Iacobi Pontani de Societate Iesu. Progymnasmatum Latinitatis, siue dialogorum selectorum. Libri duo. Ad usum primae & secundae scholae gramatices

발행: 1597년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

41쪽

B. Hei,utinam haberem calamum meum:qugeo molestius amitto,quod tertium iam mensem usus sum : adeo bonus & firmus est. A. Quid si reddidero tibi calamum tuum B. Qui reddit, abstulit: atque hoc est, quod mihi dudum videbatur. A. Non est hoc semper co sequens,inepte.Tu tibi abstulisti.B. Qito modo quis post hominum genus natum sibi quidquam abstulit'A. Quia super auricula,ut mos obtinet, reposuisti, postea es oblitus; quodque non amiseras quaesiuisti,& alios furatos putauisti. En tibi tuum optatissimum calamum; deinceps quoties amiseris,auricula dextra interroga prius, an viderit calamur quam de innocentibus mentiare. B. Mi Aliapi mi Alipi.Gratias ago tibi;ignosce,obsecro, quod tecum egi suspiciositis,atque immod situs.

PRO GYMNAS MA

42쪽

LIBER PRIMUS. 3 i

v ABIOLUS. Rabiosulum te autumo .E. maob causem' Quod me modo Vellicas. modo pugnum in latus meum incutis. E. In laneum latusculum tuum.Cur dormitas'no decet hoc in schola. F. Mihi sic usus est: tu ut tibi opus est facto , ita facito. Tua quid refert E. Mea quidem aliquantulum, tua Vero permultum. Nam si te dormi e sivero,doctor me quoque ut infidelem custodem supplicio pto secuturus est F. Itane est E. Etiam,

dormitator,ita est. F. Permitte ut dormiam. Quomodo nunc est,aliter fieri non potest. E. Istam , Magistro ven am pete. F. Irridesiqua si tu d cas; pete ab atroci cane ut te mordeat: sua sponte mordebit. E. Ego profecto non fetam, non patiar, non sinam ut dormias: usque&Vsque molestus ero, etiam acicu-Ia,en,te compungam,Vt clames, teque ipsum vi sorex tuo indicio prodas . F. Mitte mervicissim indulgebo, si te somniculus corri puerit . E. Hanc abs te gratiam nolo. F. Tamen. E. Iam reddenda erit e memoria hesterna praelectio: exci te, somnum, frica

paulum oculos , & relege quae edidcisti. misi laxis: a tergo, sitara G2ut, ante oculos

vindicta

43쪽

31 PRO GYM. SELECTvindicta est. F. Quid releget nihil edidici. E.

Τum tu ipsa es miseria. E. Non exiget a me quidquam hac luce: no enim omnes, id quod scis,quotidie recitare possumus, praemultitudine. E. Ponamus eXgere: quid dices*F. Doce tu me quid dicendum. E. Pulchre dictu. Egone doceam te mendacem fieri' nihil attraxit funis tuus. F. Actum est, Verberabor, recitare non potero. Quid ergo proderit mihi si vigialem uno dolore duo peccata expiabo : dormiam rursus. E. Dormi, dormi, nihil moror. Si Magister me obiurgauerit, narrabo quid fecerim, quid dixerim tibi, quid tu contra res ponderis. F. Tantum ne me eXpergefacias. Si etiam hodie vapulauero,non moriar. E Quae tibi verberatio fauste, ac Iceliciter eueniat, mi Fabiole.

PRO GYMNAS MA

DECIMUM QUART V M.

Virtus interieris.

PARENS. LUDIMAGISTER. PARENS.

44쪽

M PARENS.Oper pretium facturum me credidi,si aliquando interrogarem te, uti sese darent initia,quantumque proficeret meus Laurientiolus.L.Est cur Deo gratias agas mirandunt in modum procedit in litteris. P. Iahuc accessum,& hoc abs te auditum gaudeo, tibique secundum DEVM ago gratias singu- Iares propter tuam diligentiam. L.Similes illius utinam essent omnes . Vertim alios plero sque minis & ictibus aegre promoueo ad discendum quomodocunque: iste tantum laudibus alitur , nihilque peius timet quam dedecus . inod si quando in concertationibus

frangitur quod per quam raro contingit)plorat tanquam si parentem amisisset. Excellenti inprimis est memoria: nam cum facile perincipit quae audit & legit, tum fideliter continet. Quid multis ducit classem suam, & cim tempus aderit ad scholam superiorem a scen dendi,aut primus, aut a primo proximus est ascensurus. P. De moribus quid sperem L.

Non minora. Pius omnino puerulus est; C techismum memoria tenet ut nomen suum g

Rosiarium secum assidue, & in sinu semper libellum precationum gestancum in templum

45쪽

veni naus, quietissimus est,Deumque preciuus colit quρm religiosissime: quin & in ludo nemo ipso tranquillior, nemo ad parendum promptior. Aureum genuisti filium : Precare numen coeleste, ut sospitem annos iuueniles conficere patiatur: magnam utique & claram Reipub. iampadem accenderis . R ViX sum apud me prae gaudio.Insistito mihi puerulum erudire, sicut facii, & scito te ob hoc ut fratre fore mihi in medullis.Malo enim prorsus C i rere liberis,quam eos non habere qua pra stantissimos: quales tua fideli opera mavisurum spero. L. DEVS Votis tuis , optatisque quam cumulatis. sime respondeat.

46쪽

EX SECUNDO

DECIMUMQVINTVM.

Cubitum dis cest stri.

PAEDAGOGUS, LUCIOL ' ΕΤ AMANDVS, pueri, PATER, MATER. PAEDAGGOGUS. Heus pueri,iam satis superque lusum est a coena , quantum videlicet nunquam antehac. Dormitum censeo aliquando discedamus,quandoquidem istic hcra nos admouit.L. Hora'numerastin Aman de,octauam A. Ego vero numaraui,ac pride. L. Cur tu reticebas A. Quia iuuabat ludendo tempus eXtrahere,& alienas partes atque munus arrogare mihi nolebam.L.Astute. P. Amade, Amande, quid Verbi ego ex te audio ' Α- Habes caussas. P. inae isthqc religo in te incessitφTibi edico,in posterum pace mea arro ges licet,& simul octauam pomeridianam alidioris, mihi aurem Vellas. A. Si ita vis. P. Newς ita volo. Nec du est cupido somnia

47쪽

as PRO GYM. SELECT

rie prohibe nos, amabo, adhuc aliquantisper hae tam bella & optata lusione contendere;

paululo contenti erimus. P.Accessit vos somnus, qui quam moX cubilia vestra ascenderitis, tam mOX Vtrumque complectetur :etenim puerorum eli amanti sisimus . Estne aliter ac dixit A. Haud aliter. P.Ite prae.L. Ecce imu S. P. Caeterum antequam in cubiculum nos abdam us,parentibus pro consuetudine dicenda

est salus, porrigendaque prius osculata manus dextera , poplitibus modice curuatis, id quod boni liberalesque pueruli factitare co-sueuerunt,& ego vos sic institui.Α. Adeamus igitur ad eos festinato 'Pater mi charissime,&tu mater suauissima bene valete in hanc noctem;nos ad quietem capessendam proficisci. mur. L. Saluus esto in crastinum pater, fatuaesto mater.PAT. inlidi sopor ocellos Vestros obtegere properat φ Vtinam quiescatis ambo tranquillissime Vsque in lucem.Veruntamen non usque adeo in multam lucem. Septe ho- rq vel pueris putantur tufficere. Nihilominus ego vobis octauam & aliquid etiam ultra indulserim. A. Istuc tibi est in manu, pater. M.

Dominus IESUS vigilantc. vos iuxta atque

48쪽

LIBER PRIMUS. 37

somno consopitos ab omni malo periculo*semper custodiat,silioli mei. P. Spero equide

hanc noctem euent uram nobis ex sententia.

PRO GYMNAS MA

Salutatio matutina, lenta culum.

PM DAGOGUS, CALLISI VLVS, ET HYACINTHI S pueti. PATER. MATER, COQUA. PAEDAGOGUS. o Callistule,itane tardus

in induendis caligulis tuis C. Praeceptor, dum festino , conuersa est sutura in latus tibiae : iamque nec progredi possum trahendo, nec regredi; usque adeo fixe adhaerescunt. P. Sine, ego a pede detractas, denuo inducam. Induxi,bene habet. Porrige calceolos Hyacin the. H.Apert6lae,an cu ob stragulo'P. Apertos, cum zonula & fibula . Nunc thora em

pium cape. 1 u macintli ligulis astringe

49쪽

thoraci caligas fraterculi: fac nodos imos, noangustos. H. Pro, I gulae sunt exarmatae Propemodum omnes. P. Ementur nou ,nuis ut potes. Pecte modo capillum Callistule,hem

tibi pectinem. C. Hoi hei. Quid est quod sic

clamaslC. Crines nimium sunt conuoluti Mῆmplicati; dolorem mihi facio dum pecto. P. I adijs maioribus utere. Cito faciem manusq; luite. H.Factum. P. Descendamus in hypocaustum. bi intrauerimus, salutabitis parentes & sorores paruulas , ijs verbis & gestibus, quibus a me edocti estis. C. Salue pater opti-lane. H. Tu quoque mater amantissima fatue- To.C. Salutem vobis precamur sororculae no- irae dulcissimae. ΡΑ. D E V S fortunet nobis cmnibus hunc diem , mihique, coniugique meae seruassit communes liberos.M. Placidone sbmno defuncti estis'H. Placido. C. Ego haud quaquam,o mater: saepius enim euigila-Mi.M.Miseram me, quod Verbum audioφ euia nilassi accede ad me propius. Quare euigila- si*mi Callistule. C. Caput d olebam, & etiam vim dolor manet.M. Multus et C. Aliquantus. 1. Vnde hic dolor'de ventoἶat incubicu-

50쪽

LIBER PRIMUS.

mune,frigus urit neminem.C. Quod se spicor, inde, quia me heri tecum cena abstinere Vo-Iuisti. M. O factum male. heus Euphrosyna. E. Quid me vult dominalM Ambobus offam fac pares. Quam citissime poterit,ia m hoc cedere ad factum cupio. E. Equo'Μ. E Vino immisce crocum, & puluisculana nucis aromaticῖ, quantum iudicabis immiscendum: tur undis vero panis similacat patinam imple, qui bus ius feruens superfundes.E.Teneo. Nunquid aliudἶM. Aliud etiam . da visique nihilominus collyram suam. E.CUrabitur. M. At mature. E.Intelligo. Sed nunquid adhuc imperas M. Nihil P E. Interea tantisper cum libellis colloquimini, dum ientaculum infer turiH.Licet.

DECIM SEPTIMUM.

Consecratio mense.

PATERFAMILIAS, LIBERI, MATEM FAMILIAS. lATERFAMILIAS. suauistisne mensa fi' 'h L.Strauimu inutar.M. Aqua manibus

SEARCH

MENU NAVIGATION