장음표시 사용
12쪽
suid sit elevatio, me Oribo apbia. Thibeo hic seciem erectam ante duas columnas a priori vestigio. Et
vatio etiam, sive, ut alii vocant Orthographia, pernecessaria est Architectis aeque, atque his qui dant operam Optica'. Verum ut opus recte procedat, addiscendae sunt ut diximus regulae spectantes ad Architecturam: alias delineationes vestrae neque habere possent venustatem, neque symetriam: Cum optica nequaquam emendare possit errores in Architectura commissos, quandoquidem ea est veluti molendinum, quod non conterit nisi immissium mentum. Caeterum, quod ad institutum pertinet, Orthographia prius mente concipitur, ac in scheda deformatur, mox ea in vestigium contrahitur, ut recte utral sibi respondeant, atq; amicabiles utraque sibi porrigant manus.
13쪽
Quid is obliqua facies operis, Isum ejus.
Postremo necesse est utrique calleant quid sit elevatio obliqua, quave ratione essiciatur: fit autem hoc pacto: ex alterutro latere vestigii adeo erigitur, ut faciei altitudinem exaequet. Iam vero obliqua delineatici duplex est, altera extimas duntaxat operis partes exhibet, tanquam ex latere si viderentur: ut contingit cum hominis vultum oblique intuemur, ex quo loci habitu apparet solum alter oculus, extremaque nasi lineamenta cum projectura: altera dicitur fissum, intimasque partes aedificii proponit. Hoc artificio licet nobis intima Templi ornamenta exhibere: ac, ne omittamus materiam, quam prae manibus habemus, potest etiam ostendi Arcus hic triumphalis, ac si re ipsa bifariam fissus esset, ita ut pateat murorum crassitudo eorundem inania, ac plena, ac demum coronidum projecta lineis in vestigio ductis rispondentia. Caeterum cum aliquid optice elaboratum a fronte exhibendum est, obliqua figura opus est, sin vero a latere contemplari velimus; facies ejus loco erit: ut videri poterit ili schemate vigesimo primo, ac vigesimo secundo, in quibus arcum nunc utroque modo optice Proponem .