De Romana sancti Petri apostolorum principis cathedra oratio habita in basilica vaticana ... Ab Emmanuele Filingeri Panormitano

발행: 1741년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Cous lib. I. e. Is

ptus Tulliansii de divinis of

dam necesse est, omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos , qui sunt undique ' fideles, in qua semper ab his, qui sunt ubique, conservata est ea, quae est ab Apostolis traditio, in qua lumen Catholicae, atque Apostoli- ex fidei nulla haeretici erroris tetra caligine tenebratum, nec salsitatis nebulis confoedatum immune, atque sincerum permansit, & cui soli datum est, tamquam ab evcelso fidei tribunali de rebus ad salutem necessariis decernendo infallibili caelestis Sapientiae consilio, atque auctoritate data sententia judicare. Haec enim una est illa ab Apostolis prima, ex qua omnes, cujus unita 'tem qui non tenet, quonam modo tenere te fidem credit λ qui Ecclesiae renititur, & resistit, qui Cathedram Petri, super quam fundata est Ecclesia, deserit, qua ratione in Ecclesia se esse confidit Θ Quicunque extra hanc domum agnum comederit, prophanus est; si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio . Hoc autem Sole ipso, & meridiana luce clarius quis inficias ibit 3 En omnes totius Orbis Ecclesias Romanae, ut capiti suo perpetuo adhaesisse, ejusque fidei participes este gloriari, omnes Sancti Patres tum Graeci, tum Latini , omnis ubique eadem, atque constans traditio, Om nes Principes, atque Reges, omnia sacrosancta Concilia tum Oecumenica, tum nationalia, ipsi denique, quis hoc crederet λ ipsi insensissimi Apostolicae Sedis hostes id nobis haeretici vel inviti ultro concedunt, ac confi tentur . O praeclara ergo , ac summa nostrae Romanae Ecclesiae dignitast O gloriosissima B. Petri Apostolo rum Principis Cathedral quam doctrina munitam , traditionibus locupletatam, meritis illustratam , doti bus auctam idem Apostolus etiam sanguine consecravit-

SEARCH

MENU NAVIGATION