장음표시 사용
6쪽
BIBLIOTHECAM A PHAEI PIN ELLII UENET I
BIBLIOTHECR VENETAE D. MARCI CUSTODE
DESCRIPTA ET ANNOTATIONIBUS ILLUSTRATA
TYPIs CAROLI PALEs II MDCCLXXXVII. Veneunt Exemplaria apud Laum, tum Basilium .
8쪽
osteaquam ob immaturam Maphasi Pi.nellii, viri honestissimi, mortem, factum est, ut Bibliothecam ejus locupletissimam venditioni exponi oporteat; Indicem ipsius
ut accurate conficerem atque in lucem proserrem, is a me petiit, culus hac de re curam sibi sumere partes erant. Hanc ego fa-
ne provinciam, etsi operae atque taedii plenam esse probe cognoscerem; haud una tamen de caussa alacri animo suscepi, ac lu- bentissime perfeci. Namque in primis mecum reputabam, Bibliothecam hanc Auctoribus antiquis Graecis ac Latinis, iisque ex omnium praestantissimis editionibus, cum veteribus , tum recentioribus, optime instructam esse; atque adeo praeclaram habiturum esse me opportunitatem ostentandi mirificam librorum ejuscemodi collectionem, quos prae aliis plurimi semper seci, quod omnem doctrinam, omnemque elegantiam, ceu sontes, plane contineant, ac ipsa editionum frequentia, tamque multis, secum quos afferunt , commentariis, longe se ceteris excellere, vel
iis, qui ingenio rudi sunt, plane demonstrent. a ii Ani-
9쪽
Animo deinde advertebam, futurum ut in Italiae nostrae, in qua multo maxima pars operum, quae ab ingeniis iis magnis prosecta sunt, primum prodiit, decus omnino cederet, palam si facerem hac etiam aetate inter homines privatos alium quempiam , praeter Nicolaum de Rubeis Florentinum , in ea exstitisse, qui pulcherrimam hanc sibi curam sumpserit, ut Auctores eos universos ex editionibus quibuscunque praestantioribus colligeret, atque omni studio in hoc idem negotium incubuerit; haud secus atque Burmanni in Batavia fecerint, Aske-wius in Anglia, Reisicethius Comes in Gemmania: de quorum collectionibus, ex Indi. '
cibus typis editis, fama praeclara jam est a).
sa) Catalogus selectissimae Bibliothecae Nicolai Rossit. Romae, I 786. iv 8.'Bibliotheca Ashewiana. Londini, I 77s. in 8.'Bibliotheca Burmanniana. Lugduni Batavorum, I 779. in 8.'Bibliotheca Graeca & Latina, continens Auctores sere omnes Graeciae & Latii veteris, quΟ-rum opera, Vel fragmenta aetatem tulerunt, eX-ceptis tantum asceticis & theologicis Patrum nuncupatorum scriptis: cum delectu editionum,
10쪽
Praeterea rem mihi facturus visus sum haud, quaquam inutilem Historiae Litterariae ac Bibliographiae studiis, quae impense nunquam ego non colui: cum enim in hac Biblio. theca libri longe rarissimi, vel prorsus etiam
ignoti exstent, indicium si de ipsis dedi Lsem, iis qui bene in disciplinas ejusmodi
affecti sunt, nonnihil me profuturum in animum induxi; neque non sorte vel ipsis doctrina praestantibus hominibus operam meam
usui nonnunquam esse futuram. Prae ceteris
tamen id mihi placuit, quod in hujusce Indicis editione pulcherrima se se mihi oblata esset occasio, ex qua solatium quantum maximum unquam expetere potuissem de Pinellii morte caperem; quae, quod eo amico inter apprime caros uterer, permagni mihi caussa doloris suit. Cum enim is, ut natura verecundus erat, quo ingenio praestaret, ut ostenderet, non sane multum sollicitus fuerit, neque ad Bibliothecam suam
tam primariarum, principum , & rarissimarum , quam etiam optimarum , splendidissimarum , atque nitidissimarum, quas usui meo paravi Perie gus Dei tophilus. Berotini, I 784. in 8.' Cum Supplemento &c.