, Eeclesie, &cujuslibet alterius alias in omnibus semper salvo, in coemeterio , Ecclesia ,

seu clausura dicti Monasterii sepeliri faciendi: ae duos Fratres dicti ordinis Minorum Prosessores, qui eisdem Abbatissae & Conventui, & aliis in dicto Monasterio degentibus, ac ad illud confluentibus , Missam , & alia divina Ossicia possint celebrare , assumendi, retinendi, plenam & liberam, auctoritate Apostolica , tenore praesentium , concedimus potestatem &c. Nulli ergo M. Datum Rome apud sani tum Petrum Idibus Decembris anno xi U. LX.

Moniales Monaseria sannae Clarae sonen. subjiciuntur Generalis, O 'ο- sine aias Miniserorum regimini. Ibidem ibi. 36. Aufuturam rei memoriam . g. I. Ieet Apostolieae Sedis munificentia liberalis,de suae largitatis abu r dantia, quaedam interdum aliquibus persenis, certis ex causis i ducta gratiose concedat; ea tamen , si decursu temporum conspexerit in plurimorum damnum, vel scandalum converti, non immerito studet, ut suturis obvietur damnis & scandalis , matura deliberatione praehabita, revin

care ae

. II. Dudum siquidem pro parte dilectarum in Christo stiarum Abbatissae & Conventus Monasterii sanetis Clarae Saonen. ordinis ejusdem Sanctae , nobis exposito , quod licet hactenus Monasterium ipsum multa hon state & observantia regulari rectum isret , ac etiam gubernatum, d propterea populus ipse civitatis Saonen. ad Monast erium ipsum magnam haberi ide voti Oaem tamen a nonnullo tempore citra nonnullas divisiones,& partia-

Sedes Apostoliaca at quai do olim lanesin re

vocat.

SEARCH

MENU NAVIGATION