D. magistri Ioannis Isaaci Hollandi, viri in philosophia, potissimum vero in arte chymica celeberrimi Opera mineralia, et vegetabilia, sive de lapide philosophico, quae reperire potissimus, omnia. Nunquam antehac edita, ac nunc primum ex optimis manu

발행: 1616년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

panuu M1NERALIV nace secreta collocabis,in cuius iuperiore ae inferiore parte aequalis sit calor. Adhibebis vero initio ignem pusillum continue ad Ιχ. dies & noctes lampade,deinde ignem augebis paululum per gradus, prout ignem aut

calorem posse ferre videris. Id vero hoc modo perspicere aut animadvertere poteriS. Sume aliquantulu tuae materiae instrumento argenteo, laminaeque argenteae impone, rua carbonibus ardentibus superi meositarnes interdum calorem magis magisq; augeri : tum facile videbis quam calidum poc. ns essicere: materiam autem quam ex vitro sumes pondera prius quam laminae imponas,cumque eam lamina removes,rursum

pondera, si forte quid impuri abierit: ita

nosIe poteris numquid sis perditurus necne,& fecundum id ignem augere poteris:a quicquid agas nunqua ignem augeas, quin prius aliquid eximas, ponderes , ac laminae ars meae imponas, uti prius dictum est: &quin videas quem calorem ferre possit, antequam ascendat: ita facile in igni errare non poteris, estque hoc secretum tam magnum quam est in arte. Nam si tantum adderes ignem ut sublimaret, aut spiritus exi-Tet ex fermento, ac supra fermentum sese locaret, quansuis sursum non sublimaret, rursum tibi eximendu esset, ac denuo con- crendum : quomodo enim lapis una cum

32쪽

fermento fixari pollet, cum sibi inuice perismista non essent, id omnind foret impossibile. Itaque nihil aliud hic nobis curandum

est, quam ut ignem ita regamus, ne spiritus e fermento sublimet, neue exeat, ac sese suis pra fermentum locet, aut praetere ne superisne talem illi adhibeas calore, ut spiritus per fermentum exeat, infraque in fundo vitri sese repouat. Itaque hoc pacto ignis regendus. ut in superiore ac inferiore parte fornacis sit aequalis calor. Valde fallereris si mai rem in superiore quam in inferiore parte fornacis calorem excitare , ita ut spiritus me fermentum infra subsideret, & tum inde liquid ad probandum sumeres. Quocirca fac,ut supra edoctus es,videlicet ut probes&. ponderes: nam si eximeres & probares, non autem poderares: cum de tuo fermento sumeres ex quo spiritus esset sublimatus infra supraue, plenum pondus reperires: tum fixum esse reputares , verum fallereris: Spiriatus enim infra in sundo iaceret, & fermentum super Spiritum, nihilque probasses aliud quam solum fermentum. Quare accurate prospice uti ignem ita regas,ut calor infra & suprI &in lateribus sitaeque magnus: y stat&quicquid agas potius minore quam ma- quam invehauiorem ignem adhibeas: ita falli non poteris, R in igni ac tametsi tempore multo longiore opus erit antequam Gabitur, Lamen multo cer

33쪽

Nota, orati nis dominicae Φatio ignem

posse negligi,

Ita ut ab inte-

struendo caueas, ne de integro iterum tibi sit incipiendum,perinde ac si igni admotumno fuisset. In tota enim arte nihil magis hac fixatione curadum est. Spiritus enim ac fermentum coniuncta & coadunata manere debent, si alioqui tandem fixarentur. Nam quomodo duo unum fierent, cum Vnum alteri sesubstrahi cumque a se inuicem separantur Itaque, mi fili, prudenter Vide, ut ignem tuum ita modereris, ne spiritum,aniamam & corpus Esse inuicem fuges igni vehementiore, sed semper exiguu ignem strue,

Ut coniuncta maneant, . Vt anima & corpus

utraque unum elle possint. Hanc lectionem sepius relege, animoque imprime; ignis enim negligentia multa opera perdu turmam orationis dominicae spatio fit ut ignis neglia gatur, ita ut rursum de integro sit incipiendum. Item nunc, fili mi, aliquoties aliquid eximes, ut praedictum est, ac dispicies quem calorem ferre possit; addesse , talem calorem per gradus donec fixum sit,ac flam mam se re possit eo temporis spacio, quo θecies aut duodecies Oratio dominica recitari posset: tum si nihil in pondere amittis, fixum est, actum illi adhuc quintam partem spirituu appone, hoc est, evacua Vitrum, materiamque

34쪽

mul 1 partes: tum optime miscebis inter se, supta lapide Conterens,Vti antea doctim. est: quo facto siccabis rursumque suo vitro indes, iterumque impones, Ut prius,ignem que Ut prius,admouebis,&c. Ac ubi denuo fixum fuerit, sume iterum quintam partemspiiituum, Ut prius, pro A partibus materiae, impone ut prius, hocq; tandiu facito,donec materia liquescat instar cerae. Id vero hoc pacto probabis. aes mundificatum, radas Proba pressi. atque belle polias,ei paululum tuae materiae GHM impone, ignique siue carbonibus immitte,

si materia lique scit, ac seipsam diffundit super lamina candente, locusque ubi materia iacet albus est, medicina tua secundi ordianis perfecta est. Age gratias Deo,&c. Proiectio.

SVMas item, mi Fili, Venere puram mUndificatam,eiusq; partes liquefacies super una parte Lunae,cuinq; liquitur ac optume fluit inijce dimidia parte tuae medicinae, sitasq; simul fluere octauam partem horae, tum restingue,effunde, habes'; bonam Lunam in omnibus probis: siq; nimiu tuae me dicinae inieceris, tota masta frangibilis erit. itaq; liquefacito,ut prius,adde plus VeneriS, facitoq- id tandiu, donec massa tua malleabilis estitum habes vera messiua virtutemq;

35쪽

, is opgRvM M1NERAL δ tuae. medicinae, sicque in omni medielinprobandum est.

Tertium opus Medicina 3. ordinis. VoSCia s item nunc, fili mi , este praetere

aliud opus aut medicinam, estque opus . tertii ordinis: nulla autem est differentia inter opus secundi & ter iij ordinis, qu1m ea sola, quod tertium subtilius de sortius par tur Aecundusque ordo, nullam facit proiectionem praeterqua in metalla mundincata, sed tertius proiectionem facit in metalla impura. Vnde Ianus Philosophus ait: TVoctra medicina rubiginem metallis demit, aternams tincturam dat, quam in aeternum

servant. p. I 2.

SCras vero deinceps, mi fili, hoc secretum. Cum voles parare medicinam tertii ordinis, facies mociis omnibus vitia 2.doctum est, praeterquam quod cum spiritus cum fermento fixus est ; ipsumque inflammaveris per octauam partem horae ac in tuo pondere nihil amittis, certusque es tuum spiritum cum fermento fixum este, exima materiam ex vitro, ac calcinandam pone in fornace Sapietum in qua calcinatur, in vase

Patente, aut in fornace in qua spiritus calcinantur,'

36쪽

trantur qui cum reselui nequeunt, calcin di sunt in fornace ad eam rem constructa in

qua plus caloris in superiore quam in infe- riore parte sit. Spiritus enim quos dissoluere Velimus, m vase patente calcinandi sunt, ac in tali fornace haec materia calcinada est: tum vero hanc materiam sumes ex vase vitreo, ac immittes in vas vitreum latum ac

planum ad modlim planae sartaginis luteae sine manubrio factum plano fundo, huic materiam tuam indes mensuram pollicis densam aut paulo amplius, fornacique imis pone, primum ignem pusillum addendo, paulatim maiorem, ita ut materia sit in tetcandere & non candere: atque hoc pacto ad ignem relinque per A dies & noctes: quibus exactis exime, ac pone soluendam cum aceto destillato,in balneo,& quoq; triduo acetum effunde, ac semper denuo acetu recens infunde, singulis diebus ter quaterve miscerac ii quid esset quod in aceto solvi nollet, id

ipsum rursum calcinabis,ut supra, continucper horas 24,tum eximes,iterumque diitoluendum pones in aceto destillato, ut supra, 'idque facito tandiu ,donec omne solutu tu rit: quo facto iterum congelabis ut pulus Iescat, rursusq; Calcinandum pones ad horas 2I ad Spiritum ab aceto repellendum. Tum exemptam materiam tuam appendes

qua glauis sit. His sic se habentibus sumes C Min' ,

37쪽

18. opERUM MINER ALIUM, quintam partem spiritus ad tuam materiam fixam, videlicet 4 partes materiae fixae, Vn que spiritus,miscebis,ac probe inter se con teres, uti In opere secundi ordinis traditum est, super balneo siccabis, iterumque impones ut unum fiat cum alio fixatum, ut ita operoesecandi ordinis doctum est. Cumque: iterum fixum est, rursum calcinandum pone, tumque iterum dis luendum δc congelandum,ac tum rursus calcinandum,ad spiritum aceti extrahendum, tumque iterum commiscendum cum spiritu, atque dentio tum fixandum tandiu donec tua materia nosese amplius calcinari sinat,sed liquescat in star cerae, tum medicina tua tertis ordinis perfecta erit. Age gratias Deo, tuamq; fac proiectionem in metalla imperfecta anima habentia.

Ad Lapidem ex Luna 'a param

Dp ηοξ ps, mi Fili,docere te volo

compositionem Lapidis Veterum, ac primum quomodo ad eam per Namra eorum venies. Studebis autem, mi fili, in hac arte sedulo,& acuta mente comprehendeS Vetesiib circuloLu- rum dicta, debesque etiam discere naturam ' omnium rerum, quomodo in rebus Q

yibus opςretur, ac psaecipue quicquid ci

38쪽

M. IOANN. ΙsAAcri roeulo Lunati subiacet, cursumque eius: de quando Luna primum cursum in Orbe coeperit,& unde. Praeterea tibi tenendum, vi de metalla in sedinis suam originem ducat,vfide primum crescant& augeantur, & quomodo,& ad quid natura metallorum reduci amet, seque reduxistet, ni natura fuisset impedita per res alias, ut id perficere nequius rit. Resque impedimenti nolle debes, scire etiam si alioqui operarius in arte esse vis quibus in operibus inaturam non imitabere, aut in quibus eam imitari debes. Id quo tibi dico sciendam esse, aut tibi opus aggrediendum non suadeo. Quiq; hoc ignorant, procul ab arte absunt, sine fundamento aut radice cui cogitata aut sensa animi eorum possint inniti: ac ob id nesciunt recte an secus faciant. Nisi vero estentiam & naturam

eorum noris, principium,augmentationem ac desectus, quare natura eo pervenire non possit,ac si interiora eoru non noveris, nihil in arte nostraessicies. Quare sedulo stude antequam ad opus accedas, sique aeger aut infirma valetudine sis, ne incipias, opus enim

ubi semel inceptu fuerit, intermitti minime potest. Etiam acumine ingenii pi .estare de obes, nam subtiliter hic est operandum. Qui praeterea huic operi manus admouere vult, nihil aliud exercere potest: ex avaritia item minime istud aggrediendum est-

39쪽

1o OpERvM MINERALIvufinem enim expectare non polles, semper enim auari de lucro cogitant : sique pauperari tarmim, sueris etiam persequi non Poteris, ars enim inimica pau- ista inimica pauperibus, sumptus magnus '' est,opusque pauca materia fieri nequit, tempusque longum est, ac nisi te tantis opibus instructu melle noris,ut in duos annos, sumptus, vasa Vitra aliaque utensilia parare pos-' sis tibi & socijs, ne coeperis, opus enim solus exequi non potes: atque itide multum materiar tibi habendum est ex qua opus tuum conficias: nam ut id perficias,ad minimum

3 tb materiae habere debes, ac ab initio pseratam, ut si quid tibi in opere desit . fatis materiae tibi este possit, ad opus corrigendum. Nunc,mi fili, cum te his rebus pr dictis pro be instructiam sentis, ac te ipsum idoneum ad opus nostrum faciendum , ipsumque ad finem perducendum, ita ut nihil desit, uti

Iraedictum,ac notitiam omnium rerum ha- es, metallorumque naturam nosti,cognoscenda etiam materia est, ex qua opus hoc praestantissimum fieri debeat. p. I 4. O s T I praeterea ex . Vercurio & QI- ph u re omnia metalla Creicere mixtione eorundem, tam munda quam immunda, constat etiam ex nulla alia re in rerum

natura metalla gigni poste quam ex his dua-hus. Quare planum est in nostrum lapidem nullas

40쪽

M. IOANN. DA Acti armillas res peregrinas ingredi, quae ex his duabus originem primam non duxerint. EGrant omnes qui lapidem praesumunt extrahere ex pilis, ovis, sanguine, animantibus, aut ex ullo spirituum, & qui ex lolio, aut ex Mercurio, aut ex Sulphure, quae corpora non fuere, suntque haec omnia deliramenta& somnia hominu naturam ignorantium. Alij amalgamant Solem, Lunam, & Me Curium purificatum,ponuntque ea coquenda, cumque iam multo tempore coxerint. nanciscuntur rubrum puluere, ut lateritiu, ac cum iam probare cupiui, an fixus sitMe curius in fumum abit, secumque optimam partem corporis rapi si atque id quod fixum est remanet in materiam aridam quae liquefieri nequit, adeo igni exiccatum est. Sunt& alij qui lapidem volunt elicere ex Sole &Luna, quasi putarent se posse extrahere Lapidem rubrum aut album ex his persectis corporibus, quae dura & solida sunt, quare id etiam nobis impossibile. Noster enim ignis naturalis haec corpora minime laedit. nihilque in ea posset, quamuis lapis inde duci posset: dura sunt & fixa, nihilque peregrinum ad nostriim lapide addi potest, tantummodo ei detrahenda quae in eo superis sua sunt, ac ipse subtilis & plus quam subtilis essiciendus, atque ea sunt dura illa ac fixa corpora, quae si reduceretur ed, ut lapis indei

srror mulior Sophistarum

lapidem c .nlijs rebus e trahere cupi enuum

SEARCH

MENU NAVIGATION