장음표시 사용
4쪽
EAndem promissi fidem praesto in lucem edens alteram Persipectivae
partem, quam spero non minori grati animi significatione exce- cd septum iri quam pars prior, eoque magis, quod in hac traditur quantum sine vivae vocis, ut aiunt, adminiculo fieri potest regula omnium expeditissima, quae ad opticae intelligentiam conducant. Proinde illud pro certo sumo, statim atque ad hoc opus legendum accesserit quisquis fuerit in priori volumine, vel mediocriter versatus, eum vel primo intuitu omnia percepturum, cum nihil hic sit a prioribus vehementer abhorrens. Haec igitur, quam tradituri sumus regulam, est ea ipsa, atque expeditissima, qua hactenus usus sum in operibus, quae tum Romae, tum alibi locorum exhibui, docuithrevi, nec sine successu multos, etiam si ingenisi essent non vehementer solerti. Vereor tamen ne plures, licet in caeteris facultatibus eruditi, haud facile eam assecuturi sint, propterea quod geometriae, atque architecturae scientia sint deinstituti, quae satis perspecta esse deberent jam pridem his, qui ad hanc facult
tem accedunt, quandoquidem utraque sunt veluti materies, qua constant opera optice elaborata: & quoniam hic est cardo maximi momenti, non praete mittam identidem inculcare, jam per occasionem, ac veluti per transennam.
jam consulto in aliis explanationibus hujus libri. Hoc igitur est opus suscipiendum a Pictoribus & Architectis, ad quos hic liber dirigitur, qui Uropter
usum delineandi ea, quae ad praedictas artes pertinent, maximam partem laboris , ac dissicultatis, opinor, jam superarint. Miror itaque nonnullos Pictores, vel difficultate, vel desidia a studio optices abhorrentes eam apud multos inculare tanquam figuris pingendis proris inutilem: verum ne hi vehementer errant, cum vel plurimum ad illas etliin conducat. Cavete igitur ne e rum dicteriis inducamini, ni & vos velitis in eos palmares errores incidere, qui in eorum picturis nec rarenter, nec sine risu spectantur: & tamen Pictores, nihil tale cogitantes, pingunt tamen opticae speciem coloribus convestitam, licet figuris compositam humanis. Quapropter necesse est ut has reginias probe calleant, praesertim hi, qui in pingendis peramplis operibus se exe Cent, ostendentes artis hujus peritiam in contrahendis figuris collocandisque in planis, intendendis remittendisque umbris, ac coloribus, ac praecipue ob nobilitanda opera pulchris architeinarae inventis, alioquin non solum haec ignorabunt, verum nihil gratum, iucundumque efficient apud viros in hac facultate versatos, vel in unius figurae imminutione. Contendendum itaque vobis est, ut vim huius regulae in primoribus explanationibus percipiatis, in quihus rerum dissiciliorum fundamenta iecimus: Quod si aliquando incidetis inexplicationem breviorem, quam illae, quae initio positae sunt; scitote consulto id factum esse, ne pluries eadem ingereremus, neve tenebraS discentium mentibus offunderemus praepostera verborum linearumque multiplicitate.
5쪽
Quod si cupitis hrevi in hae facultate proficere, in solis commentationibus
inutiliter tempus ne terite, neve in evolvendis paginis, sed circinum, ac regulam arripite, atque ita fiet ut stimulos subiici vobis sentiatis magis magisque non solum ad delineandas huius operis figuras, sed ad meliores etiam excogitandas, iuxta ingenium vobis a Deo omnium bonorum largitore impertitum, in cujus laudem noster quicunque labor, ac stadium uniuscujusque vestrum
7쪽
Quod vetesse es is, qui ad Opticen Architecturae addiscendam aggressitur, prius et
Sl haec praecepta Optices perventura essent duntaxat ad manus hominum in hac materia
versatorum, multum mihi laboris decederet, possemque esse brevior; sed quia una cum editione hoc opus publici quodammodo juris fit, nee solum peritiores in hac facultate, sed tyrones ipsi suum fructum capere desiderant, oportebit esse longiores, praesertim initio, ne verborum nimia brevitas praeceptis, tenebras emundat. Verum enim vero ut ilicium est ad Lectorem nequit Optica, quam hoc opere expo. sturus sum, ab illis intelligi, qui sunt omnino rudes in his quae spectant ad Architecturam, ebquod haec sit materia, circa quam illa versatur. Illam proinde discere necessarium est cum regulis spectantibus ad quinque diversius ordines Architecturae, in lucem editis, S exacte explicatis ah excellentibus Auctoribus: ubi enim quis illis imbutus sit, intelliget quid sit vestitum, orthographia, Soblisua iacies, quorum notitia necffearia est ad hanc regulam, ut vide. itis ex omnibus figuris hujus operis. Nos in hisce primis proponemus tria naec lingillatim, ut tyrones discant laltem cognoicere, ut describere possint in quinta figura. In hac prima igitur propono vestigium arcus triumphalis, ut intellisant eodem modo quo delineatur ad existruendum, delineari etiam ut optice proponatur. Eonsiderate proinde hoc vestigium, atq; ubi invenietis literam X. scitote esse solidum aedificii, aliae lineae ostenis uni projecturas styloba
tarum, coronarum, ac coronidum, quae necessaria lunt, ut optice exhibeantur non solum partes,
quae terram contingunt, sed etiam superiores, quarum projecturae sint extra solidum aedificii.