Gabrielis Falloppii medici Mvtinensis Obseruationes anatomicæ :bad Petrvm Mannam, medicum Cremonensem / [Gabriele Falloppio]

발행: 1562년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

sciliceti suspedis. Possem quoque

quo alia istius rei proferre exempla,

AEuae breuitatis causa nunc praetermitto.

atque simul colligo, hos non ita facilI irari debere,si quis aliqua do dixerit,

a ri tui a iuuarema ima organa, illisque Ous aliquot, imo minimis organis ad luctis In hac cotrouersia iudicem te, atque una tecum Capredonum nostrum constituo, quo sententiam seratis,utri nostrum veritatem protulerint. Sed prius audi rationes, ubiis ego actus, hoc dogma publicarim. Prima est, quoniam ego viderim mu-iculos hos membranula quadam tenuissima a rectis esse distinctos. Secunda, quia istarum fibrae nunquacum tibi is rectorum commiscentur neque in aliquam illarum transuersarum linearum, quae in rectis nerueae sunt de

Tertia, quia recti musculi rectas penitus possident bras, isti vero obliquas

habent.

Quarta, quoniam desinunt semper in illam mediam lineam neruosam, nunquam autem in rectos musculos.

172쪽

Quinta, quia video illos necessaribillic requiri, cum oblique ascendentes in Episto,ut plurimum operam suam mi inime navare possint, ut oblique deo lsum partem illam exprimant. Dixi autem ut plurimum, quoniam aliquando

accidit hocque a reliquis anatomicis minime est animaduersum ut dictorii musculorum principium non ncipiat primum a spina ilium, sed inserius Mi amento illo valido , quod ab eadem spina,vsque ad ossa pubis percurrit, at

que tunc temporis secundum hoc mus culorum par ea,quae sunt in seriora, msumine etiam deorsiim trahit. Verum

hoc admodii in raro accidit. Sextain ultima ratio est , quod horum actum manis estissime non solus sed plurimi alii aperte in se ipsis agnoscunt. His de causis ego commotus, geminos musculos non partes rectorum essedi i Ad testium musculos descendo quibus aliam sane originem reperio ab illa, quae ab anatomicis prodita est.Quoniam manifestissime eos semper video ab osse illum,uel ab illo ligamento, cui

173쪽

mentione nuperrime feci, initiu ducere,

sub chorda musculorum oblique descedentium, atque una cum peritoneo vasis per foramen chordae egredi. Aliquando etiam obseruaui, partibus anterioribus ossis pubis aliquot fibras carneas dictis musculis communicari, ita,ut geminus aliquando ipsorum obseruetur ori', qui cum in simi)s ferme perpetuo geminus sit,&exquisite distinctus,

manifeste carneus,fuit in causa,vi Galenus cap. 27. lib. de dissectione musc.as seruerit, geminos musculos habere utruque testem,qui post ea coeuntes in unu desinant. In mulieribus quoque semper musculos simplices tamen)reperi ab sode loco ortos,atque perforamen chordae obliqui descendentis una cum cremasteribus uteri egredientes, breues quidem atque decurtatos, neque ullam cum testibus foeminarum coniunctionem habentes. Haec de musculis testes

attollentibus.

Iam ad thoracis musculos venio in quibuscum ita vastus sit numerus, mi-ru sortasse tibi videri posset, si nihil a reliquis anatomicis dissetiam. Ego vero Κ a non

174쪽

no libenter ab aliorum sententia rec do,eoque minus, cum in re maximi mo menti illud agendum sit, quae aut in

sunmmae audaciae, aut alios anatomicos,

praecipue Diuinum e salium, quem Veluti miraculum aliquando admiror, negligentiae maximae arguet. Sed cum haec in publicis Scholarum theatris a quam plurimis probata viderim, non erubescam eadem tibi communicare, ut iudicium tandem, quod de ipsis seceris, audiam.In primori secundo, atque tertio thoracis musculo cum recte ab alijsanatomicis descripti sint, nihil addam praeterquam, quod secundum lubentius inter scapulae musculos, quana thoracis numerarem.In quarto vero notadum hoc est, quod illius partes non inseruntur in oes costas, sed tantu in sex inferiores,ea quidem ratione, quam tradit es alius: monet tamen,non has sex tantiam inseriores,sed etiam reliqua superiores sex. Vide autem, qua ratione. A duodecima&vltima costa prope insertionem dicti musculi oritur his dana chorda, lusia nosse efficitur, atque iterum excarnis facta ascendens in sexta costa inseritur,4

175쪽

IIa musculi gracilis effigiem habet Abindecima item costa pari ratione una ori tui chorda, quae inseritur in qui illam. A decima item una, quae in quartam , nona alia, quae in tertiam inseritur. Sic quoque ab octava septima geminae, quae in secundam&primam implantantur,omnesque ista chordae musculi di- lincti videntur: ita tamen inuicem,& cum praedicto quarto in superficie complicati, ut partes ipsius videantur, climre vera non sint. Dum igitur quartus musculus sex inseriores costas deorsum trahit, reliquas etiam superiores sex pretdictorum additamentorum ope mouet, cum tamen re vera usque ad primam minime ascendat.In sexto thoracis in us culo obseruaui, quod ab omnibus anatomicis,qualis potitas in canibus reperiatur,quam qui in homine sit descriptus, carnosus totus,tenuis, atque septem co'starum integrarum cartilagines occv pans. Quae notae ut plurimum in hominibus non inueniuntur. Nam musculus hic potius neruosus est, qu)m carnosus, ita,ut quibusdam in partibus neruosatella videatur carne infarcta. Neq; Vn'

176쪽

212 quam ultra secundam costam vel ipsiua cartilagine ascendit, quod ego obserua

ui in omnibus cadaueribus, quae adhuc secui. Accidit etiam aliquando, ut ad se cundam ipsam costam non pertingat. Quare mihi credas, quod neque ortus carnosus est, neque omnes integrarum costarum cartilagines occupat.Reperio

deinde tres alios musculos, quos ego thoracis proprios esse opinor, qu qque nisi addantur, non adsunt initiumenta, quibus ad superiora thorax ipse eleuatur.Nam primus musculus thoracis a reliquis anatomicis huic muneri designa. tus,cum a iugulo oriatur, iugulum vero ipsum ossi pectoris, atq; acromio, quod thoraci innititur,copulatum sit, non potest valide omnium costarum eleuationi inseruire Tertius deinde thoracis musculus eleuationi costarum ab anatomicis praepositus,quamuis illas attollat: tamen quia paruus atque obliquus debilem insertionem habet , solus hane muneris functionem integre obire non potest. Quamobrem absurdum minimEesse iudicarim, si pro septimo thoracis musculo addatur ille, qui neruoso prin

cipio

177쪽

cipio ortus ab interna secie processuum transuersalium tertiae, quartae, quintae,&sextae vertebrae ceruicis, carnosiorque factus inseritur in primam costam, ut illam ac totum simul thoracem attollat, hic a nemine est descriptus. Cui octauus adiungitur, secundus scilicet inter dorsales Vesalio connumeratus , qui

oritur ab omnium vertebrarum ceruicis transuersis processibus quanquam prima secunda aliquando excipiantur iitque inseritur in primam costam, aliquando etiam in secundiam thoracis:& quamuis ortus istius musculi neruosus sit, insertio vero carnosa,cum viceversa potitis esse deberet, hoc tamen impedimento minime sit, quoniam partis ratio,vnde orginem ducit,hoc postulat. Deinde idem facere consueuit Natura, Ut plane apparet in primo, secundo tertio mouentibus caput d in aliquot scapulae musculis, in tertio huic parti, thoraci scili ceta es alio asscripto. Hic attollendo thoraci inseruit. Nonus sit ille musculus, qui ortus a processibus transuersis quartaein quintae vertebrae ceruicis in secundam costa m-

s seritur,

178쪽

seritur aliquando etiam in tertiana carnoso sine. His ego tribus posterioribus atque illi, qui in ordine omnium

tertius est, laboriosam elevandi thoracis operam scribo, cum mea sententia

ab uno tantum tertio persecte id fieri minime possit. Ad intercostales venio musculos, in quibus omnes anatomici pene lapsi sunt primusque fuit Galenus,qui cum in lib. dedisse et musc. cap. 23. recte dixisi et, musculos hos in unoquoq; latere viginti&duos esse errorem geminum: statim subiunxit alterum quidem, dum asseruit omnium istorum musculorum fibras uniformes esse,usque ad extremum inter costas nothas, at inter in te

gras uniformes tantiam esse usque ad

cartilagines. Quoniam cum illuc peruenerint uniformes, tunc mutant ordinem, atque ductu priori contrario feruntur, quae sententia fuit in causa, ut Avicenna prima primi cap. de Anat musculorum thoracis deceptus hac fibrarum mutatione dixerit, in unoquoque spatio uater costas integras quatuor

musculos contineri,'nod ita veritati alienum

179쪽

alienum est, qu m quod alienissimum.

Alter vero Galeni error est, cum inter costalium musculorum exteriores horacem dilatare, intimos autem contrahere asserit : quod falsum esse patet, si

quis voluerit animum ad rem ipsam reuocare. Nam quamuis aliquot nostrorum temporum anatomici sibi ipsis atq; alijs imponetes:in dissectionibus vivo rum hoc opus ostendere tentent illis tamen non succedit, tuncque fide maxima, qua omnia illis credatur, magis uoculis opus est. Nullus enim musculus intercos alis uti instrumentum voluntarium potest costarum spatiu, in quo continetur, dilatare, vel costa, a costa sciungere Ea autem ratione, qua ligamenti munere fungitur, quo costae inter se iungutur,ac ligatur, per accides facit ad dilationem Nam exempli causa, dilatatis costis inserioribus deorsum a musculis extrinsccis, aut eleuatis superioribus a musculis extrinsecis: eliquae mediae se quuntur costar, atque spatia media dilatantur, quod opus musculoru interco stati hi ratione fit, quonia ipsi costas trahunt de hac ratioe per accidens dilatat .

Quod

180쪽

Quod nisi adessent instrumenta exteriora, ab ipsis nil nime fieret. Possunt etiam alio modo intercostales musculi spatia media dilatare, si illi, qui collocati sunt, inter primamin secundam, at trahant nam ad alteram exempli gratia: secundam ad primam, quoniam hoc

pacto dilatabitur spatium , quod inter

secundam ωtertiam cadit, cum illa versus primam seratur. Haec tamen dilatatio non fiet per se, nec a musculo in spa-cio dilatato existente, sed ab illo qni spatium superius contrahit, idcirco

per accidens.Sed de hoc lis minime instituta est. Quoniam quaerimus, an musculus collocatus inter primam iecundam,& exterior has cotrabat costas, huic vero subieetus magis intimus ane asdem dilatet. Hoc Galeni,atque omnium anatomicorum pace dica, mihi non probatur, neq; etiam Diuino es alio, aut ulli docto viro, qui ab omni passionum genere sit immunis. Doleo praeterea Vesalium in hanc deuolutum esse opinionem, quod in singulis spatiis costarii integraru cotineantur quatuor intercostales musculi, cum duo

SEARCH

MENU NAVIGATION