Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2.

발행: 1751년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

CASTRUCCII BONAMICI

COMMENTARIORUM

LIBRI IIL PARS ILENUAE plebs parta victo tia serox Academiam J statarum, quae est in Babba via, sedem concilio suo delegerat. Cujustumque loci homines arma serre, pro portis, stationibusque

excubare cogebat, neque sitis habere videbatur expulisse Urbe Austriacos, sed arcem evestigib recipere Savonensim contendebat ; ad. eamque remi, Pars II. Α ij, quanet

3쪽

DE BELLO ITALICO, quantum gratia, auctoritate, pecunia valebat, nobilitas nitebatur, exemplo- ciue praeibat. Comparatis cibariis, &aliquot praemissis Reipublicae militibus, signum datur prosectionis. Armata celeriter magna convenit multitudo, fiduciaeque plena proficiscitur. Hic cognosci licuit, quam vana sit anim rum alacritas nullo certo duce, atque imperio firmata. Nam portis egressa picbs, cum commeatus quosdam, -- pedimentaque Austriacorum offendisset,

ad ea diripienda stitim dilapsa est,

neque Optimatum precibus retineri potuit: illorum esse praedam, atque illis reservari quaecumque Austriaci reliquissent : liberatae patriae gloriam ne

tenuissimae modo' spe praedae contaminarent. Non homines laus in sordiabus, tabernisque natos, non, Bluto legum metu, arrogantes pucior coe

4쪽

LIBER TERTIUS. Icet. Ipsa oberat opulentiorum liberalitas, qui plebem in captandis nummis occupatam segniorem largitione reddebant. Invitati praeda longius procedunt populares , aliique aliam in partem dissipati feruntur ; atque ex tanta properantia rem negligunt, quae, perterritis Genuensium adventu Sub- alpinis , qui pauci erant, facile perfect a maximae suisset ad omne bellum opportunitatis. Eb acrius, prius Famauxilia. concurrerent, oppugnant Su alpini , alias evocant copias, alias pro-

fcrunt inunitiones, vexare arcem telis,

atque ollis incendiariis diem, noctemque non adesistuntW Ac clandem, qui oppugnabantur , taekeris . propugnaculis, labefacta malaa parte muri, adacto cuniculo, qui arcem subruebat, atque Iomnibus desperatis auxiliis, sese dedere coguntur ; cum eorum Vir

5쪽

c DE BELLO ITALICO , tus, Adurniique Praefecti costantia ab ipsis esset hostium ducibus collaudata.

Auditis, quae Genuae acciderant, varius per universam Europam motus fuit animorum. Aliis praeclarum, Ve

terique Roma dignum, aliis pericul sum, nonnullis vix credibile videbatur. Fractas Austriacorum spes, irritos in Italia conatus gaudebant Borbonii Reges, imprimisque Galliae Rex, cujus in finibus hostes versabantur, certosque miserat homines Genuam, qui, quid rei esset, cognoscerent , sibique re nunciarent. Regina contra Ungariae pravi commota casu Josephum Spinulam Legatum Reipublicae finibus ex cedere suis, & quae essent in suo resno bona Genuensium publicari, obsidesque Mediolani in carcerem convdi, & redintegrati statim bellum

serata Botta.

6쪽

Botta perfidiam Genuensium, qui neque colloquii , neque induciarum jura servarint, sitamque in illos indulgentiam praedicat, neque interim popularium animos literis, nunciisque tentare desistit. Deduci praesidiis, evocarique tota Cisalpina Gallia milites, atque ad se adduci jubet. Omnibus circa locis pecunias imperat , quos ad S, qui erant e nobilitate Genuensi, agros pertinere cognoscit, illos habet praedae loco, ut maxime irasci nobilitati videatur. Qui Genuenta , Iiguresque arma posuerint, iis veniam pollicetur, reliquis malum denunciat. Quibus rebus consectis , levis armaturae pedites, quorum magnum habebat numerum, praemittit , eisque, ut Ligusticas iterum fauces transcendant, imperat, injiciendique terroris causa , Omnia caedibus , incendiisque

7쪽

g DE BELLO ITALICO, permisceant. Illi primo impetu Ruscinone, Campoque frigido potiuntur, dissicilesque alios, atque opportunos in illis montibus aditus occupant.

Cum longius progredi vellent , ab Hieronymo Balbo Equite Ierosolymitano, qui ed , coacta Ligurum

manu, advolarat , repulsi sunt Mcum arcem Maseniam ad deditionem minis compellere tentassent, defendente Anfrano Saulio, non potuerunt. Genuenses sua apud Langensα praesidia posuerant. Hostes subnubblam nacti tempestatem prima luce ad Genuensium stationes, triplici i structa acie, improviso accedunt, Liguresque subita re, illatisque ignibus. perterritos in fugam conjiciunt, Pon- remque decimum occupant , ipseris que expugnare Langensium p umi summa vi conantur At Gajar BM

8쪽

L1BER TERTIUS. I sidonnius, qui Porciserae valli praeerat, ea re nunciata, militum, Ligurumque contractas copias ad Pontemdecimum ducit , Augustinumque Pinellium, qui illi in itinere occurrerat , adoriri a latere hostes jubet. Impetu facto, multis intersectis , t co hostes pelluntur , depultasque ad

eorum usque munitiones Genuenses

insequuntur, atque ad tangensium deinde pagum conversi, liberatis suis, fugatis nostibus , in sua se praesidia

recipiunt. Interea Genuae Senatus, cum, accepta ignominia dc dilata ultione, iratiores reverti Austriacos videret,

pro magnitudine periculi defensionem parabat. Franciscum Auriam proficisci in Britanniam jubet, qui cum Rege agat, dc in Genueiasi tumultu nihil publico factum consilio, populumque Pars II. B li

9쪽

, o DE BELLO ITALICO, licentia militum , vecordibusque disecum minis efferatum ad vim descendisse demonstret, atque omnibus, quibus possit, modis abalienatam malevolorum sermonibus Regis voluntatem

ad pristinum erga Rempublicam studium revocare conetur. His acceptis Auria mandatis proficiscitur, comm daque per summam hyemem navigatione usus in Galliam exit Narbonensem, atque ex itinere Belinsulanum aestuantem dubitatione propter Varios, qui de rebus Genuensibus es.ssuebant, rumores ad submittenda a xilia Senatus nomine confirmavit. Lutetiam cum venisset, cognoscit ibi, ut in Britanniam transnitteret, impetrari a Britanniae Rege non potuisse,

quod gratissimum tibi quidem Ge, nuensis Legati adventum fore, sed vereri diceret Rex, ne daret ea res an sam

10쪽

sim Austriacis ad suspicandum. Quo cognito Senatus optimum factu censuit, Auriam in Gallia remanere, faciles qui apud Gallorum Principes, Regemque ipsam Galliae aditus haberet . Legatis item aliis scriptum ab

Senatu est, ut Borbonios orarent Reges , atque adhortarentur, ut celerrime Reipublicae subvenirent , quos tamen ipsa temporum inclinatione, re lictaeque secietatis pudore, & communis cauis cura incitari existimabat: plurimumque ei rei extemplo prosuiss. se certum est Joannem - Franciscum Pallavicinum, qui Reipublicae apud Galliae Regem Legatus erat, & singulari fidei selertiaeque, existimatione florebat. Muros Urbis aut vetustate parum utiles ad praesentis usum belli, aut diuturna pace neglectos refici, &communiri jubcbat. Idoneos deligebat Pars II. B ij homi-

SEARCH

MENU NAVIGATION