Frederici Ruyschii ... Observationum anatomico-chirurgicarum centuria : accedit catalogus rariorum, quae in museo Ruyschiano asservantur ...

발행: 1691년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Bartholomaeus Cabronus carnem esse diversam a carne nausculosa glandulosa fatetur in sua dissectione Anatomica

corporis humani. Thomas Barthotam in sua Anatome tandem Peniscar. nem esse militer profitetur , non mollem flaccidam ut Iob. an Horne , sed sensilem magis solidiorem, quam in reliquo pene est. Vesanus de humani corporis fabrica pag. mihi ς 9: quum autem ad eam usique penis regionem perrepsere loqui tu de corporibus nervosis in qua jam glandem e formatura sunt , in acutum feruntur edi carnosa glandis subsantia ipsis obnasiisur. Haec ille. Adriani Splebi verba sunt: Glans ultima pars penis est duobus corporibus nervosis obnata, puae nonnihil ambitu quoque excedit, cum coronae modo circulo cingatur , anterius tamen acuta

est, exquisitum habe sensium, sub antiamque spongiosam, utpe-nis , sed solidiorem.

In Realdo Columbo haud infimae notae Anatomico, ubi de glande penis agit, haec solummodo extant: Deinde deorsum versus Uectuntur ligamenta, seu corpora nerVosapcnis edi ad glandis fines implantantur , quae glans reliquis penu partibus minus dura existit. Ecce varias primi subsellii Anatomicorum de Glandis in pene structura opiniones quas siquidem cum genuina istius particulae descriptione mox secutura studiose conferre volueris, actutum animadvertes, neminem istorum Heroum in praesenti negotio rem ac tetigisse. Hoc enim asseverare ausim , ne ullum quidem quod sciam glandem penis talem , qualis revera est, antehac observas Nec R i-

232쪽

mirum cum adeo dissicilis si perscrutationis Cultellus certe Anatomictis thaud sufficit, imo plane inutilis est huic detectioni. Sipho quo utimur ad vasa infarcienda, vix quoque huic rei aptus est quamvis ipse ansam mihi dederit hujus partis eram compagem consipiciendi, quae in hunc usque diem in tenebris latuit. Postquam igitur

integrum penem cruore omni exhausto, materia ceracea

replevi, glandemque postea in lamellas transversas disse cui reperi eandem materia dicta esse infarctam, id quod mihi ansam praebuit suspicandi Glandem penis haud esse substantiae carno proinde , ut quid hic veri subesset

clarius elicerem, ad experimenta confugiebam. Scilico primo, sanguine essene expresso qtia sphonis beneficio eluto corpora nervCO- spongiosa crassiora , ab aliis corpora

nervos a penis, imo ligamenta penis dicta, statu replevi, 3c vinculo injecto arctissime ligavi , sperans sore, ut post

exsiccationem ibi pateret, quales esset vera hujus glandis constitutio. Ast incassum. Hoc enim experimento in conspectum quidem venit vera substantia dictorum corporum, ut alandis interior, neutiquam Vero Xterior. Ea enim inflatione intumuit induruit quidem interior Glandis pars , Iaccida tamen mansit pars Glandis exterior. Vid. g. S. Hisce visis tubulum circa penis radicem indidi corpori nerveo- spongios tenuiori Urethrae , ab aliis Corpus Spongiosum Urethrae dicto, ac tum flatu adacto intumuit

simul cum eo pars glandis exterio , interior vero neuti quam, sed flacciditatem retinuit. Hoc animadverse credere coepi,corpus Vel, ut alii Volunt corpora duo enim esse autu

mant

233쪽

mant Anatomici nerveo-spongiosum crassus d mali is a corpore nerveo-spongioso tenuiore 3 minore esse diversum , dc hoc cogitans tertium c ultimum experimentum institui , quod omnibus modis expectationi meae satisfecit. Per tubulum nempe aeneum circa penis radicem, ubi ad ossa pubis proxime accedit, insertum corpu ner-Veo-spongiosum majus d crassius fatu extendi, post repletionem digitis tam diu penem detinui , donec eodem

tubulo , e dicto corpore extracto , c corpori nerveO-

spongios minori, tenuiori indito, idem corpus iam quoque replevissema quo facto totum deinde penem ligavit exsiccavi: at vero quam dissicile sit latum in dictis

corporibus continere , usque dum Omnia exsiccata sint,

palam fiet iis , qui in posterum idem experiri ac imitari volent. Post exsiccationem, penem dc glandem ejus in lamellas dissecui, Vid figuras 76, 77, 78,79 8O. dc reperipenis glandem nil aliud esse quam veram continuatio

nem tam corporis nerveo-spongios majoris & crassioris, maximam peni partem constituentis , quam minoris tenuioris Urethrae, maximam δ praesertim inferiorem ejus partem ambientis, sine ulla substantiae mutatione. Haec autem Corpora nerveo-spongiosa ita sunt constitutam posita , ut crassius majus interiorem glandis partem constituat, minus de tenuius exteriorem, quam undiquaque ambit. Vid. g. 81. 4r. Haec duo corpora , nempe crassum d tenue , a se invicem sunt separata

septi intermedii beneficio, vid. fg. 81. 81 ita ut flatus per tubulum adactus ex uno corpore in aliud raro perveniat raro inquam , quia semel atque iterum tantum 1 me

234쪽

me illud observasse memini: δ quantumvis Reg. de Graassstatuat,inflatis corporibus nervosis nobis nerveo- spongiosis majoribus & crassioribus)spongiosam rethra substantiam

nobis nerveo spongiosum minus uenuius, etiam intumescere , coice Versa , unde quoque deduxit notabile commercium eorum corporum inter nos tamen contrarium experimur frequentissima penum disiectio me edocuit, perquam raro illud contingere, nisi sit pra memo ratum septum fuerit laesum , vel etiam per commercium vasorum sanguineorum, quod notabile est . Si enim corpus nerveo- spongiosum majus d Crassius infletur , utpl rimum simul quoque inflantur venae per penis dorsum repentes, vid. g. s. quae faciem exteriorem penis cum

vas sanguineis per dorsum repentibus demonstrat quartani ramuli corporibus nerveo- spongiosis etiam inserviunt, de sic aliquando fieri potest, quod statuit supracitatus Anatomicus dexterrimus. Porro etiam male observavit idem Regne rus de Graasi spongiosiam rethrae partem nobis

corpus nerve O-spongiosiam minus de tenue sensim glandi appropinquantem magis ac magis attenuari gracilioremque reddi, tandemque in glande obliterari potius enim dictum corpus in glandis extremo maximum de crastissimum existit, imo totam partem glandis exteriorem comficit. Vid fg. 76, 77, 78,79, 8O. Me contra, quo Dgis corpus nerveo spongiosum majus de crassus glandis partem eΣtremam attingit eo gracilius evadit, neque glandis extremum assequitur. Vid. figuras mox recitatas. Hisce probe animadversis ulterius inquirendum est,.quid boni haec observatio in praxi medica praestet.

I. Quia

235쪽

1. Quia hactenus noto notius videbatur,Clandem nil aliud quam carnosam de fungosam esse substantiam, penique adnatam , hinc nequidem per somnium in ullius Anatomici

mentem irrepsit, Glandem penis solum esse continuationem prout reVera est omnium corporum nerveo- spongiosorum,

sine ulla mutatione substantiae Et eapropter plerique nainus solliciti fuere de immodica hujus partis a continui solutionibus metuenda haemorrhagi. Quam vero periculosum sit glandi vuliaus infligere, aut exulcerationem in ea nasci praesertim si profundius penetrent ulcera aut UlnCra d ad corpus nerveo spongiosum majus irassius pertingant norunt ii, qui nobiscum animadverterunt, homines aliquando ex leviori hujus partis vulnere aut ulcere invitae discrimen fuisse deductos vid obf 1. dc praesertim si

erigatur membrum virile ita laesum unde tanta sanguinis copia non raro ad glandem conssuit, ut vincompesci possit ejusdem eruptio. Itaque caute agendum, si ulceribus obsessa sit glans, ne intrinsecum laedatur Laesones super sciales minus periculosas esse experti sumus, modo non Obsideant medium istius partis in glande, quae ambitu suo penem excedit, glandis corona audi , ubi vasa sanguinea per dorsium penis repentia satis capacia sunt, quae quocunque modo laesa ingentem sanguinis copiam periculose fundere solent. II. Si glans ulcere maligno obsessa amputanda sit, vinculum antea injiciendum esse ejus constitutio indicat , ut

enormis Haemorrhagra praecaVeatur. Vid. Obs. O.

III. Notandum in Glande , Ulcera ibidem in suprema

236쪽

morrhagiae, quam ea, quae urethra imam partem occupant. Propterea quod haec naagis sint remota a corpore

nerveo- spongios majori, crassiori per quod arteria multo amphores disseminantur in quod idcirco sanguis majori quantitate irruit, quam in corpus nerveo- spongiosum minus uenuius Credibile quoque est , in illo casu, de quo legitur in supracitato tractatu Reg. de Graasi pag. mihi 149. laesum fuisse corpus nerveo-spongiosum majus S crassius, quia i m sanguinis tam brevi temporis spatio vix ac ne vix quidem ex laesione rethrae aut ejus corporis nerveo-spongiosi tenuioris c minoris potuissentem uere , utpote vasculis sanguineis minimis ibidem existentibuS.

IV. Constat glandem raro in totum posse tendi aut erigi, nisi utrumque corpus nerveO- spongiosium , ut eorum nervi c vasa arterios a bene sint constituta. Si vero aliqua hisce partibus accidat obstructio, in totum&aequaliter non eriget sese glans, uti necesse est in coitu Ava rum arteriosorum laudabili constitutione quoque dependere glandis erectionem dico, circa venosa vero non

est cii ita selliciti simus, quandoquidem rarissime ulla in

iisdem obstructio reperitur Sanguis enim per penem c glandem redux non per minutissimos ramulos neque per corpus reticulare, ut loquitur alpighius , regreditur, sed per venarum patentia : visibilia oscula, aut foramina Venae enim per penem distributae si non omnes, saltem tot , quot unquam Offendi , sunt poris magnis de

visibilibus foraminibus pertusae cribri instar, quemadmΟ- dum quoque in vena splenica vitulina vid. g. 83. I .ὶ

237쪽

conspicitur , quod nunquam hactenus observatum esse putem. Rusmodi venarum perso ratio in causa est, quod sanguis per penem redux citissime possit a pene regredi, pene momento accescente Certe si penis calandis ejus

Corpora nerveo- spongiosa, ut Meorum vasa venosa rite eXaminentur, maxime illa cum splenis vitulini substantia ejusque Vas venosis convenire observabuntur, glandulis splenicis bene elotis. Hujus autem glandularum elotioni S dc per venas aquae benescio eductionis, 11 ne ulla tamen membranae ambientis laesione pri naum me inventorem au deo profiteri , qualem etiam me agnovit olim oti an Horne Proses or Anatomiae dignissumus. Anno scilicet, ni fallor 166 . nullo Anatomicorum de tali encheire si cogitante, varios lienes Vitulinos praeparaVeram, quos mox

memoratus Celeberrimus Prosessor discipulis, imo publice, cum applausu demonstrabat. Sed hoc obiter. Revertar ad propositium. Istis autem Lienis vitulini post inflationem levem exsiccati glandulis eductis, intrinsecum apprime cum penis intrinseco convenire, palam fiet id quod corpus nerveo- spongiosiam majus minus a nobis inpenein glande ejus dicitur, illud in splene vitulino per fibras ner vos as designatur: quae fibrae in liene ovillo non ita copio

sat existunt, in humano Vero earum nullas invenios quantumvis Sylvius contrarium statuerit, 3 hypotheses non usquequaque congruas inde stabilire allaboraverit. Interim non solum ratione substantiae fibrosae , aut nerveo-spongiosae conveniunt penis humanus de te vitulinus, verum etiam respectu venarum, quae eodem fere modo pertusae sunt. Qiaod si Authores, qui penis vasa depinxerunt, imo

238쪽

imo descripserunt pervolvantur, apparebit quam parci sint

circa venas internas, per dicta corpora distributas, imo sicco quasi pede eas transeunt, dc nonnulli in totum eas extare neganta C quid mirum dissicillime enim in conspectum producuntur. Thomas Bartholmus inquit, penem habere arterias Venas,

d nervos Venasque per penis partem exteriorem interiorem distribui asserit praetereaque nihil. g. de Graas de dictis venis internis nil nobis commemoravit, ubi Penis Vasa describit. Vesta hisce verbis libere fatetur sese harum venarum

distributionem per penis intrinsecam substantiam nunquam vidisse, o quamquam , esu haec Vasa loquitur de venis Marteriis ad 'nis corpora pertingant , is tamen δε- mone assequor , quo itinere in corporum caΥitatem in serantur. Si causam hujus dissicultatis perscrutemur , facile inveniemus eam. Unica tantum methodus , qua dilucidari possunt hae venae internae, mihi constat, idque sola penis inflatione & exsiccatione, post sanguinis elotionem. In illa instatione simul inflantur venae non solum per penis superficiem , verum etiam internae, cribri fere in modum pertuis, quae post exsiccationem cultello Anatomico examinari possunt; id fg. 8 . it. C. de si quis alio modo hasce perscrutetur, oleum operam perditurus est. Rati est , quia substantia venae internae propter porositatem confunditur facillime cum penis substantia intrinseca porosissima.

SEARCH

MENU NAVIGATION