Josephi Jacobi Plenck ... Elementa artis obstetriciae

발행: 1781년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

REGIMEN INFANTIS NE ONATI

consistit in regimine eorum , quae Circa infantem a momento nativitatis ad finem lactationis peragenda sunt. INFANS ab utero exclusus inter crura matris s in lecto vel in sinum femorum obstetricis s in sella fuit partus peractus, commode collocandus est; dein peragantur sequentia. I. EXPLORATIO VITAE. Si infans vagiat, est funis umbilicatis deligandus, s enim vagitu s-gna vine non prie beat , & pallidus valde infans est, tunc ab umbilico non est solvendus, nisi placenta jam ab utero sollita esset, sed prius re- follicandus. De qua re vide inter morbos infan '

ad 1 vel f pollices ab umbilico ligula canna bina duas vel tres lineas lata nodo chirurgico, seu bis involuto sufficienter ligetur atque ad pollicem latum supra ligaturam forfice abscindatur. Dein pars abscissa versus ligaturam retorqueatur,ac eadem ligula infra priorem ligaturam iterum nodo chirurgico colligetur. Pars funiculi placentalis nis constet gemellos ad

esse, aut placentam utero adhuc adhaerere, non est liganda, ut placenta se suo sanguine exonerare,& suo volumine sic diminuto facilius extrahi possit. Ε α

72쪽

. funiculi obdominalis ligata sensim in sphacetum siccum abit & 6 vel 7 die suapte ex infantis umbilico excidit. 3. AN LUTIO CORPORIS. Haec peragatur in vase commodo , oblongo , aqua tepida, quantum satis repleto , cui infans excepto capite immergatur , & in quo Ope spongiae mollis totus a sorde mucosa superficiem tegente, abstergatur. q. VISITATIO CORPORI s. Durante abluitione totum corpus est inspiciendum , an non praetetnaturale quid in eo deprehendatur , ut pars superflua vel naevus. At ante omnia investigandum est, an alvi & urinae via sit aperta, autve membrum infantis fractum vel luxatum sit. Haec enim vitia medelam instantaneam exigunt. . INUOLU PIO INF ANTIS. Haec peragitur, ut corpus a frigore defendatur, utque infans apte a

nutrice possit prehendi. Fasciatio haec ne nimis stricte & apte fiat, saepius de die, si sordibus conspurcetur , est renovanda. Etiam si infans multum vagit, est immutanda. 6. P υ RG AT 1 o At Vr. Alvus infantis solo seroso matris colostro, quod primum e mammis effluit, raro satis evacuatur. Hinc syrupus cichore; cum rheo vel syrupus mannatus cochleatim omni bi-horio detur , atque tam diu continuetur, donec alvus non amplius prodeat nigricans. 7. Cr 9 π S. Neonatus quadruplici modo nutriri

73쪽

I. Lacte materno, quod saluberrimus de naturali s mus infantis neonati cibus est; huic infans jam

in utero assuevit. 2. Lacte nutricis, quod la 'e materno aliquantum deterius est , quia infans huic minus assuevit. ac lacte recentis matris spissius est. Hinc plures infantes a lacte nutricis quam a lacte matris mo

riuntur.

3. Iacie animali, ut vaccino vel caprino. Hoe lacta nutricis adhuc deterius est, cum facilius acescar,& coaguletur, etsi aqua dilutum, quam lac hu

manum.

. CVo molli, quem pulticula ex lacte dc farina vel pulticula ex pane & jure carnis confectus ex hibet. Hae nutriendi methodi postea ex mina

buntur.

POTUS. Aqua pura est optima , dc prout natura dat, nec tamen nimis frigida , nec cocta inge

ratur.

AER CUBICULI, in quo infans tegit, sit purus. Frigus, calor de humiditas nocent. Saepius renovetur fenestris apertis, & fumo aromatico lustretur, nec urinae, foecisque foetore aut linteis humidis pro exsiccatione suspensas inquinetur. Nec ad fenestram frigido tempore, nec ad fornacem e Cale ani ponantur cunae vel lectus infantis. Has enim facito catarrhum vel peripneumoniam contrahit infans tenellus. MOTUS, levis agitatio in cunis non est noxia in tanti, vatida vero cerebri commotionem, Verti. Dinem dc vo Initum causet. L a

74쪽

Q υr Es. Post pastum vel lactationem infans nec brachiis nec cunis multum agitetur, alias cibum facile revomit.

SOMN Us. Primis sex mens bus infans ἰ partes temporis fere somno indulget. Hinc a somno non impediatur, lectas vel cunae non versus lucem oblique ponantur, ne infans torquendo oculos versus lumen luscus evadat. GESTATIO INFANTIs tempore vigiliarum non semper eodem brachio geratur, ne gibbosus ,reddatur, sed mox dextro , mox sinistro peragatur. ANIMI AFFECTUS. Non incutiatur terror infanti, exinde er m epilepsia lethalis ortum saepe habet.

Ar Uss s infanti non his saltem de die respondeat, enemate vel syrupo purgante sollicitetur.

REGIMEN LACTATIONIS.

Quaelibet mater jure naturae ad prolem suam lactandam tenetur, si integra fruatur sanitate. Lac enim sanae matris, est lacti nutricis , & lacti animalis praeferendum. Atque lactatio matrem lacte abundantem a metastasibus lacteis non raro pericul sis praeserUat. In primiparis debent mammae ad lactandum anthlia mammaria adaptari, ' de qua adaptatione vide morbos lactantium.

75쪽

TE M PNS IACTAT ION IS. Hare ' mensibus vel si infans imbecillis uno anno Continuetur. INITIUM LACTATIONIS Io vel ma partu horis fiat. DOS IS LACTIS. Nutrix primo anni quadrante omni biliorio; scundo anni quadrante omni tri-horio , dc tertio atque quarto anni quadrante ter saltem de die alumno suo mammas pr eat. D E TE R MIN ATI S autem horis lactatio fieri de bet. Sic alumnus his horis assuescit; mater suis negotiis & somno vacare, atque qualem lactis quantitatem proles fugat, scire poterit.

Quando haec matri vel alumno noaeam adsert vel quando mater ad lactandum impotens est, tunc nutrici conductae loco matris est lactatio

comittenda.

IMPOTENTES ad lactandum sunt matres I. Quibus papillae mammarum deficiunt, aut nimis subsiduae , tenerae, frictione non erigibiles sunt. Levis vero inflammatio vel ex coriatio brevisanari potest.2. Quarum mamma inflammatae, ulceratae, induratae, cancrosae, aut nimis macrae, nimis pinguedinosae, nimis rigidae sunt, aut plane deficiunt. GL SCHOEN ΜEZEL programa de feminis quibus

lactatio non convenit. Heidelbergae I 78 P.

76쪽

Quibus lac nullum vel paucum nimis, ob vasagalactophora coalita vel lacte coagulato obstructa,

secernitur.

NOXIA demum est lactatio vel matri vel alumno vel utrique. . Quae pulmonum vitio laborant, hae enim nR- trices facile in tussim, haemoploen, phlysim incidunt; & hi morbi ante lactationem jam praesentes hac facile exasperantur. Quae matres malo haereditario laborant, ut pndagra, epilepsa, melancholia, rachitide, herpete, strophulis. Ne malum eo certius ex matre in prolem transeat. Venerem tamen matres excipiantur ; possunt

enim hae usu mercurii simul cum prole Vene rea sub lactatione curari. Quibus vires a praegresso partu dissicili, aut morbo chronico vel acuto fiunt valde eaehausa; vel quibus Uyenia nerveum est nimis irritabile, ut valde hystericis. 4. Quibus gravis morbus ab ipsa lactatione ingruit; nam lactatio nutricis viribus major febrem hecticam , hysteriam , sudationern , debilitatem ingentem quandoque producit. 's. Quae sub lactatione gravida evadunt ; Nutrix enim gravida facile abortit, & lac gravidae nutricis sensim sit alumno noxium.. CH. G A U B II multuriones paUologiae medicinalis. Leti.

77쪽

ό. Quae lactis vitio laborant, ut nimia spissitudine vel acrimonia medicamentis di diaeta non emendandis.

ELECTIO NUTRICIS.

Quando mater suam prolem lastare non Valet, tunc sana nutrix pro lactatione prolis est sublii tuenda. DOTES bonae nutricis sunt T. AEtas nutricis intra et o & 3o annos. 2. Temperies robusta, sanguinea, non nimis pinguis. 3. Tempus puerperii , quantum fieri potest cum

alumni aetate congruum.

q. Mamma molles, turgidae lacte, non pinguedine. 3. Pupia E mammarum bene prostantes, frictionuerigibiles, lac facile projicientes. 6. Lactis quantitas magna , sapor dulcis , con D sentia bona. Hinc gutta lactis ungui digiti apposita nec nimis cito, nec nimis lente defluat. T. Totius corpori anatas, nullus in corpore morbuς. 8. Infantis , quem nutrix hucusque lactavit sanitas & torositas. CA N S AK ob quas nutrix non eligenda, sunt I. Etas nutricis nimis iuvenis vel nimis provecta. venas enim lactis defectu ; & senex nutrix lactis spissitudine utplurimum laborat. 2. Tempera es biliosa, irracunda. 3. Mamma nimis exiguae, nimis pingues, nimis rigidae; aut inflammatae, ulcerosae , induratae. . Pupilla mammarum nimis exiles , aut nimis subsiduae, aut frictione non erigibiles , Vel exulceratae vel lac ob ductus lactiferus concretos non fundonieS,

78쪽

3. nimis paucum , aut nimis Oissum vel Haec vero tria vitia, si a defectu uel indole victus solummodo dependent, meliori Uictu substi-ttito siepe intra paucos dies emendari possiunt. Tenuitas Doctis nutrici , a paucis hebdomadibus puerperae , est naturalis , atque infanti recens nato utilius , quam lac valde consistens

consetur.

s. Si infans nutricis atrophicus est , aut morbo acrimonioso laborat, aut tali morbo estut mo

tuus.

7. Si morbus externus in corpore appareat, Ut tinea capitis, scorbutus in ore, scrophulae in collo ulcera in quocunque loco ; scabies inter digitos. 8. Si morbus adest i ternus, ut epilepsia, phlysis, rachitis, podagra, arthritis, melancholia. 9. Quando morbus venereus adest, ut ulcera, condylomata, leucorrhaea in vulva , maculae Venereae in fronte, ulcera in faucibus, naribus, bubones vel cicatrices in inquinibus. Uisitet obstetrix vaginam nutricis digito an non pro celanda leucorrhaea sit spongia indita . ac inscia nutrice inspiciat ejus indusium an non maculas leucorrhoicas in eo deprehendat.

Callidae enim nutrices , leucorrhaea venerea affectae . quando visitationis horam sciunt , spongia sibi vagi nam obturant, & novo se induunt industio , ut expertus sum. Vide etiam Cel. STRACK sermo aea δε- mieus de fraudibus couducrarum nutricum. Francofurti ad Maeuum IT 79.

79쪽

CA USAE, ob quas nutriae mutanda est, sunt I. Si lac durante lactatione deficere incipiat. N trix in hoc casu pinguescit & infans cum per

petuo ploratu contabescit. 2. Si nutrix gravida evadit. Huic enim lac vel deficit, vel nauseosum redditur alumno. 3. Quando nutrix omni mense men'ruis laborat ac infans inde omni mense male admodum se habeat. Si vero infans menstruationis tempore se bene habeat, tunc nutricem ideo mutare opus

non est.

. Si gravis in mmatio mammam nutricis prinhendat.

. Si nutrix in morbum acutum vel chronicum ex lactatione vel ex alia causa incidat. s. Si nutrix deprehendatur nimis irracunda, nimis fomnolenta , vel nimis libidinosa , aut saepius inebriata. VICTUS nutricis primis diebus sit mollis & valde tenui S , nam neonatis lac tenue primis septimanis conducit. Reliquo tempore sit salubris , blandus, sufficiens. Nutricibus ex ruri conductis victus mollis , animalis saepe minus conducit , quam farinaceus, fortior. 'POTUS saluberrimus est aqua pura, fontana. Asuetis bona cerevisa , aut vinum paucum aqua di

lutum pro prandio non nocet.' Vidi aliquoties nutrices e ruri in civitatem vocaras, molli victu ex carnibus albis, & succulentis languisse, & Eecro rasse, victu autem crassiori sponto sanatas fuisse.

80쪽

MOTIs nutrici est salubris , non vero exaestuata alumno praebet mammas. Lac enim exaestuatae nutricis infanti nocet.

QUIES NIMIA lac reddit spissiim, glutinosum ,

hinc evitanda. SOMNUs sit susscien ς non vero nimius; hic eo dem , ac quies nimia lac vitiat modo. Dormiat nunquam nutrix in eodem lecto cum infante , ne allum opprimat dormiens. Contra hoe in fortunium lectulus infantis italicus Arcuccio dictus, est utilissimum inventum. VI GILIAE nimis protractae nutrici nocent. Hinctassiescat infantem determinatis horis lac assumere, ut nutrix reliquis horis somno de nocte indulgere possit. AN1M Is sit hilaris. Iracundia vel terror lac infanti venenatum reddit. Hinc praegressa ira vel terror lactis evacuationem exigit ex mammis, atque quietis animi exspectationem , antequam lac infanti praebeatur. Ad sinem termini lactationis, qui nono mense circiter ingruit, incipiat nutrix prolem cibis mollibus assuescere, ut facilius ablactationem ferat.

SEARCH

MENU NAVIGATION