장음표시 사용
4쪽
ET OMNIUM MAGISTRAΤUUM ET SUC SESSIONE PRUDENTIUM, A U C T O .R EI
Domino d'Oudbroukhursen Niecop, Portengen doc. B. Mariae Decano, Supremae Trajectinorum Curiae Senatore, Aggerum qui inferiorem Leccae partem coercent, Praefecto &c.
Academiae Typographum. N D cc XXIII.
6쪽
uum nihil in rebus humanis constans vel fixum & perpetuum sit, verum
Omnium rerum magnam esse varietatem & inconstantiam rerum usus d
ceat sortunae enim insultus nihil di turnum esse .sinit: in Ita quoque regn rum & Rerumpub. mirificam vicissitudinem & incredi bilem mutationem ab omni memoria viri doctrina de ingenio florentissimi literis nunquam intermorituris co signarunt. Si quis enim tot populorum dc gentium, quae per universum terrarum orbem dispersae, in varios
hominum coetus coaluerunt, annales evolverit , inve
niet tenui isma omnium Regnorum & Rerum pub. suille initia. Verisimile enim est mundi primordio, quo gentes discretae de Regna condita, imperii fines non admodum late propagatos fuisse. Interjecto vero tempore , fatis ita ducentibus, quarundam gentium imperium ab imis, & exiguis initiis prosectum, ad eam crevisse magnitudinem , ut tandem mole laboraret sua. Ubi vero ad sutiamum humanae potentiae fastigium pervenissent, brevi tam late in omnes terrae marisque plagas diffusi imperii vires adeo attritas & opes decoctas fuisse, ut vix sibi susticerent adversus vicinorum populorum eXiguae manus impetum sese tueri. Donec tandem inte-itinis malis ac morbis decrescentibus viribus , devictae' i de
7쪽
LECTOR L& debellatae, alieno imperio cedere necesse habuerint: ita ut veteris Reipub. & florentissimi imperii nequidem
ullum vestigium, nec imago reliqua permanserit. Ubi nam gentium , Assyriorum , Medorum , Persarum de Romanorum tam amplum & vallum imperium 8 ubi nam tot amplissimae civitates &Resipub., quae cum aliquando mirifice effloruis lent, post certa temporum in tervalla , ab hujus universi conditore dc cuncta mode rante Deo constituta, eversae sunt atque deletae. emadmodum urbium imperiorumque, ita gentium nunc floret fortuna, nunc senescit, nunc interit, ut inquit Vel Iejus Paterculus. Non ineleganter Boxhornius , de causa collapsi imperii Romani fermonem habens , M. mia , inquit, tandem instes , virtutibus velut imperii
fulcris per luxum uvaediamque subductis, deprisit fasti
gium, tanquam ingens arbor annis confecta vigor
que exhausta, stetit tanti nominis dignitas , er paulatim
exaruit. Suis igitur vexata morbis Respub. externis itidem vulneribus patuit. Verum enimvero quamvis omnes rerum mutationes & vicissitudines maxime a divina providentia & summi Numinis arbitrio proficisci Ze pendere haud inficiari possit, quicunque Christianorum sacris initiatus ; attamen causam proximam ut Philosophi loqui amant 9 ii respiciamus, intus habemus quod saepe extra quaerimus. Non equidem inficior regna & Respub. ab omni arvo luas habuisse certas periodos, quibus quasi nascuntur, dc Daulatim incrementa accipiunt, crescunt,&veluti per gradus ad silmmum ascendunt fastigium, bonis legibus, moribus & inllitu
8쪽
LECTORI. iis, tum pacis bellique artibus firmantur: tamen interim decrescunt, contenescunt , & tandem penitus concidunt. Hujus varietatis & mutationis, qua saepe Obstupescimus , caulas si quis diligenter indagare velit, inveniet in intimis Regni & Reipub. visceribus
plerumque latere. Quemadmodum homo, donec corporis organa & intestina omniaque membra bene disposita suum faciunt officium, secunda utitur valetudine, crescit, adolescit, & robur accipit, & vix senescere se sentit, quamvis satalem illam horam , qua vita cum
morte commutanda, haud evitare possit. Contra vero quoties aegre alladia, morbis aliisque naturae humanae imbecillitatibus implicita 1 unt, decrescunt vires, debilitatur corpus, δc ad interitum praeceps ruit, donec tandem concidat. Sunt quidem hae naturae infirmitates , quas cum corpore fragili & caduco circumserimus, quamobrem qua sit coelitus in missas, nullo humano con-nlio evitandas credit vulgus; insonti naturae tribuens,
cujus in nobismet ipsis plerumque haeret culpa. Quippe si attendamus vitae ducendae rationem, quam maxima pars hominum amplectitur, facile perspiciemus illarum infirmitatum morborumque, quibuscum conflictantur mortales, causam non aliunde quam'ab illis ipsis petendam. Cur miremur profundae, intempestivae &sordidae gulae hominem pecorum instar ventri obedientem, omnibusque vitiis deditum vitam transgentem, ingraves quandoque morbos incidere, & cum variis ac infinitis corporis aegritudinibus luctari. Nec aliud fa-
9쪽
LECTORI. Principes, summique Magistratus, tum etiam cives adique subjecti, e quibus quasi tot membris in unum idem
que corpus Coaluerunt, vitae ducendae rationem ad justitiae, honestatis & aequitatis normam componunt, ad summum potentiae, gloriae & selicitatis gradum perveniunt, viget pax & concordia inter cives, qua ad salutem Reipub. tuendam, & Majestatis splendorem augendum nullum potest excogitari efficacius remedium. Ubi vero a juris tramite deflectunt , & ad turpem & abjectam vitae degendae rationem & deperditos mores cum Magistratus tum cives prolabuntur,& leges, quae bonis dc honestis civibus praemia & honores, & malis & turiapem vitam agentibus secundum justitiae distributivae normam & regulam supplicia decernentes , silent, actum de Repub., & quasi immedicabili morbo implicita cito pede ad interitum properat. Illustre nobis ob
oculos ponamus exemplum Rempub. Romanam. Ab omni enim hominum memoria nullum floruit Regnum, nulla Respub. quae latius per terrarum orbem circumtulit arma, & tot populos ac gentes ditioni suae adjecit , ut merito terrarum gentiumque dominam depraedicarint rerum Romanarum scriptores. Sive enim imperii amplitudinem , sive optimarum legum sanctitatem , sive justitiae administrationem, quam publicis in rebus gerendis, in privatorum controversiis in foro & pro tribunali dirimendis, summa religione intactam & illibatam ab omni corruptela tuebantur cum Magistratus tum judices: sive morum innocentiam & vitae probitatem, quam cives excolebant, consideres; nullum Regnum,
10쪽
LECTORI. nullam Rempub. majorem potentia dc opibus, nec sanactiorem morum integritate, nec bonis exemplis &aequis
alegibus sapientissimisque institutis ditiorem invenies. Ab
ipsa Reipub. infantia, cum coeperint & jacta fuerint imperii & urbis fundamenta, conditor Romulus nihil habuit antiquius , quam ut suis Rempub. funda rei legibus. Rationis lumine edoctus nullum Rea num , nullamque Rempub. imo nequidem exi guum hominum coetum, nec parvam domum sine justitia vel legibus, quae civibus vivendi & agendi nor mam atque regulam praescribunt, diu posse constare; justitia enim eis quasi fundamentum, quo societatis civilis innititur sabrica. Ea quippe homines ad societa
tem colendam natos in unum congregat, ab injuriis vindicat, amore conciliat, in pace retinet, virtutibus ornat, & ad societatem tuendam efformat. Docet enim
j itia domitas habere libidines, coercere omnes cupiditates , nostra tueri, ab alienis mentes, oculos oe manus abstinere, ut inquit Cicero. Beata itaque ab omni parte Romana fuit Resipub. & mirifice auctum imperium accessone tot gentium, nationumque, quae Majestatem populi Romani venerabantur, donec in gubernanda Repub. domi serisque Magistratus, & in privatis tractandis negotiis, contractibus celebrandis, commerciis exercendis , omnibusque domesticis in rebus peragendis, cives justitiae & honestatis praeceptis obtemperarim. Verum ubi a juris tramite, invalido legum auxilio, a virtutibus ad vitia descitum, labente paula