장음표시 사용
2쪽
Atur Logica artificialis, hoc est habitus studio, exercitatione acquisitus per regulas certas, & infalli, biles operationum nostri intellectus, & est ad alias scientias totales acquirendas solum moraliter necessaria : Est virtus intellectualis secundum partem analyticam , topicam, & sophisticam , est vera scientiasmpliciter, & adaequale practica ; Bene dividitur in docentem , ,& 'utentem , prima est quae dat praecepta , quasi in abstracto desaniendi , stilogyzandi , &c. secunda est quae per sua praecepta actu dirigit operationes intellectus , Habitus autem Logicae docentis,& habitus Logicae utentis non realiter, sed per intellectum solum distinguuntur.
Suppositis varijs obiecti acceptionibu , & divisibnibus obtestim materiale Logicae non sunt Voces , neque res Omnes, neque intellectus , itaut obiectum Miributionis sit , Vol voces recte dispostae ,'vel res rem cognitae , vel micilectus recte intelligens ; sed obiectum
3쪽
materiale sunt operationes intellectus, quatenus dirigibiles, obie- Elium Armale est ipsa rectitudo , & operatio recta est obiectum attributionis , & licet obiectum adaequatum Logicae sint omnes tres m n operationes , asserimus tamen obiectum principale Logicae Aristote- G
licae esse syllogismum demonstrativum.
Ens rationis Logicum ut esse cOῖnitum, esse genus , &c. & unia versim omnes secundae intentiones Logicae non constituuntur formaliter per aliquam relationem fictam , neque per aliquod Ens dimi& abusivum , sed sunt denominationes extrinsecae reales
l, ovenientes a sermis realibus , scilicet cognitionibus taliter , vel ta- iter tendentibus in obiecta. Ens rationis Methaphysicum ed illud , quod tantum habet esse obiective in intellectu , Potest tam intellectus creatus , quam increatuq cognoscere obiectum impossibilia , adeoque tam Deus, quam Creatura , potest facere ens rationis , tam per actum negativum , qutin assirmativum.
ira ς realis est summa extremorum unitas qua maior dari non po- L
test, dicens ipsorum consensum in omnibus persectionibus cum mutua nafirmabilitate in recto a Distinctio est vera extremorum de se invi- Ncem negabilitas in recto , sed est negatio identitatis unius cum alio. UInter gradus metaphysicos eiusdem individui realiter identificatos qnulla datur distinctio media, quae a Scotistis vocatur formalis ex natura rei s Negamus etiam in creaturis omnem distinctionem virtua- hlem , vel sit intrinseca , vel extrinseca , quae sit capacitas ex parteia vobiecti ad sustinenda praedicata contradictaria , solum igitur agnosci- cmus inter praedictos gradus distinctionem rationis ratiocinatae; Hinc negamus praecisionem obiectivam. y
Universale Metaphysicum est unum aptum esse in multis , non 'datur a parte rei neque in singularibus, neque extra singularia, neque in Idaeis
4쪽
in Idaeis Platonicis, sed solum in intellectu creato, a quo solo fit per cognitionem directam, & praecisivam non obiective, sed sormaliter. Universale Logicum est unum aptum praedicari de pluribus, in ipsa actuali praedicatione retinet universa litatem . Recte dividitur in . quinque quasi species, quae sunt Genus, Species, Disterentia , pro rium , & Accidens , haec quinque praedicabilia bene definiuntur sintis definitionibus . Genus ut habeat rationem praedicabilis requirit plures species saltem possibiles, praedicatur de suis inferioribus per modum totius potestativi, & habet rationem partis actualis componentis una cum differentia speciem. Individuum est quod de uno tantum praedicatur , potest abstrahi ratio communis ab omnibus individuis in particulari .
VI. Ens reale creatum dividitur in decem praedicamenta , quae sunt Substantia, Quantitas, Qualitas, Relatio , Actio , Passio , inando, Ubi , Situs, Habitus , Substantiae conceptus bene explicatur per hoc, quod sit principium per se substinendi, & alijs substandi; diViditur in primam , & secundam , hoc est, in singularem , & universalem ,
Summum genus in praedicamento Substantiae est substantia completa, & finita , adeoque excluditur Deus ab hoc praedicamento . Relatio praedicamentalis non consistit in solo sundamento , nec in sola ratione fundandi, nec est Entitas modalis distincta a fundamento, termino , & ratione fundandi, sed constituitur sermaliter per utrumque extremum , posita ratione fundandi . Non datur adaequale relatio
Voces signiscant primario , & immediate res, secundario vero,& mediate conceptus , Veritas formalis est consormitas cognitionis cum obiecto sicuti est in se ue Datur solum in actibus iudi cativis, non reperitur ergo in rebus, neque in sensibus , neque in simplici appraehensione , . in 'uibus tantum reperitur. Veri s mate-rialis , & radicalis ; veritas formalis non suscipit magis, & minus , licet suscipiat falsitas, adeoque una propositio licet non possit.alia usrior esse, potest tamen esse falsior , non est adaequale intrinsecata actui vero i ta duabus propositionibus contradictari js de suturo
5쪽
contingenti tam absoluto , quam conditionato altera est determinath - & altera determinath falsa, etiam praescindendo a Divinata,
scientia ; Actus semel veruς'non potest transire in falsum , nec ἡ
EX LIBRIS PRIOR VM ET POSTERIO M.
VIII. DIscursus est progressus intellectius ab una notitia in aliam , hine
sequitur ad rationem discursus requiri pluralitatem notitia rum, itaui una notitia ex alia inseratur. Discursus includit ellentia liter, non solum Conclusionem , sed etiam praemissas , Syllogismus est Oratio , in qua quibusdam positis aliud quid a positis necesse est contingere, eoquod haec sint. Vis syllogillica fundatur in illis principijs : Dictum de omnis & dictuli cie nullo . Positis praemissis, quibus intellectus assensum praeititu , necessitatur ad assensum Conclusionis, tum quoad specificationem , tum quoad exercitium , Demonstratio est syllogismus faciens scire, alia est a priori, alia a posteriori; Demonstratio a priori procedit ex Veris, primis , immediatis,& notioribus, causisque Conclusionis; Datur scientia de novo, quae non est pura rem iniicentia , S definitur cognitio certa , & evidens demonstrans de suo obiecto proprietates per certas demonstrationes. Dividitur in praeficam , & lpeculativam , quae diversitas desumitur ex fine utriuique , Potest in eodem intellectu stare simul actus veraescientiae , opinionis, & fidei cum divinae, tum humanae circa idem obiectum materiale.
PHysica , quae est vera Scientia speculativa, habet pro obiecto
attributionis Corpus naturale , ut naturale. Principia intrinseca Corporis naturalis sunt illa , quae neque ex alijs, neque ex Rlterutris, sed ex his omnia fiunt; in fieri Corporis naturalis sunt ria , scilicet Materia , Forma , & eius Privatio , in facto esse vercsunt duo , Materia nimirum , & Forma , Materia prima , quae es
Substantia incompleta definitur positivE , & negativὴ ; positive sic Est primum subiectum uniuscuiusque ex quo fit aliquid , cum irilit
6쪽
non secundum accidenς, α si aliquid corrumpitur in hoc abibit ultrumum ; negative definitur e quod per se ipsam neque est quid , neque quantum , neque quale , neque aliquid aliud , neque negationes horum ; sed id , de quo omnia praedicantur , est ingenerabilis , &incorruptibilis , est pura potentia physica , non metaphysica , quia includit actum entitativum , habet propriam existentiam , per quam saltem inadaequale existit, praescindendo ab existentia format , & licet Materia prima non m stit naturaliter existere spoliata omni forma substantiali, supernaturaliter tamen potest. Appetit appetitu innato omnes formas, non quidem appetitu simultatis, sed simultate appetitus ; hic appetitus est indistinctus ab ipsa materia , est appetitus aequalis ad formas inaequales. Necessitas materiae primae colligitur ex conceptu quid litativo transmutationis substantialis, & ex universalissima inductione in coeteris mutationibus tum naturalibus, tum artificialibus. Essentia in rebus creatis non distipsuitur realiter ab
II. Forma substantialis desinitur communiter ' raxio ipsius quod quid
erat esse rei; Armae materiales educuntur de potentia materiae; Formae Spirituales sicut non sustentantur a materia , ita neque in illius potentia continentur , nec ex illa educuntur, sed creantur a Deo. Forma licet sit pars principalior Compositi, tamen non est tota illius quid ditas. In eodem vivente non dantur simul praeter Armam totalem aliae Armae, vel corporeitatis, Vel partiales, adeoque caro , os , cor, &c. solum materialiter , & non Armaliter disserunt . privatio
formae subsequentis est principium per se fieri corporis naturalis, negiones proprie oquendo nihil sunt in esse rei, & extra intellectum; mpositum praeter mat i Π , & Armam includit unionem, quae
nectit utrumque extremum ; haec unio est modus substantialis super additus materiar, & formae essentialiter requisitus ad constituen dum unum compositum , in quo unica 'ntum datur uoio re pia in Materia. Non distinguitur realiter compositum a suis partibus collective sumptiq. A
Natura des nitur : principium , ct L uti motus, & quietis eius in quo est primo , & per se , & non secundum accidens ; Ars dici tur Naturae imitatrix , quia applicando .cti Va passivis producere po i test plures effectus naturalis y Ars Chymica, sed Chrysopaeia dire ctly
7쪽
ctive concurrens, verum aurum essiciens, repugnat moraliter , non
physico; Causa est principium determinans cum virtute adesse aliquid ; alia est materialis, alia formalis, alia essiciens, & alia finalis. Negamus in Causis essicientibus mutuam Causalitatem , & admitti
, posse supernaturaliter eundem numero effectum pendere a duplici Causa totali . Aelio , quae definitur actus huius ad hoc , non distinguitur realiter a passione ι quae definitur : actus huius in hoc :probabilius est actionem reciei in passo. Causa finalis est illa , cuius gratia coetera fiunt, Virtus Causae snalis est sola bonitas appraehensavera', vel apparens ipsius finis. Sola agentia intellectualia agunt sor- maliter propter finem . I V. Deus necessario , & immediate concurrit ad omnes, & singulos effectus Causarum secundarum , hic concursus Dei non est Physica praedeterminatio , quae multiplici ex capite repugnat; Est igitur in actu primo concursus Dei cum Causis secundis exhibitio omnipotentiae indifferentis, in actu secundo vero est ipsa actio , qua Deus , &Creatura indivisibiliter agunt: cum toto hoc tamen stat, quod Deus determinet creaturas ad individuationem effectus'.
F I N I S. Disputabuntur publice Florentia in Templo Societatis Iesu sS. Damus Evangelista a Carolo Antonio Pindio Florentino. Anno I 696. Mense Die FLORENΤIAE, MDCXCVLEx Typograethia Petri Matini, sub Signo Leonis Aurei. Super. perm