Series Augustorum, Augustarum, Caesarum, et tyrannorum omnium, tam in Oriente, quam in Occidente a C.J. Caesare ad Carolum VI. : cum eorundem imaginibus ex optimorum numismatum fide ad vivum expressis

발행: 1740년

분량: 307페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

FLAVIUS VALERIUS CONSTANTIUS, in Daci

dania Moesiae Superioris ortus,Chlorus cognomena

to quod pallidior esset, silius Eutropii claudiae, de qui a bus

112쪽

68 Series augusorum , Ut sArum. bus jam supra dictum est, ab Imperatore Herculio Ctesiare lestus, eodem in priVatum secedente, Augustus est di ictus A. O . fastusque est consors Armentario, de quo infra Cessit ipsi Gallia, Germania, Italia , Hispania,& Africa,e quibus Africa, Italiam collegae reliquit. Fuit Princeps optimus,omnibus amabilis liberalis,ac strenuus.Alemannos ingenti clade profligavit Obiit Eboraci in Anglia repentino fato sublatus, A. aet. 6. mp. a Maximia-aa,2. ab accepto autem Caesaris nomineci . Treb. Pol in Claud. Sex.Aur. Vicit.Eurrop.lib. Ιχ.Pomp. Laet.in Const. Oros lib. . cap. 2 3. Flavia Helena, e Britannia, genere, si plerisque credimus, obscurissimo, Constantii prima uxor Ex hac natus Constantinus M. Repudiata est ex Maximiani Imperatoris jussit, ut ipsius illam l. Maximianam Theodoram ejus loco Constantius uxorem duceret. Obiit sanctimima mulier Romae juxta quosdam,quorum tamen infirma sententia est, supra Annum ae t. 8O. Sext. Aur Vict Rinn. lib. I. cap. 7. Zonar in Conseant Eutrop. lib. 1 o.

Flavia Maximiana Theodora, Maximiani Herculii privignat Eutropiae scilicet ipsius uxoris ex priore marito sili, secunda uxor Ex hac nati Mani ballianusin Constantius. Alii Delmatium addunt, alii pro Delmatio alterum Constantinuim, alii Hani ballianum cum Delmatio confundunt. Filiae vero ipsi fuerunt Constantia, Eutropia, Anastasia Pomp. Loet Oros. lib. . cap. 2 3.

GALERIUS MAXIMIANUS, Armentarius cognomento quod olim pastor fuisset, in Dacia ortus, a Diocletiano dictus est Caesar Constantioque collega factus, inde autem cum eodem Augustus dimis est A. 3 O . Praesuit Illyrico, Graeciae, Orienti, iisque postea Provinciis,

113쪽

Caesarum, rannorum eiis, quas ipsi collegam cessisse jam diximus. Fuit libidi

nis, crudelitatis immodicae . Christianos acerrime persecutus est Persas vicit cum Diocletiano Contra Ma-Xentium Severum misit, quo Vim , ut dicemus suo loco,

movit ipse ex Illyrico sed, cum in itinere accepisset praesagium de militum suorum desessione si conflixisset, Ityricum repetiit. Ibidem obiit ex ulcere inguinali, uti Dei

judicio propter summam illam libidinem quas rabat,

ut ait Theo Meth. vermibus misere exesus Quidam tradunt, ipsum sibi ex nimia vi doloris necem intulisse, A. imp post Diocletianum . Semi Aur Vict Eutrop. ΠλLO Oros lib. . cap. 2 3. Eugob. lib. . cap. II. Galeria Valeria, Diocletiani silia, Maximiani uxor. Sex. . ur Vict Eutrop. lib. s. Hac mortua, Diocletia laus Imperator Susannam Gabinii affinis sui siliam eidem Armentario uxorem dare nitebatur a Virgo Christianam se professa, constantissime nuptias subire recusaVici quapropter ejusdem Imperatoris jussit intra domestico parietes gladio necata est Baron. Ann is m. 2.

FLAVIUS VALENS, seu VALERIUS SEVERUS

Illyricianus, Armentarii ex sorore nepos, ab eodem una cum Maximino Carfar est renunciat US, praesectusque talia , Africae Contra Maxentium missu captus est,in occisus, seu Romae, seu RaVen si Variant enim auctores: Nec desunt qui reserant, ipsum dolis a ximiani Herculii Lucania Romam ad Maxentium si lium pergentis circumventum fuisse. Sext. Aur Vict. Eutrop. lib. 1 O. Oros lib. . cap. 7. 48. Severianus Severi hujus filius refertur a fanis .

ΜA IVINUS, DAZA dictus ante Imperium, A l ,

114쪽

o Series Augusorum, Augustarum. Severo , ut diximus, creatus est ab avunculo, ipsique sunt Provinciae Orientales assignatae. Cum audivisset Licinium Augustum appellatum, ipse se quoque Imperatorem dici jussit Samssimus fuit, praesertim cum maderet Vino, cujus erat avidissimus; pluraque adversus Christianos edidit exempla immanitatis . Amator tamen Literatorum fuisse sertur. Suscepto contra Licinium bello, primo conflictu victor extitit, sed inde saepius profligatus est; quare in fugam veluti se conjecit ex Illyrico tibi fuerat pugnatum, obiitque Tarsi in Cilicia morbo fere, quo aVunculus A. imp. circiter 8. Alii reserunt, ipsum se strangulas se Sex. Aur Vict de Caesar Euseb. lib. 8 cap. 16. Eutrop. lib. I O. Pomp. Laet. Uxores ipsius liberosque a Licinio intersectos produnt

scriptores eorum tamen nomina ad nos non perVenerunt

Marcus Aurelius Valerius Maxentius , Maximiani Herculii&Eutropiae filius, a Praetorianis Imperator factus est Romae, quos ipse Constantini invidens gloriae ma gnisicis promissis ad scelus pellexerat, A. 3O6. Homo libidinosus, saevus, incantationibus addictus, in Christianos impius A Constantino M. victus est ad Pontem Milvium &Tiberi absorptus, A. aetat 3O imp. 6. Eutroplib. 1 o Pomp. Luet Oros lib. . cap. 28. Imperit 6 annos ipsi assignat etiam Nazarius in Panta Conseant. Aug.

Magnia Urbica pro Maxentii uxore accepta hactenus est, cilia Armentarii credita . . Occonem, Patinum, alios. Alii Magnentii uxorem existimant. P. Harduinus autem aut Carini, aut Numeriani Singulas hasce sententias refellit Cl. Genebrierius, speciali Dissertatione, quae Parisiis gallice scripta primum prodiit A. Ι7O . nititurque eam in Cari Imp. conjugem vindicare Utque verum

115쪽

Caesarum, re Frannorum. Isateamur, non improbandis, plausibilibus quinimo conjecturis rem docet Auctor eruditissimus. Romulus, Maxentii filius A Patre factus est Caesar, obiitque ante ipsum. Alterum Maxentio silium quidam

Auctores tradunt, nomen tamen non indicant.

Alexander, seu Phryx, seu Pannonicus origine, Imperator apud Carthaginem saetus est, A. 3ΙΙ in odium Maxentii; statim vero a Russo Volusiano, quem Maxentius miserat, est oppressilis. Sext. Aur miti de Caesar. Zosim.

lib.

Nigrinianus, seu Nigridianus, hactenus comuniter pro Alexandri filio creditus est. Ita post Tristanum Palinus, aliique at Cl. Genebrierius modo laudatus, speciali Dis

fertatione Parisiis primum A. I O . impressa vulgatam refellit opinionem extiterarum enim, quae in Ummorusubsignatione visuntur, comparatione istis eum temporibus abjudicat. Ad anteriora igitur ablegat, ut aut Aureliani nepotem , aut Numeriani filium adstruat In hoc tamen minus seliciter processisse nobis videtur, ac in Magnia Urbica, de qua supra non mediocri tamen nihilominus laude pro isto egregio conamine vir doctissimuς dignus est judicandus. Valens factus suisse dicitur Imperator hisce temporibus, a Llainio autem morte naulctatus.S'. Hur Vict.de Caesar Epit.

AIUS VALERIUS LICINIANUS LICINIUS,

gente ignobilis e Dacia, ab Armentario post occi sum Severum Augustus dictus est, A. 348.Literatos omneSurbe depulit In Christianos immanissime vitici Maximinum, ut diximus, saepius fudit. Cum Constantino M.

116쪽

7 Series Augustorum , Augustarum stianorum , quibus Constantinus ipse favebat secundo

vero quod proVincias Omnes Maximini sibi usurpavera Victus est autem primo in Pannonia, inde in Thracia, tandent in Asia prope Chalcedonem. Intercedente autem uxore Constantia pastius est cum Constantino pro vita, ut imperio se abdicaret quare Thessalonicam privatus concessit. Sed cum ibi rursum nova moliretur, intersectus esta militibus A. aetat. 6O imp. 16. Sext. Aur Vict. Pomp. Laet in Licin Eutrop. lib. I O. Oros lib. 7 capit. 28.Anou.

Constantia, Constantii Chlori ex Theodora filia, Constantini M. soror, Licinii uxor, quam duxit ipse Mediolani. Sext. Aur Vict Eutrop. lib. I C. R .m Ab I cap. II. Licinius Iunior, egregius juvenis optimaeque indolis, Licinii 3 Constantia filius A Constantino M. Caesar factus est. Obiit ex Fausta amitae insidiis; verebatur enim, ne virtute sua filiorum suorum progressibus obesset Sex. Aur Vict Pomp. Let. Martinianus, Ossiciorum Magister, Byzantii factus est Caesar A. 32 . a Licinio fugiente a clade Pannonica, Augustusque etiam dictis, ut constat ex Nummis. DuobuSpost annis jussit Constantini in Cappadocia occisus est, ibidem prius relegatus statim ac vidius fuerat, quod duoῖ menses circiter postquam imperium usurpaverat contigis

117쪽

Caesarum, o Frannorum

XLV LFLAXIAS VALERIUS CONSTANTINUS , Com

stantii Chlori ex Helena filius, Caesar jam electus a

patre , eodem mortuo in Britannia Imperator a cun-Etis acclamatus est , Anno circiter O7 adnitente praesertim Eroco Alamannorum Rege,qui Constantium comitabatur Patris igitur primo ditionem tenuit, inde paul tim auxit, donec tandem subacto Licinio totum Romanum Imperium solus obtinuit. A. 3 2 . Hoc in Orientale, ac occidentale distinxit voluitque caput hujus Romam esse, illius vero Byzantium , quam urbem mire ampli, Vit, communivit,ac dedicavit A. 3IO noVamque Romam dixit, ab ejusdem postea nomine Constantinopolim appellatam princeps virtutibus cumulatus, qui Rempublicam sapienter administravit. virtute bellica nulli secundus extitit Vicit Sarmatas, Gothos, aliosque Romani nominis hostes; Tyrannos quoque repressit, extinxti. Quocirca innumeris clarus victoriis Magni cognomen Imperatorum primus reportavit Christianis favit semper, Ecclesiasticis summa privilegia concessit. Baptismum suum distulisse sertur a quibusdam, nec ipsum accepisse nisi morti proximus, ab Eusebio Episcopo Nicomediensi. Zonaras tamen, aliique communius tradunt eundem a Sylvestro Romano Pontifice baptigatum. Sed quaecunque inter Constantinum' Sylvestrum intercessisse a nonnullis referuntur ut baptizatio praedicta, donatio Roma

118쪽

Series Augustorum , Aura sarum

nae Urbis eidem Pontifici, curatio Imperatoris lepra per eundem, si quae sunt alii ita varie tradi videmus , ut assirmare ipsa historice non audeamus, sed attingamVS tantium eliciori consultationi veritatem eruendam relinquentes. Obiit optimus Imperator Nicomediaei crediturque

ex Veneno fraude domesticorum, A. t. 63. aut 65 circiter, imp post Licinium 3 cum a patris morte per annOS3Ι Romanis rebus praefuisset. Sox. ur. Vict. Et tr I. IO.

Euseb in it. ns.Oros. L 7.c. 2 8 Aonar inconsant. Minervina Constantini prima uxor. Genuit Crispum. SeΜ. Aur. Vict Epit ipsam dicit concubinam. Flavia Maxima seu Maximiana Fausta,Maximiani Herculii silia, secunda uxor ita ut pater Ilius duas ejusdem Maximiani filias sibi jugaverint, ut adnotat Zonar. in Cous antino Genuit Constantinum Jhmiorem, Constantium, Constantem, Constantiam seu Constantinam, Melenam. Ejusdem artibus privignus Crispus sublatus est, ut infra dicemus Dolo autem detecto, jussit ipsam Constan-rinus in accensum balneum includi , cujus nimio calore e X- tincta est. Pomp. Laet Zonar in Constant Eutrop. l. D. Non praetermittemus Bassianum quoque Caesarem inserere, quamVis a plerisque vix nominetur. Misit igitur Constantinus M. Constantium ad Licinium Imperatorem collegam suum, ut Bassianus hic Cresar crearetur, Linter eosdem naedius Italiam obtineret. Talia vero frustrante Liciario movit Bassianus in Constantinum sed in conatu deprehensis ejusdem jussu sublatus est. non excerp.

Anastasia, Constantini Chlori Fl. Maximian: Theodor Lia, Constantivi M. soror Bassiani uxor idem. Fl. Iulius Crispus, Constantini M. ex Minervina filius. A Patre factus est Carsar, A. 317. Hunc Fausta noVerca Odio habens terebatur enim ne peritia, & sortitudine militari

119쪽

Caesarum, re Frannorum. 7 :; litari filiorum suorum famae atque incrementis labem in- serret J patri accusaVit, tanquam sede incaestu tentasset; Quocirca ejusdem jussu intersectus est Polae in Istria A. 3 26 Seκ Aur Vict Pomp.Laet in Constant. Uxorem huic Helenam nomine suisse docet ex Theodosiano Codice Bandurius. XLVII.

FLAVIUS CONSTANTINUS IUNIOR, Magni&

Faus Ilius natu major, mortuo patre , Imperio cum fratribus potitus est, A. 337. ipsique cessit Europarrans Alpes. Fuit ingenio superbus, 4nquietus quare sibi assignatae ditioni non acquiescensdura fratris Constantis invasit; Aquilejam usque validissimis viribus pervenit. Ibidem Vero collata manu, insidiis circumventus dejectus est equo, confossus, A. aetat. 23 imp. 3. Sext. ur Vict. Pomp. Laet in div Imp.Rom. Eutrop. lib. I O. Oros . .

120쪽

series augusiorum, augusarum.

Uxores habuit duas . Primam sibi desponsam a Patre; alia Ieram, curn jam Augustus esset, ex Hispania Virginem quandam nobilissimam. Valesius in not ad Am. MarceLιib. I . cap. I. ex Euseb. aliis.

FLAVIUS CONSTANS, alter Magni &Faustae fi

lius, Italiam, Illyricum , Graeciam , infricam sortitus est occisoque fratre ejusdem quoque Provincias sui juris fecit Bellicae virtutis, ac justitiae primo specimina exhibuit mox vero ad delicias, ignaviam deflexit

animum, pecuniaeque tenax famis est Militum idcirco animos in se convertis contraque ipsum insurrexit Augustae Vindelicorum, sive Augustoduni, ut malunt alii, Magnentius. Hic etiam milites misit,qui inperatorem cubantem in tentorio, exque Venatione, qua mire delectabatur, delassatum intersecerunt, non longe ab Hispaniis in oppido, cui nomen Helenor, A. aetat. O. imper. 3. Auriores citati Sext. Aur Vict. Epit annos ipsi aetatis 27 Eutropius autem Imperii 17 attribuunt.

FLAVIUS VALERIUS CONSTANTIUS, Magni

Faustae filius, Orientalibus provinciis primo ex rerum divisione praesuit fratribus inde mortuis toto Romano Imperio potitus est, quod contigit Anno circiter 33OPrinceps impius , ambitiosus, ingeniique levioris Arrianis enixe favit, Catholicosque acriter est insecutus Tyrannos Magnentium, Vetranionem, Sylvanumque sustulit. Sarmatas feliciter vicit; quare Sarmaticus dictus est Parum ero prospere pugnavit cum Persis Obiit apud Mopsocrenem in Cilicia, ad Tauri montis radices, ex febri, Araetat. I. seu 3 imp. 2 . Auct cit.

Aurelia Eusebia,Constantii juxta quosdam prima, Or,

SEARCH

MENU NAVIGATION