D. magistri Ioannis Isaaci Hollandi, viri in philosophia, potissimum vero in arte chymica celeberrimi Opera mineralia, et vegetabilia, sive de lapide philosophico, quae reperire potissimus, omnia. Nunquam antehac edita, ac nunc primum ex optimis manu

발행: 1616년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ΔΣι ωERUM MINERA UItaque constat lapidem nostru nullum metallum translaturum ex sua natura in aliam naturam,nisi virtus ei insit ps r quam Poteritiam eam haberet, Ita neceste est, si lapis potentiam sit habiturus ,omnia mQrtua immunda metalla vivificandi, ac liberaturus ab omni immunditie,ac sui similia in unam partem facturus, ut lapis fermentetur corpore omnium purissimo, quod in toto orbe

sit,ac cum eo conglutinetur,ita ut corpus illud sit lapis , ac lapis corpus illud: ita ut in secula in unum, ac simul, & in una substantia sint permansura, ac nunquam sepλ-

rentur.

m eoniuncti ITSM coniunctionem Philosophi fermen--equamPni- Atare dixere,atque hoc est opus illva 3 cie Iroh ri ἡ Ac istud fermentare stolidi non intel- op 3 3 dicrum ligunt: ac putant fermentum corporis crudi. V ς' adducendum ad opus lapidis, cum lapis in opere stat. Sunt capita insana, verba Philo sophorum non intelligunt,sed verba Phil . sophorum ad suatn stultam opinionem per-zrahunt: ut quod corpora imperfecta, ac crudum Mercurium simul ponunt, ac cum in eo insano sunt opere, aliquid corporis perfecti addunt, atq; id fermentum vocant.. q. - Nam lapidi fermetum addi non potest, donec omnis simul perfectus sit: ac thm additur eo modo,quo his doctum di atque eti-

262쪽

M. IOAN. DA Acr. Σχι'amnum docebitur. Ac loquuntur etiam de lapide multiplicando ubi perfectus fuerit id dictum est de fermentando. Lapidem se mentare Volunt in opere stantem: ac lapis non potest fermetari nisi cum persectus est . Ac lapis multiplicandus est,cum est in ope re , sublimationibus ac destillationibus, ac lapidem subtilem essiciendo. Atque ita manifesto intelligere potes, omnem opinionem eorum falsam elle,ac fraudulentam. :

CV M aooo auri habes aut eo amplius consecta, satis habes quo totum tuum lapidem fermentes. Tum lapidem tuum

pondera , ac vigeses tantum auri tui sume, quantum lapis ponderarix: ac cape crucibulum fortem , ac in eo aurum tuum pone, desine liquefieri. Tum ignem ei tam calidum stibijce, ut fluat: tum sensim ac cunctanter puluere lapidis tui superilcito, donec omne pulverem lapidis auru illud imbiberit.Tum

sinas ctianum 1 aut si orationu dominicaria: spatio fluere.Tum effunde,ac sine frigefieri. Tum pulueriZa,sinet se puluerietati in more vitri, ta fragile est.Tum magnu crucibulum habe qui igni serendo sit. Tum habe admodum forte crucibulum vitreu ex vitro duro cossatum, quod a calore ignis liquefieri nemqueat. Ac crucibulus vitreus quadrabit cruciesilo terreo:ac pusillu eoaeris cribrati inter

utrum

263쪽

ar OpURVM MiMEn Attinetrumque crucibulum sparge: ita ut cruci huius vitreus firmiter in crucibulo rerreo stet. Tum crucibulum firmiter operi, & in furno venti pone,ignem subijciens talem, ut lapis cum auro liquefactias stet, ac liquefa- .ettam retine per dies 3 ac noctes. Tum sines xaph semen- sua sponte frigefieri. Tum exime: lapis tuus

αὸν I. formentatusis& paratus ad proiectionem

monent facto eo faciendam. Ac cum proiectionem facies, sumes eius paululum, ac in puluerem cori-

tundes,ac super argetum proi cies, ut siupta doctum est. Author tibi sum ut super argentum semper proiectionem facias: nam id metallum est proximum: ac super id i pis tuus altiorem proiectionem est facturus. quam super metallum imperfectum. Aurprohce super Iouem, super ipsum lapis tuus altiorem proiectionem faciet quam super

Mercurium: ac super Venerem lapis tuus maiorem proiectionem est facturus, qtiam super Saturnum, ac super Saturnu altiorem quam super Martem. Ac si super Mercurium proij cis ei lapis tuus, non adhaerescet: . . nam Mercurius avolaret antequam lapis liquescat: lapis leniter esset calefaciendus. Sed tua nihil refert, quamvis proiectionem super Mercurium non facias. Metalla imperfecta satis multa sint ad proiectionem

264쪽

NV N C te materiam nosse docui,

ac quo pacto lapidem eX Eo conficias. Ac iam quae metem meam probe intellige. Nam omne simulm utabitur quod Deus creavit, solo auro 'excepto, hoc no computrescet. Ita nulla ros est in orbe quae sit eius generis: acob id no est quicquam pretiosius in ombe quam Sol: atque ob id Reges super Pectus gestant. Ita te veram artem docui, gratia Deo.

Libri primi finis.

265쪽

operum Mineralium M.

IOANNis I fA AC i Hollandi siue de Lapide Philosephiso,

latione d Cetur a quo

vebit. Multu e totis esse

gis in an, mali.

6 p. I. SC i a τ filius meus in hac arte muli si esse

erroris, in opere vegetabili potissimum, atque etiam magis in opere animali. Ratio haec est, . p. II.

IN Vegetabili multum destillandum, solven

dum,congelandum rectificadum: ac spiritus accurate aiIervandi ne in acrem evolent: ac variae aquae fortes parandae, multique spiritus humidi fixandi: ac opus est multo regimine atque cura, ne spiritus tui vitrum tuum fixatorium disrumpanx copiosiore aut vehem tiore igni adhibito,antequa fere fixentur: tum enim sese attollunt, ac vitro fixa torio conclusi tenentur, ac per elevationem vitrum disrumpunt, ac tum omne quod inerat, editur. Itaq; sedulo advigilandum est, magnum enim periculum in hoc situm, quod norunt illi qui fecere; estque multum laboris& temporis im- ipendendum in vinis rectificadis, quemadmodum

266쪽

'M. IOANN. IsAAer 22'gum etiam in aquis fortibus parandis, ac spiritibus probe asservandis, ne evanescant. 6 p. 3.

TV u etiam in digestione & putrefactione

magno acumine opus est, atque ignium mira regimina adhibenda. Itaque semper via gilare opus est, ac magna cura cauendum, nilli norunt qui idipsum quotidie experiuntur, dcc. Pieterea magna cura adhibenda est ad Corpora & terram calcinanda & reuerberada, ne in vitrum urendo redigantur, ac nimis sicca efficiantur: quare magna ignis ratio habe-da est, atq; magna cautio adhibenda. gd haec teme clarificandae sunt, ac aquae destillandae, ac praeterea omnia opera ad hoc necestaria efficienda . Praeterea in colunctione si vel nimium Vnius aut parum alterius adhibes,aut humiditatem tuam initio male asseruasti, medicinae tuae ingressim non habent, ac timedum est ne opus tuum corrumpatur. Itaque multa cura, onus, tempus,ingentque sumptus est adhibendus; ac putates nos omnibus rebus probe perfunctos, si nobis vitrum rumpitur, aut quid praedictorum , ac nos ad finem peruenientes volumus proiectionem facere, ac nihil

proficimus, nescimus quid nobis desit, ac qui id accidat,atq; id sit vitio nostri opificis. Quare,mi fili, ne hoc opus vegetabile aggrediaris, suadeo, ob rem enim quamlibet exigua opus perditur. Praetera nunquam aggrediaris . pus

267쪽

separata

elemento

ΟpgRvM MINERALI . lacere in animali ob separationem element m. rum; est enim etiamnum multd maius onus,& cura ob separationem & rectificationem, quae in ea fieri debent, ac multam incertitudinem, cui ea est obnoxia: estque rempus adeo longum, ut finis operis ignoretur: ac si initio tuae humiditatis naturalis aliquid amittis, pus tuum in compositione nimis aridum evadit, ac si amittis vllos spiritus per acrem in destillando, vitio vasorum aut tutamentorum,

altas proiectiones simul amittis: siquid ignis

amittis, tua medicina alte non colorat, ac ingressiim amittit: sique nimium aeris habet, maerem evolat,& si nimium aquae, spiritus submerguntur, ita ut fixari nequeant, ac si nimium terrae habet, nimis sicca est, ac nullam liquefactionem, neque ingressim habet Itaq; separatio elementorum nimis est periculosa: nimis enim Deile ni, ut quid alicuius elementi deperdatur, tum opera, tempus, impensa, ac simul omne perij t. Itaque si me audies, separationem elemetorum devitabis, siue in Me curio operis mineralis, aut vegetabilis, aut in lapide quem nobis D E V s gratis donat, ubicunque de ea re fit serino, ac dicitur elementa esse separanda, vita omnia ea opera ob ince titudinem. Nimis enim ficile fit, ut quid ex humiditate eius deperdatur, in initio, in me

dio, aut in fine, ac cum quid humiditatis eius

268쪽

amissum est, opus omne periit ἐκ corruptum

est. In compotitione enim opus coniungi nequit, atque ingressus ei est ademptus, ac omnino deperditus. Fuh re tamen artifices no pauci qui omnia haec opera fecere, ad natura pervestigandam,vetum opus magnum prius perficere,&C. Nam qui opus magnum perfecit, sumptus nihil curat. Fuere item nonnulli qui mitificis amalga- .m attonibus, ac fixationibus, multiplicationibus, atque multis alijs mirandis operibus fuere occupati: ac habebantur ea admodum bona per mensem, aut 7 aut 8 hebdomadas, aut etiam Io. atque interdum adeo longa sunt, ut ac finem pertingere nequeant, ob vitia quae in opus incidunt. Nam in initio,medio,aut fine, genuinam humiditatem non servant, ita ut nimis siccum fiat: aut nimis calide aut nimis diu ad ignem coquunt,ut ingrcssam amittat ac solutionem. Ita nihil proficiunt, verum .pera, impensa, ac tempus illis perit. Ita, mi fili, istas amalgamationes, aut mulatiplicationes ac fixationes devita, quamlibet enim speciosae& probae esse videantur, tales sunt, ut ad finem perveniri non possit, atquci etiam incertum est ob ablutionem & mundificatione, quae fieri debet: nulla enim fixio fieri potest, quin spiritus purgentur ab omni sua immunditis , atque iacibus careant z

269쪽

mmendatio operis magni ob facilitates

securitatesae simpliastitat .

a3o OpERU MINERALIvMalioqui nulla mixtio aut fixatio fieri potestesque in mundificatione aut ablutione quid

tuae humiditatis amittis,omne tuum opuS co

rumpitur . Itaque, mi fili, tibi suadeo, devita omnia opera m udificationis,&ablutionis,aut in quae separationes elementorum ingrediuntur, aut destillationes, aut calcinationes, aut solutiones,&coagulationes, aut opera per

grina,in quae cura & regimina ignis incidunt, ob cucta pericula quibus ea obnoxia esse possunt,quae partim hic omnia recensuimuS, CX-ercentibus ea quotidie probe nota. Quocirca, mi fili, ne nimium properes aliqua horum operum facere aut incipere: nam sexcenta pra terea vitia incidunt, quae hic non comemora mus .Quare adhaereas arti magnae, aut magno Elixiri, ut maiores tui fecere, quo facta omisnem natura pervestigare poteris, sin aliter feceris consilium meum non sequere. Ante omnia in opere magno labora, in eo enim nulla cura,nec destillatio, nec congelatio, nec mundificatio, nec opera peregrina,nec reS peregrianae, nec immuaar,faeces habetes; nec calcinas, nihil enim opus: non separas elementa, munda quippe lant: nulla re opus habet: unum est

genus, res una, & vas unum, fornax una, aC sVnum opus ad album, ac rubrum, ac nullum

periculum in opus potest incidere. Vnde Veteres dicunt,opus non est, nisi opus muliebre,

'fluos pucrilis, i*nari percipere nequeunt, qui

270쪽

M. IOANN. BAAc 'r I3r quia opus tam est simplex. Opus enim magnusemetipsum solvit, semetipsum sublimat, semetipsum fixat, semetipsum liquidum in mo- dum cerae essicit, semetipsum perficit, m. Ecce, mi fili, nunc omnia tibi vitia patefeci quae in omnia illa opera varia possitiat incidere, quae singula non recensui. Quare sepias hein desperationem incidas, ob vicia quae tibi in praedictis operibus obvenire possint. Verbis apertis te allocutus sitina nullis parabolis usus.

Si tibi verba facerem de Sel bach, Kalhabria,

Mannem, ac de quadam re rubra, ac de caeruleo Muerach, Illabar,& Cafaria, & huiusmodi, haud facile caperes, sed tibi viam aperui, atque omne obstaculum removi, nequid Crres. Quare magno operi adhaere, in eo nullus error, nec cura, nec labor, nec vigilia, nec corrumpi potest, nisi data opera velis Corrumis pere : neque ad id ullum peregrinum instrumentum,aut vitrum usurpare opus habes; Vnum Vas, nec amplius,una fornax est, nec amplius; unu genus materiae,nec amplius .Quare

Geber Philosophus ait: Noster lapis est unum

genus, res Vna, Vnde ignari artem capere nequeunt, nec adipisci, ac rebus nostris species, aut materiae peregrinae no permiscetur : ac illi assumunt res peregrinas quae eius naturae non sunt,atq; eas volunt eius naturae essicere,quod

ipsis impossibile est: tumque in ijs fixandis elaborant: ac cum ea fixa habent,t m profecerunt

SEARCH

MENU NAVIGATION