Theodori Kerckringii ... Commentarius in currum triumphalem antimonii Bas ilii Valentini, à se latinitate donatum

발행: 1671년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

aeto Basilii Valentiniter per ignem pellitur, prodit m

teria instar tenuis butyri, vel amurca olei olivarum , haec servatur seors wm ad usum. Caput mortuum teratur subtiliter, ct sotivatur in cella in aquam , hanc

aquam Is rva frorsum, ctfltra eam per chartam : posthacsume

antimonium Hungaricum, tere

subtiliter, impone cucurbita plani fundi, assunde hanc aquam, pone in calore, cum justo tempore suo

in vasa tua dirumpantur. Retortae tuae terreae Α aperies superius foramine B cui immittes materiam per partes, ne tota simul nimium virium suarum exerat, claudesque foramen statim operculo; spiritibus receptis in vase C datur exitus per foramen D in appositum aliud recipiens E. Cui rursus alterum recipiens appositum est F. Ita spiritus subtiliores ascendentes per foramen D recident in recipiens F. Crassiores autem manent in fundo G recipientis C. Hoc autem instrumentum usui tuo hic erit aptissimum: tumne, quod dicebam, spiritus transiens fortissimus rumpat Vitra, tum ad alia , quae facili speculatione tu hinc colliges.

253쪽

eta et B dii Vesentini in eo steterit , sit instar amet sti,

ex violaceo nigres pens; tum ign- intende fortiter, ct acquires colorem perspicuum instar caerulei sapphyra, ex hoc colore praecipitatur pulvis albus affusione aqua

communis : hic pulvis assumptus eandem habet operationem , quam rubra extractio vitri antimonii per sedes , &simul excitat vomitum. In priore solutione ex capite mortuo facta, & in cella asservata, laminae tenues ferri coquantur;& transmutabunt vere martem in Venerem, prout experientia docebit. Jam animadverte ulterius. Sume distillatum illud oleum, seu aquam, uti in hoc processu commemoratum es, supera funde illi crocum martis, cum sulphure usque ad colorem rubrum reverberato, expone calori, extrahet tincturam martis instar

sanguinis rubicundam: sume hujus

254쪽

Triumphus Anthmonii. a 2 3jus extraritionis Urtem unam, ex rubra antimonii ext titione, qua

cum sale nitri exusta, ct spiritu

tum praeparata est, partes tres:

ex aqua mercurii paulatim per

. Ut studium . Lectorum acuant Chymici, di magis , ne quis praeter veros artis studi ses in adyta eorum penetret, non omnia uno loco tradunt, sed documenta sua spargunt, ut eorum collectione diligenti , non secus ac

aquila solis intuitu legitimos suos probent filios : ita vides Basilium hic aquae mercurii usum proponore, quam in tractatu, qui voc*tur supplementum conficere docuit, aut potius rudi carbone processium ejus delineavit: nec enim ibi , uti hic demum mentionem facit foraminis. quod superius in retorta patere debet, ut ea tubus immittatur, per quem mercurius per partes exiguas injiciatur. Si enim, vel tantillum mercurii retortae ineluseris, eamque igne vehementi pepuleris, uti fieri oportet, ut spiritum ei extrahas, retortam, furnumque ipsum vi sua vehementi, & indomabili evellet, nisi des ei spatium largius, &libertatem majorem volandi; ut tandem possis quam multas visitavit retortas, conquiescat, di quasi defatigatus resideat. Gm autem T. 4 omui-

255쪽

. tulum longiorem injecti partem unam : insuper calcis aurea mhac aqua caustica dissoluta pamtem mediam ; omnia hac semul confunde, deinde hac in arenad sillanda sunt igne mediocrite vehementi, cum antea clare fuerint decantata , sed non omnia distillatione transfunduntur, m net pulchra solutio ' fixa infundo,

omnibus veris Chymicis notissimum sit,quantarum hic mercurius in resolutione metallo rum sit virium, nullam ejus hic mentionem faciam.' Ηare solutio nondum fixa est, sed nisi te labor jam fatigaverit, ulteriore operatione poteris eam figere. Cujus praecipuus usus est in emendatione metallorum, quod Basilius ne attingit quidem. Ignoscat nunc mihi genius omnium Chyinicorum, dum omni bus candide pandam hoc secretum. Tu Phi- Iochymice me celerrime oraculum pandentem, mente & cogitatione consequere: nam operatio non tam absolvetur celeriter. Hic pulvis exιrabendus est eumfortesmo aceto , id ab

256쪽

Triumphus Antimonii. 22 sfundo, qua uti possumus in ve- teribus vulneribus apertis, in quibus fundamentum ponit s nationis ad stuporem. Caput mortuum quod relinquitur, in loco humido re lutum, dat liquorem tam acrem, ut nulla aqua fortis cum eo sit acredine

comparanda. Sed de his jam satis : loquendum enim jam mihi de pulvere albo, qui etiam

ex antimonio praeparatur hoc modo.

abstrahe, V quod infundo remanserit, edulcora aqua distillata, extrahe rursum vini stiritu , spiritumque abstrahe, remanebit in fundo puIsis rubicundus, hunc conjunge cum sale fixo, quod ex facibus, qua p-ὶ abstractionem eum

aceto remanserant , eonfectum est, o trium mensu patiosae, ut vulcanum non amplius

fugiant , sed placidissimo cum eo , o in eo Iudant ue si hoc perfeceris, habes duo conjuncta matrimonio inseparabili : & purum ab impuro separasti, volatile fixum, fixum volatile reddidisti de parum abes a selicitate aqua; votis expetiisti omiaibus.

257쪽

22.6 Basilii Valentini

Cape antimonium purum, quod ex Hungaria adfertur, aut in similisus plagis montanis invenitur, tere ia subtiliter, cape item mensuram eandem salis nitra purissimi, quod tertio omni diligentia mundatum est, haec compositio simul uritur in olla nova vitre ta, qua nulla unquam pinguedine fuit infecta, igne circulatorio , non

quidem tota simul, sed diversis

viribus partes adjungendo. Hanc rationem agendi veteres Spa- gyrici detonare nominant, te minus artis discipulo artis adiadiscendus, utpote non cuilibet rusticorum in sua experientia

vel arte communiS. Hac ope ratione peracta, tere materiam

duram, quae in olla remansit subtiliter , ei in olla vitreata affunde

aquam vulgarem mediocriter omissa tam , ct ubi materia resedit, innova hanc a fusionem aliquo- , ἐρησο sal vitrum omne eo rabat

258쪽

Triumphus Antimonii. 227 trahatur ' : denique sicca materiam , ct tantum salis nitri novi

' Non te seducit aut circumducit, Philochymice, Basilius, quando mysteria abditissima tam candide promit, & mirabiles effectus tam syncere , & fideliter promittit. Vel

ex hac operatione exemplum cade. Post primam enim detonationem cum nitro, simulatque salem nitri a pulvere pura aqua separaveris, habes pulverem illum Rulandi, quo vir ille tot miracula medica patravit, quo tantum nominis, tantumque pecuniae sibi comparavit. Quem si tu certa caeli constitutione quod in hepate antimonii monere me memini pr x paraveris, habebis illum tanto meliorem, quanto rubicundiorem : color enim ejus anima

ipsius, cujus in Medicina effectus probavit, laudavitque Rulandus ; sed nec ille laudes

ejus exhausit, nec inexpertis persuasit tantas in hoc medicamento latere virtutes. Hic crocus metasiorum, sic enim vocant, non est ille, qui in officinis venum exponitur , cujus granis octo affundunt vini uncias binas, de cum aeger hausit solum illud vinum line ullo pulvere, saepe tantum inferae, & superne ejicit, ut utraque, aut saltem alterutra parte sequatur anima. Hujus autem usus talis est.

259쪽

aa 8 Pa filii Valentini appone, quantum eius est ponduου ς

exure rursus , ct repete eandem operationem tenso e tandem tere

Sume ejus grana 8. 9. IO. vel II. secundum agri vires, S cetera coindicantia, iis superfunde tres aut quatuor vini unetas ; parum enim refert plus minusve vini sumpseris , imponebalneo spatio quatuor aut quinque horarum,ex-grabe rincturam croci metallorum instarsanguinus rubicundam seuod in infusione croci of scinalis non sii hoe vinum jam sulphure croci saturatum, una cumsubtiliore pulveris parte, qua decantando transit: exhibeo aegro , qui blande, inferne , &superne purgatur absque molestia: nec tantum humores educit hoc medicamentum , sed quod antimonialibus rite praeparatis est proprium, radicem morbi aggreditur , dc si quid corruptum sit in corpore, si quid Iabefactatum emendat, & restituit. Quam admirabiles haec sola tinctura mihi ostendetis effectus., supersedeo enumerare, ne fidem eorum citare cogar , qui eos experti sunt ι hoc fallem mihi crede, quisquis chlamica medicamenta in usum revocast, ut semper accipias veras rerum tincturas' , in quibus volatile earum selphur est absconditum; si hoc negligis, famam, lucrumque tuum, R

aegri tui negligis uinitatem.

260쪽

Triumphus Antimonii. 229 quod post tertiam operationem manet subtiliter, a funde spiritum

misi optimum, circula mensi uno' diligenter c laus m in cucurbita, . seu circulatorio: dum eximitur

nonies, vel decies , spiritum vini toties a fusum desuper exure; hoc perasto sicca pulverem motiliter, ct integro die excandefacis crucibulo, quali aurifabri ad liquefacienda metalla utuntur: hunc pulverem in loco humido resolve super mensa lapidea vel vitrea, vel in ovis duriter coctis, si inde liquor, qui expositus calori iterum siccatur, ct in 'puia

verem revertitur. Hic pulvis riri,

' Credidisti, aut expertus es vires semel detonati pulveris, non eris Thomas in hoc ter detonato. Adser manum tuam, tange, ocutere, eadem tibi praestabit, quae verum antimonium diaphoreticum, sed securitate effica eiaque inh*re.

SEARCH

MENU NAVIGATION