장음표시 사용
7쪽
TOMUS SECUNDUS. M STELO DAMI, Apud D ANIELEM ED SE VIRIU M. cIo Iac LXXI,
9쪽
Llud saepenumero mirari soleo, OCTAVI jucundissime, cur in hac litterarum luce&circumfluenti praestantium ingeniorum copia , jaceant nihilominus ea studia, quae patrum nostrorum memoria feliciter exculta, summo in pretio ac honore florebant. Scilicet divino ingenio & exquisita doctrina homines, quum toti in id incumberent, ut sepultas ac intermortuas literas denuo excitarent , hinc omnia studiose ac diligenter ii vestigabant, quibus in ea nocte & caligine optimarum artium, plurimum iisdem luminis adferrent. Ita non libri lum, quibus veterum doctrina ac sapientia comtinentur, novo nitore ac cultu ab iis donati, sed &Nummos, Marmora, aliasque venerandae vetustatiS r liquias, in subsidium tam ardui operis, eadem alacriatate animi & laboris contentione arcessebant. Undo multa praeclare ab iis in hoc genere reperta, & magna cura elaborata etiamnum occurrunt; quae si Parem cupiditatem sequentium temporum forent nacta, ad
consummati fastigii gloriam optimarum artium studia evecta pridem fuissent. At dum ardor ille parentum in liberis refrigescit; dum prioribus inventis contenti, taedio laboris aut difficultate operis languescunt eadem studia , dum soli ferme beatiores homines , aut artium
10쪽
96 DissERTAMIO SEXTA alias ac disciplinarum rudes ea tractant, quae acri ingenio & ab omni litterarum varietate instructos qu les tulit de habet etiamnum haec aetas J requirebant, incredibile dictu, quantum ad consummationem perfectionemque earundem litterarum adhuc desit. Sed aliqua spes ad fulget, adesse meliora tempora, & exciatari denuo homines, qui incensi laudabili studio, omnem hanc memoriam , quae Nummis , aliisve monumentis antiquis adhuc sepultis Vel intactis continetur, ornandam sibi ac omni doctrinae& litterarum genere illustrandam suscipiant. Quorum animos si hoc meo
qualicunque labore , ad praeclarum adeo consilium incendere ulteriuS ac inflammare Valeam , tum equidem uberrimum operae ac laboris fructum me tulisse reputabo. Sed interim ad institutae commentationis seriem
In ROMANA quidem HISTORIA, quam facem hic Nummi praeferant, minus, ut puto, Obscurum erit aut reconditum. Qui enim hactenus Numismata veterum illustrare sunt adgressi, hunc potissimum indu striae suae campum delegerunt. LIBER AE quidem REIPUBLICAE, hoc est, heroica Urbis tempora multa caligine involuta haud ignoras, dum illius scriptores vel mutilos terimus, Vel perditOS desideramus.
Occurrit vero huic incommodo superiori staculo auia
reum illud FAMILIARUΜ ROΜANARUM Opus a Fulvio Ursino, ex priscis numismatibus, nescio an laudabilius susceptum, an absolutum felicius. Quae enim intacta reliquit posteris, aut caeteroquin minus adsecutus est qualium forte seges non contemnenda, ut cum
alibi jam ante, tum uberius in progressit hujus operis docebitur nullam tamen eidem con summati operis gloriam detrahunt. Ut equidem haud immerito a magno