Dissertatio inauguralis juridica De tacito pignore locatoribus competente quam divina favente clementia ... publico ac solenni eruditorum examini d. 28. Jan. 1737. ... submittit Franc. Jacobus Voirhaye, ..

발행: 1737년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

c ra ΗΘ tendat. In iIlis coloni res, quas in fumdum infert , obligatae sunt domino, si expresse stipulatus sit, in his autem inquilini res illatae in domum conductam, sive dominus nominatim hac de re convenerit, sive non , semper tacite ei oppignoratae siunt. Nec obstat, quod invecta in stabula tacito pignore locatori teneantur L. q. f. i. f. in quibus caus pign. cum tamen stabula inter praedia ruttica referenda sint. Nam inspondetur, sta-hula mixti generis esse, atque partim usui urbano, partim rustico inservientia, in casti Legis 4. 3. LF eod. stabula magis ut urbana praedia quam rustica consideranda sunt. .

Obstare autem videtur secundo L. 3. eod. tibi ULpi ANus dicit, si horreum fuit conductum vel diverserium vel area tacitam conventionem de ιnvectis, intin

12쪽

etiam sine conventione res in praedium rusticum invectae tacite locatori obligatae sint, quoniam horreum non est pra, dium urbanum, sed rusticum ex eo, quia fructibus condendis comparatum est. Verum respondetur horreum non tantum fruetibus condendis , sed etiam mercibus custodiendis. destinatum est, prouti DION. GOTHOFREDus in notis ad istam Legem tertiam demonstrat, ex quo simul patet, horreum ibi semi pro loco, in quo mercatores suas merces cu stodi. untis adeoque urbano, non vero rustico praedio adjungendum esse nullus dubito.

Tertio denique dubitandi argumentum praebet g. 7. Inst. de actiohilus. ubi videmus, actionem Servianam dari de rebus coloni. Verum facile tolli potest B 3 haec

13쪽

haec dubitandi ratio, dicendo: quod actio

Serviana detur non de omnibus, sed de illis tantum rebus , quae pignoris titulo nectuntur vel ex speciali legis attributione, vel ex facto seu voluntate hominis expressa. Deinde non quaeritur ibi, quae res pignori sint, sed si sunt pignoris nomine obligatae, qualis ad eas persequendas competat locatoribus actio. Denique maximopere nostrae sententiae corutrariari videtur L. 7. 3. I. causis ubi dicitur, omnia in locum sadeoque sive rusticum, sive urbanum 4 illata, ut ibi sint, tacite pignori esse. Verum respondet Co CC Eius in fure Contr. h. t. qnod debeat referri hic paragraphus non ad principium ejusdem legis sed ad praecedentem legem sextam , ubi dicebatur invecta in praedium urbanum este tacite pignori, hic jam pergit, non de omnibus invectis id verum esse, sed de illis tantum, quae imVchuntur, ut ibi sint.

14쪽

His de aliis non obstantibus, illa semper praevalet sententia , quae disterentiam in supra allegatis legibus fundatam facit inter illata & invecta in praedium urbanum , & inducta in praedium rustucum, Haec non aliter, nisi expresse con Ventum , locatori oppignorata sunt. Illa vero etiam sine conventione tacite obli

gata habet locator , & licet hic insuper sibi de speciali hypotheca providisset, tamen hoc nullum generaret praejudicium, quia per hoc non censetur voluisse sibi praejudicare in tacita hypotheca inducta a lege prouti communis D D. opinio docet, vid. SURD. cons. 2O9. n. IZ. MANTICA d. I . n. I9i Nec contra hanc assertionem militat L. f. Cod. de paci. ubi dicitur, provisionem hominis legis provisionem tollere, siquidem tum demum bro- cardium hoc locum habet, S: procedit quando in defestum provisionis legalis hominis provisio facta, non quando cxalio, veluti hic, manat fonte. 3. xi.

15쪽

Ampliatur praedicta regula etiam in sabconductore, ita ut beneficium hujus modi taciti pignoris competat locatori etiam contra istum , qui rem a primo conductore locationis conductionisque titulo accepit, & res a secundo conductore illatae pari ratione primo locatori pro pensione & deterioratione hypothecatae sint, ut probat L. ii. g. s.solutam J. de pignori act. ita tamen ut eadem distinctio, quae supra data, observanda sit scilicet inter inquilinum, qui praedium conduxit urbanum, & colonum seu conductorem praedii rustici. Secundi inquilini res illatae tacite Domino fundi semper o, ligatae fiunt, imo & fructus in fundo colo.

ni nati, non vero ejusdem bona in praedium rusticum illata, tiis expressa inter-Veniente c*nventione. Et sic concilian

da est L. ii. g. solutam Τ. de pignor a r. cum L a . 3. L f locat. quippo in qua

16쪽

- ρ - ultima, dum res posterioris conductoris domino fundi non obligatas esse refert, tantum sumenda de locatore praedii rustici , qui sibi de pignore in illatis nominatim non prospexit.

. . . f. XH.

Quod si itaque primus locator in'

contractu stipulatus sit a conductore immediate expressam hypothecam , quia, cum in ea expressa veniant nomina debutorum , sic haberet hypothecatum utiliter nomen ii istius debitoris, & sic agere posset contra ipsum. , ejusque bona. Et licet secundus conductor non sit perinsonaliter obligatus primo locatori, & sine perinali obligatione non possit a princi . pio constitui hypotheca, tamen hoc non obstante res invectae & illatae per secundum conductorem sunt tacite oppignoratae primo locatori, per obligationem prumi conductoris, quia in obligatione primi conductoris obligatio contracta ad fac vorem

17쪽

--i r 3 3 F vorem locatoris, inest illa alia obligatio contracta per secundum , & silc locator dicitur habere illam utilem actionem hypothecariam , vid CARO C. de locat. p. s. tit. de invere q-st. 3. n. IO. , dicens: posse locatorem prohibere, ne dominus idistrahat res invectas ratione suae tacitae

hypothecae, & quod dicitur in secundo, procedit in tertio, & deinceps alio sub-

conductore.

Limitatur tamen hujusmodi remedium competens in bonis invectis & illatis per secundum conductorem primo, si non totum praedium a primo conductore secundus acceperat, sed tantum aliquam partem, hoc enim cassi, res secundi conductoris obligantur domino fundi, non in totum & universam conductionis causam, sed pro ea tantum praedii par-tς , quam primus secundo conductori - sub-

18쪽

-Mi c. s Η si iblocaverat , & pro ea saltem merce. de, quam secundus protruserat. Secundo quoque bona per secundum conductorem illata non in t tacite obligata primo loca toti, si secundus conductor gratis a primo condyctore domum accepiLset, vid. BARTOL. in not. ad L. n. g. luc

Quaeritur autem in hoc cassi gratuitae factae locationis,an secund conditistoris res illatae tam pro pensione quam deterioratione rei locatae non obligatae intelligam tur, an vero saltem pro pensione, & non pro damno in re locata dato Respondetur, non obligatae censentur pro mercede, bene tamen pro deterioratione. Ratio hujus rei haec esse videtur, quoniam enim hypo

theca in illatis competens ex duplici cau-C a sa

19쪽

4 16 --sa oritur, partim respectu livendae pensionis , partim Iatione damni dati resarciendi , hinc videndum, pro quo se obc l gasse censendus sit. pro priori casu secundus conductor, qui gratis conduxit aptimo, non videtur se bligare pro pensione primi conductoris , quoniam culuconductore non est a s conductore initum pactum de solvenda pensitone, sed locatio gratuito facta, & propterea

praesiuinitur abesse animus, quod volue-

o rit obligare sua bona pro debito prorsus

alieno , & subordinatur hypotheca ad favorem primi tantum ex obligatione adpensionem expresse facta secundo, a quo ille . causam habet. Aliud vero dicendum est in altero casu pro deterioratione scilicet ex facto ipsius conductoris secundi male utentis re conducta , quoniam alia adest ratio,& gratuita concessio non nocere debet domino respectu deterio-

rationis, ad quam praestandam praesumitur Disitigod by GOoste

20쪽

tur secundus conductor obligasse sua b 'na invecta & illata. vid NEGusΛNT. d. t.

Coronidis loco videndum quoque esse autumo, an praedicta in legibus constituta differentia inter res illatas in praeidium urbanum & rusticum hodie adhuc in viridi observantia sit, & specialiter locator praedii rustici opus habeat, ut per pactum de rebus in fundum a colono illatis sibi pignoris nomine prospiciat

Plerique recentiores rejiciunt hanc disse rentiam , statuentes: indistincte illata &invecta in praedium conductum sive ru.sticum fuerit, sive urbanum , pignoris nexu tacite obligata esse, prouti M Evius P. . Dec. I27. docet, & licet alii con. trarium observari , & istam differentiam

adhuc communiter receptam esse asseve rent, in Pomerania tamen eam abroga- eam esse ex eodem MEVIo constat. C 3 9. XVI.

SEARCH

MENU NAVIGATION