De Romana sancti Petri apostolorum principis cathedra oratio habita in basilica vaticana ... Ab Emmanuele Filingeri Panormitano

발행: 1741년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

BENEDICTO XIV.

SALUTEM, AC FELICITATEM.

seiu, multumque 3

in votis habui vel a prima quoquo adolescentia , posse me quidquam in hac alma urbe totius Mundi D mina, quod ab aliis factum ele, freque ter publicis rerum gestarum paginis lectit Θam, Jnediocri Ditem cum laude aliquando facere : sentio id mihi tandem ex sententia nunc accidisse . Quid enim optatius mihi

3쪽

sc poterat quam 'risiectaro, sollemnique die maxima totius Ecclesiae gloria , oc-cunditate celebrato sermonem haberet Quid dulcius, quam de excelsis nostrae Romanae

Ecclesae dotibus, ejusdemque Sedis deuia late disserere t Quid denique gloriosius,

quam coram Summo Pontisce omni literarum , ac Dirtutum genere cumulatissimo

verba facere t En igitur impostum onus alacriter suscipio, susceptumque ad te dirigo , BEAMSSIME PATER. Tu ex alto supremae dignitatis tu fastio, ac inter tot,

tantaque maximarum rerum uegotia ,

gravis asque regendae Ecclesae universae curas illud respicere, ac exti re ur Upc neris. Pro certo enim tabe osse Te.or nunculam hanc libenter serierare. Nun quum mihi compertum esset , uter coteras Tuas Virtutes gularere sacpyMautis mam illam ess, Ie ab omηs prorsus laude abhorrere; uihil propterea eximiae huic A, desis Tuae veI repugnans constristisi Nelpa dam recitas. Tota autem est de Aposolica Beati Petri Calbiana, ejusdemque dortibus

oratio. At quis non viderit, quum a laudibus Tuis abstinui, ac de re proposis tuu-tummodo verba feci um vel maxime,qUam

4쪽

nis tacito, perfectiori tamen modo eas d

scripssse, ac uberrime praedicasse. Quomodo enim feri potes , ut gloriosae nosrae Roma

nae Sedis dignitas, ac amplitudo commemdentur,quin omnes Virtutes Tum, mirabilisque Do ina,quarum opera illum iu locum,

atque in hanc ipsam cesssissimam Sedem dignitatis , atque honoris ascendisti, iisdem

etiam laudibus non comprehendantur i ri, ra Ingenii Tui vis, atquc acumen, maximum Eccles licae disciplinae studium , excellens sacrarum literarum eruditio, incredibilis Civilium, atque Canonicarum legum peritia, sancta vivendi ratio, summa in Deum pietas, i scilis divitiarum contem tus , Angularis erga omnes humanitas , magna tandem comitas, aissabilitasque se monti Te in hoc altissmo, amplissmoque dignitatis gradu collocavere. Deum igitur ora , obtolorque, ut Te totius Christiani Orbis felicitati quam diuti e incolumem scrvet, Teque Sancti os osculans pedes

rursus mirum in modum deprecor, ut m

nustulum hoc Tuo inscriptum Nomine, quod pro summa erga Te mea observantia supplex nunc tibi osecro, clementer excipiaS.

5쪽

. . a . . l

. ..

- 'IMPRIMATUR, Si videbitur Reverendissimo P. Magistro Sac Pal. Apost.

. . .

IMPRIMATUR . .

Fr. Aloysius Nieolaus Ridolfi Ord. Praed. Sacri Pal. Apostol. Magister.

6쪽

Uum semper nos gaudere in Domino omnia divina eloquia exhortentur, hodie procul dubio ad sp, ritualem laetitiam copiosius incitamur ob praeclarum in universa Ecclesia selium gloriosae S. Petri Apostolorum principis Cathedrae, BEATissiME PATER , in qua ipse te nunc Pater luminum, & Deus tintius consolationis aeterno, ac pe culiari caelestis sapientiae consilio , divinaque Paracleti Spiritus providentia totius terrarum Orbis gloriar, ac Sametae Romanae Ecclesiae felicitati constituit . En hodie ut Ecclesia mater sancta, festiva, tota gaudens, & comta processit, induit se tunicam jucunditatis suae, & sicut Sponsa imposuit sibi mitram, ac vario se composuit, &decoravit ornatu . Ut caelum stellis fulget, luminibus,& terra vernat floribus suis, & ut hortus producit germina sua, ita produxit laetitiam in conspectu omnium filiorum suorum. Votivis igitur laudibus celebremus hanc

diema

7쪽

m. t. rn nat.

fdiem , & sestIvis eam gaudiis honoremus. Recte namque Ecclesiae natalem sedis illius colunt, quam Apostolus pro Ecclesiarum salute sulcepit. Ipsa enim haec est gloriosissima Petri Cathedra vera, una, Omnium prima, stabilis, perpetua, invicta, infallibilis, ac universalis. Vera, quia verae fidei consessione fundata, una, quia uni Petro commissa, prima, quia primatus soli Petro datus, stabilis , quia supra firmam petram aedificata , perpetua, quia deficere non potest, invicta, quia portar inseri non praevalebunt adversus eam, infallibilis, quia Spiritu Sancto innixa, universalis tandem, quia a finibus usque ad fines extentam omnes ubique populi, bar

baraeque gentes summa reverentia , cultuque veneran

tur. Dignum est igitur, ut omni solemniori pompa B. Pe trus stabile hoc Ecclesiae sundamentum honoretur, Om nesque magna laetitia assecti sacris nunc hymnis, ac canticis exaltent eum in Ecclesia plebis, & in Cathedra seniorum laudent eum. Magnus Dominus noster, & magna virtus ejus,& sapientiae ejus non est numerus o Quis sapiens , &intelliget misericordias Domini λ Ecce enim piscator homo, atque ignobilis mittens rete in mare factus repente est hominum piscator, Simon erat, & vocatus est Petrus , navem reliquit, & Ecclesiae regimen assumsit. Onova, & admiranda rerum commutatior qui sibi antea infirmus fuerat, suit omnibus firmamentum, & qui ipse interrogationis tentatione negaverat, ceteros fidei stabilitate sundavit. Uerum enim vero, quum Omnes Ap O stolos Dominus, quid de se opinentur, interrogauet, tacet Simon, &respondentibus aliis adhuc tacet , quia non interrogatur suam, sed alienam sententiam ; ut non loquatur os suum opera hominum rat quum audivit. Vos autem quem me esie dicitis t Statim ante omnes Petrus ille Apostolorum os, ubique servens praesilit,t & ante

vertit,

8쪽

vertit, dicens. Τu es Christus filius Dei vivi. Nan ipsius tunc erat, fidem loqui, pietatem adserere, gratiam praedicare. O vera, atque admirabilis fidei consessio: tanta siquidem fuit, ut ipsum propterea Dominus beatum praedicaret: quia prosecto non sicut ii, qui in navigio cum illo erant, neque sicut Nathanael ipsum Dei filium dixit, tamquam unum ex multis , sed Verum, ac genuinum Patris filium, utpote ex ipsius substantia genitum consessus est; atque iccirco consesesionis tam egregiae merces Apostolici collegii principastius, & regendae Ecclesiae universae ipsi demandata est a Christo Jeiu provincia. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. . Ex omnibus discipulis suis unum Christus Simonem prius nominatum Petrum appellat, quod se per Patris sui caelestis revelationem filium Dei esse cognoverit. Quamobrem & super illum unum aedificat Ecclesiam suam, & illi pascendas mandat oves suas. Super hanc,

inquit , sortitudinem aeternum extruam templum, &Ecclesiae meae caelo inserenda sublimitas in hujus fidei firmitate consurget. Una igitur Ecclesia, & C thedra una super petram Domini voce sundata est . mare , quum Petrus primatus dignitatem supra ceteros Apostolos, & universos Christi fideles, seu regimen Eccle-sae universae promeritus esset excellentia fidei, & kDVOre Caritatis , primatus Ρetro datur, ut una Christi Ecclesia, & Cathedra una monstretur, ut qui primus

suit in Domini consessiono, primus sit in Apostolica dignitate, & qui primatum egit consessionis, primatum habeat honoris, qui primatum fidei, primatum ordinia. Itaque Petrus Apostolorum princeps suit, super quem Ecclesia Domini stabili mole sundata est, quae nee flu

minis impetu , nec ulla tempestate concutitur. Tanta enim divinitus seliditate munita est, ut eam neque har

retica

9쪽

Pontemnenda

retica umquam pravitas , nec pagana potuerit superare perfidia . Quid namque Ecclesia Dei potentius esse potest λ quid sortius y quid gloriosius y Quam multi eam oppugnarunt, atque ipsi quidem oppugnatores perierunt; haec vero supra caelum ascendit. Τanta siquidem magnitudine ipsa praedita est, ut, quum oppugnatur, Vincat, quum appetitur insidiis, superet, quum atacitur injuria, splendidior evadat: soliditas enim illius fidei, quae in Apostolorum principe est laudata , perpetua est. Quomodo enim fieri umquam poterit, ut deficiat aliquando, si , quum diabolus Apostolos Omnes exagitare, Omnes cupiebat elidere, specialis a Domino Petri cura suscipitur, & pro Petri fide proprie supplicatur , tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit λ Simon, inquit Dominus, Simon, ecce Satanas expostulavit, ut vos cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua . Quomodo fieri umquam poterit, ut pereat aliquando, si Dominus Ecclesiam per universum Orbem amplificatam caeso etiam ipso validiorem esseisipolliceatur p Τransibunt enim, inquit, caelum, & ter fra; Verba autem mea non praeteribunt . Quomodo fieri umquam poterit, ut destruatur aliquando, si portae imderi non praevalebunt adversus eam 8 Facilius est, Solem extingui, quam Ecclesiam deleri. Ipsam vincere nulla

vis poterit. Multi quidem fluctus, & undae immanes, sed submergi non potest, quia supra petram stat: in

saniat licet mare, petram non . potest commoVereo rinsurgant quantumlibet fluctus, navis Jesu obrui non potest. Ecce etenim oves ejus gentilium, Velut praedonum diripiuntur incursu, mactandae in carceribus , velut latronum clauduntur antris , a persecutoribus, quasi saevientibus lupis sine cessatione lauiantur, ab har-mticis, quasi ab extraneis canibus rabido dente carpuntur

10쪽

turi & tamen gloriosus nunc fulget Ecclesia super splen- .d.'uan. Chεχdorem Solis, & persecutores ejus perpetuis tenebris De ρ ' ' 'conteguntur. Hoc denique Apostolorurn peremtus pro s. ni is, ch, bat chorus, hoc Μartyrum toto orbe diffusus clamat -ςρ .

sanguis , hoc Christianorum membra data bestiis , comsumta ignibus, demersa fluminibus patenter demonstrant. At quid mirum , homines infirmos, tenerasque virgines tanta fuisse fidei constantia , invictaque sortitudine praeditas , si a Spiritu Sancto , qui spiritus est fidei, & S. uaη. ch sortitudinis, ac habitabat in illis, ad tantam animi ma- ι ' 'gnitudinem caelesti Virtute excitabantur . Stabat Do- O ,. s. minus quondam secus stagnum Genesareth , & vidit Vipi' duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem de scenderant, & lavabant retia. Ascendens autem Jesus in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum, & sedens docebat de navicula. . turbas. Hujus nunc Evangelici facti sapientiam admi remur. Ascendit quidem Dominus non in alterius Apostoli navim , sed in illam , quae erat Simonis, ut hanc solam, veram, sanctam, ac universalem totius Ecclesiae navim suturam esse praemonstraret. At cur rogavit eum Dominus, ut a terra illam reduceret pusillum ὸ nonne poterat ipse, vel solo suae voluntatis nutu sine . Petri opera eam amovere t Poterat quidem, set voluit sic nobis ostendere. ab ipso Petro universalem esse G e Ecclesiae suae navim gubernandam . Sed tandem, quare

sedens de navicula turbas docebat Ut cunctis signif-. caret, Spiritum Sanctum altissimi donum Dei in Ecclesia semper esse; ipsa enim est mons ille, in quo be- ἰ-. orineplacitum est Deo habitare in eo ita, ut, quamvis Petrus sit Ecclesiae rector, & caput, ipse tamen Spiritus 'veritatis in ea semper sit, in ea sedeat, in ea maneat, in ea denique ipse sit, qui loquatur, & doceat nos Om Dan.

nem veritatem. Ad hanc igitur Sedem cunctis adoran- Can. 1 1. Synedam

SEARCH

MENU NAVIGATION