Frederici Ruyschii ... Observationum anatomico-chirurgicarum centuria : accedit catalogus rariorum, quae in museo Ruyschiano asservantur ...

발행: 1691년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

123쪽

OBSERVATIO J XLIV. 19

Succini globuli diu in narib haerens topho obductis. TIliola quinque annorum globulum ex succino Bel-

gice en e strene Coraal ingentis magnitudinis , uti apparet Figilr. o ludendo in nares profunde protrusit; unde varia incommodari ingentemque dolorem perpessa est. Nullus hariolari potuit , quaenam horum malorum

esset causa: Decimo quarto aetatis anno deimproviso per sternutationem e naribus rejecit succinum attraehumo de

quo notandum , quod globulus ille nil minus videbatur, quam succinum , ita nempe circumductus cortice quodam lapideo , quo cum vi quadam ex part abra , inventum in globuli medio foramen Ouomodo lapidea hae substantia globulo accreverit dissicile explicatu. jusmodi concrementi lapidei corticalis in vesica facti varia equidem extant exempla, qualia legimus in evel ovicio, de aliis Authoribus ast vero in naribus idem fuisse observatum plane non memini, praeterquam quod nuper mihi supra memoratus Chirurgus Petrus Adriani filius ostenderit ossiculum cerasi quod diu etiam in summitate narium haeserat, ubi quoque cortice lapideo obductum, tandem excretum fuit. Figur. o. Declaratio. A. Globuli ex succino , partim cortice lapideo circumduo ,

partim nu .

124쪽

OBsERVAT 1, XLV. In Hudropicae Cadavere Observata Vari , inter quae hepatis glandu admodum tumefactae. TIE par humanum magna ex parte e glandulosis corporibus constare, jam a longo tempore deprehendimus. Anno 1686. Vetulae, ex hydrope Ascite mortuae, cadaver in usum discipulorum aperui. Primo cuspide cultelli exitum paravi tenuiori sero , in abdomine contento.

Post grandior facta incisione , visui sese obtulit humor flavus, lentus, limosus , satis indicans in hydrope

ascite non tanti esse momenti Paracentesm; nec adeo temere instituendam , prout nonnulli voluere Authores: pauci enim evadunt, nisi chor inra a musculos seritonaeum alii dicunt inter duplicaturam peritonaei haereat. Tubis allopianis compressis materia quaedam , permati

humano analoga , espuebat. Varia comparebant admodum cxilia; quemadmodum in vetulis utplurimum visuntur. In testina non solum undiquaque peritonaeo vertim etiam sibi invicem connata Hepatis superficies inaequalis , propter glandulosa corpora tumefacta. Rusmodi corpora glandulosa, aut glandulas hepatis magnitudine auctas nuper quoque publice demonstraVi aliquoties conspexi , nunquam tamen adeo copiosa , quam in supradictae vetulae hepateri totum enim hepar C eris glandulis magnis constare videbatur , unde perquam inaequalis existebat ejus superficies: ut videre est Figur. I. FiT.

127쪽

Figur. I. Particulam Hepatis superficie admodum inaequalis , propter glaudulas magnitudine auctas sentat.

OBSERVATI, ALVI H drops scites exi daridibus. Ncurabilibus affect ibus nobis pius occurrentibus,

haud sine ratione dicitur, non esse in Medico semper relevetur ut aeger. Quis Medicorum curare potest hydropem scitem limosum , membranis inclusum cujus Varia quidem vidimus .apud Authores lagimus exempl. Nunquam tamen mirabiliorem hujus rei historiam me intellexisse memini, quam eam , quae mihi ante aliquot annos in platea Sancti Johannis occurrit: ubi praesente Magistro Petro Adriani filio aperui cujusdam Virginis aetate provectioris cadaVer , cujus admodum disten ii abdominis totam cavitatem repletam conspeximus innumerabilibus vesicis aut acculis , humore tenaciori glutinoso refertis. Nonnullae earum vesicarum erant m gnitudine pugni minoris, aliae magnitudinem nucis juglandis non superabant , non pauCae aequabant nucem Vellanam. Vide Figur. Σ. Ultrum harum vesicarum subjectum glandulae fuerint mesenterii in vesicas,aut, si mavis dicere , hydatides, degeneratae quod crediderim aut vasa Lymphatica praeternaturam expansa, non ausim certo assi r- mare temporis enim penuria, morosorum consanguineo sum praesentia ulteriorem investigationem denegavit.

128쪽

ci OBSERVATIO J XLVII.

OBSERVAT 1, XLVII. Cranii ex Contusione risura ipsas suturas pervadens. OUam male usum Partium comprehendant ii, qui Suturas eum solummodo in finem homini esse datas as

serunt , ne , Uno cranii osse si, alterum quoque findatur , norunt ii, qui contrarium istius nobiscum observarunt. Anno 167O. moles illa lignea , qua palos humo infigunt Belgice en He)H in cujusdam viri bregina devolvebatur , unde in terram prolapsus , Omni que sensu interno privatus , sanguineque auribus vivente , brevi post animam Deo reddidit oblatum mihi fuit, mali causam investigandi ergo , cadaver Cranio denudato, o bregmatis si bene memini sinistrum a parte superiore ad inferiorem ex toto fissum reperiri Quae fissura progressum fecit per futuram squammosam, totum Os petrosum , dc os occipitis , ad magnum ejusdem ossis foramen ; suturis ad fisturae cursum suffaminandum nil

valentibuS.

Ulti magni morbi Opius a nobis curarentur, si magis V fiderent Medico , minusque meticulosi forent assiicti. Nobilissimus Dominus Coiij n Gurisconsultus, dum viaveret, apud Amstelodamenses meritissimus, cujus nomen a

129쪽

men, propter raram cinauditam animositatena in admit tendis sufferendis remediis , licet durissimis , praeter

morem appono ante aliquot annos me convenit,

dicens sese aliquid incommodi in postica claterali parte palati sentire quo viso lene explorato , hisce usius sum verbis: Noli spectatissime Domine hoc malum socci

facere multo minus unicuique revelare verebar enim ne in manus incideret eorum , qui omni generis remedia nil profutura illi praescriberent, imo periculum, quod erat prae foribus, interim augerent. Hisce auditis rogavit me Dia patiens, qualis esset affectus, quomodo de quibus remediis morbo occurrere vellem respondi, malum consistere in carie posticae Sc lateralis partis ossis palati cum carne excrescentia fungosa , eandemque excrescentiam esse extirpandam , de ossis cariem inurendam.

Patiens generosissimus hanc curam diu non distulit, ast vero quam primum vocari jussit Altardum Cyprianum, Petrumque Adriani filium, Chirurgos dexterrimos; qui eandem a nobis propositam commendarunt curationem. Itaque confectis cauteriis loco affect appropriatis , unive salibus praemissis , ut dentibus aliquot molaribus, qui nobis in ipsa operatione obstitissent, evulsis, aggrediebamur curam ut sequitur. Omnibus prospectis, rite praeparatis, monuimus patientem, ut digitum elevaret simulac inustio se Vocationis periculum afferret diutius non esset ferendo, ipseque respirare vellet; nam experientia eramus edocti tantum sumum oriturum , quantus in renovandis soleis equinis excitatur. Hisce monitis frustum ligneum digiti crassiti inter utramque maxillam immi-

130쪽

ό. OBSERVATIO XLVIII.

simus, ne in operatione os clauderet posthac scalpello

acuto , recurvat secundum palatum accommodato abstulit alter Chirurgorum totum tumorem , alter interim buccarum partem interiorem patula admodum lata muniebat , ne a cauteriis nimi lac terentur , in quem

finem etiam spleniis e linteo carpto confectis&aqua frigida madcfactis buccis prospiciebat. Ablato tumore cauteria Figur. 43.& depicta candentia successive fortiter unum poli alterum adacta sunt, donec nobis videretur susscere: cum interim patiens digitum attolleret, eduximus dicta cauteria candentia. Hisce peractis composuimus aegrum in lectum , non sine facetis verbis , quibus subridens nos alloquebatur. Interim praescripsimus hordeatum, ad ardorem compescendum , ut d Oris collutionem dolorem leniendi causa Sequenti die invenimus amictum nemini magis esse dissimilem , quam sibi ipsi, ita intumuerat

ejus caput , propter inflammationem immanem , unde etiam a febre haud manserat immunis. Haec omnia reme sis insammationi resistentibus oppugnantes, brevi inde cessaverunt Sc inflammatio dessebris. Vterim ad eschara casum promovendum, decoctum malVae, ficuum dcc ustirpatavimus, addendo suffcientem quantitatem mellis ros acet, quod pro re nata mutavimus. Post escharae separationem omnibus rubicundis apparentibus , Videbamur in portunavigare. Paulo vero post exigua particula carnis fungosa in conspectum esse dedit, quod nobis ansam dedit

cogitandi malum non esse in totum eradicatum Itaque novam inustionem commendavimus , quam aeger neutiquam renuebat, dicens: Facite quod artis est. Proximo

SEARCH

MENU NAVIGATION