장음표시 사용
11쪽
inspiciendam, nisi paucos, admittere consum verit, id ab experientia quodammodo edoctus; fore ratus sum, ut nomini ejus qua meliori fieri potest ratione consulerem, Indicem hunc si proserrem, ex quo de recto eius iudicio atque eximio in litteras studio constaret; simul autem publice ostenderem de honore ipsius vita quoque iuncti ea me sollicitudine teneri, quae par omnino arctae illi necessitudini sit, quam secum dum viveret habui, mutuis ossiciis, ac pene dixerim studiis communibus excultae, neque ulla unquam molestia intermissae. Ac re quidem vera tantopere Pinellius
litteris erat instructus, tamque exacto iudicio pollebat, ut inter homines eruditos locum sibi vindicare iure optimo posset. Humanioribus disciplinis, Historiae litterariae , ac Bibliographiae se se potissimum dederat; in quibus ut operam utiliter navare posset, haud parum in Graecis ac Latinis litteris profecerat, itidemque in Gallicis & Anglicis ; atque adeo prioribus iis, ut Auctores Classicos suis quosque linguis legeret ,
assecutus erat, quod eorum doctrinam Omnem, Omnemque elegantiam ex interpretationibus hauriri minime posse probe cognosceret. Nullo iactum negatio est ut Aucto
12쪽
res illos maximo in pretio a se habendos esse intelligeret, quos nemo, nisi mentis insanae sit, ubi primum legat, permagni non facit; de quibus tanta deinceps existimatione captus est, ut omnes ex praestantioribus quibusque editionibus colligere sit aggressus: qua quidem in provincia tanta sollicitudine atque industria, tantaque etiam dicam sortunae selicitate versatus est, ut ex ejuscemodi dumtaxat libris a se collectis satis locupletem Bibliothecam effecerit. Eximiam suam hanc de Classicis Auctoribus existimationem, juxta ac rei bibliographicae peritiam, me cohortante, bene declaravit, in lucem apud nos emisso Conspectu editionum praecipuarum, quibus Auctores ii prodiere , ab Eduaeso Ham dio anno 1 75 Londini primum edito, postque triennium ibidem recuso: quam opellam in Italia vix cognitam is nedum ex Anglica lingua in nostram transtulit, verum etiam persaepe emendavit, & insigniter auxit, ac anno 178o elegantibus typis evulgavit Harwoodio ipso deinde probante, qui Co spectum eundem cum tertium biennio post ederet, de interpretatione Italica judicium cum laude tulit, ae Pinellium Bibliographum doctrina atque intelligentia praedituma iv aP
13쪽
vtit appellavit se) . Verum cum ad veterum
Scriptorum studium multis recentiorum quinque libris uti vel prorsus necessarium, vel saltem utile sit, cumque de rebus, quae pulchritudine & raritate praestant, ubi agitur, alia aliis, licet diversi sint, homines accinmutare pro insita cupiditate soleant; propterea Pinellius recentiorum quoque auesorum libros optimos quosque, ac elegantissimos, at que rarissimos in quavis disciplina conquirere coepit. Quod vero multa is dexteritate esset, ac sibi magnopere placeret in iis ad exitum brevi perducendis, quae non nisi diu confici posse videbantur; idcirco omni, quod ei aptum videbatur, instrumento adhibito, tantam librorum bonitate ac raritate praestantium copiam in unum coegit, mirum ut spectaculum iidem praebeant, iis praesertim, qui intra paucos annos, & ab homine fortunae mediocris collellos illos fuisse sciant. Hac ipsa animi contentione, atque adeo
li at Venice, is weli executed, and evinces the Translator to be a learned and intelligent Bibliographer. Preface p. xxiii.
14쪽
Ix eadem exitus felicitate usus pinellius erat in colligendis Nummis a Venetis cusis, tum antiquis, tum novis, ex omni specie ac ex omni metallo, itidemque Numismatibus Venetorum: quam collectionem viridiori aetate cum facere coepisset, assidua & multiplici pervestigatione adhibita, tam multis, tamque inventu dissicilibus nummis instruxit ,
ut ceteros omnes , qui in hujusmodi monumentis accumulandis operam apud nos Collocarunt, quatenus equidem constat, post
se reliquerit. De Numinis Numismatibusque his in fine voluminis quinti pauca quaedam attuli, simulque de Virorum illustrium ex omni natione Numismatibus, nec non de signis quatuor antiquis, deque Gemmarum ectyparum & Numismatum formis in sulphure expressis; in quibus omnibus colligendis, pro ea qua ad quodvis eruditionis
genus propensione erat, Pinellius operam impendere consuevit. De picturis quoque, quas ipse sibi comparaverat, nonnihil dicere debuissem, cum & ingens earum numerus sit, & nonnullas ab auctoribus celeberrimis, scholisque variis prodiisse constet :verum ut silentio eas praeteream Index sa-cit, duobus abhinc annis typis editus, quo , eaedem apposite descriptae sunt. Id vero unum
15쪽
hoc loco adjiciam, haud in solam pingendi
artem optime affectum Pinellium fuisse , immo vero in ceteras Omnes elegantiores ex quo majorem in existimationem atque plaulum is plane devenerat. Iam vero si ex praeclara hac in litteras atque artes Voluntate egregiam famam ac laudem Pinellius reportabat; quantum prae terea amoris non ei pariebant eximiae animi dotes, optimique mores, qui homini litterato si minime adsimi, horribile monstrum is plane videtur Τ Omnes eum bene qui noverint, quod verum est fateri si velint, testes mihi locupletissimi esse poterunt, amicum hominem virtutis caussa collaudantem me nullo modo a veritate discedere. Magna in primis cura de ossiciis hominis Religioni Catholicae addicti exequendis, integritas ac diligentia in typographia publica exercenda quod munus ante duoesaecula , Senatus beneficentia , Pinelliorum similiae concessiim est ), fides in amicitia colenda, bonorum quae in alios contulisset ,. malorumve quibus contra ab aliis esset assectus, oblivio, alacritas & benignitas ita egenis, praesertim vero amicis, adjuvandis, aliaeque hujuscemodi dotes eum egregie exornabant: ad has autem insignis adeo urbanti
16쪽
XItas accedebat, tantaque in universa vitae ratione comitas atque gratia, ut vel illorum,
qui animo ei adverso unquam fuissent, benevolentiam sibi captare facile potuisset . Non itaque, quod re quidem Vera contigit,
sine communi bonorum luctu hominem, qui tanta bonitate praestabat, mortem obire aequum erat; mortem, inquam, eo graviorem, quod anno aetatis suae undequinquagesimo acciderit se); nec erit unquam cum honestum ipsius nomen deleat oblivio, apud
eos potissimum, qui ipso amico usi sint, vel quis qualisque esset, perspectum habuerint. Sed, ut ad Pinellii libros revertar, illud sore mihi persuasissimum est, ut hic ipse Index non modicam ei laudem sit allaturus; quandoquidem recto eum judicio in libris colligendis valuisse declaret. Sane inquavis disciplina libros fama & raritate praestantissimos idem offert. Ut enim nonnubios ex praecipuis enumerem, inter sacros
textus Biblia Polyglotta sunt Ximenti Camdinalis studio impressa, & quidem in membranis b , exemplar longe rarissimum operis sa) obiit Pinellius vii. Id. Feb. MDCCLXXXV. b) n.' I.
17쪽
ris inventu perquam dissicilis, & qua ulet Bibliotheca Regia prorsus dignum, ad quod 3c aliud charta communi impressum accedit sit ;praeterea Psalterium Graece ex duabus praeclaris editionibus, altera videlicet Mediolanensi, quae omnium prima est, anni I 8 I, ex qua quidem exemplaria duo exstant nonnihil inter se differentia f, altera Aldina Saeculo XV. exeunte facta sis, tum scilicet cum Aldus primum libros imprimere est
aggressus. Inter Bibliorum Interpretes Catena Sancti Thomae Aquinatis in Evangelia Romae anno I 47o impressa d), ejusdemque Sancti Doctoris Commentarius in Ioannem an. I 3O8 Venetiis primum impressus in membranis H, libri eximiae raritatis sunt: multo autem inventu dissicilius est Psalterium a Sancte Pagnino Latine redditum, cum Rabbinorum commentariis, saeculo sextodecimo, absque ulla tamen nota, in membranis itidem impressum si . Conciliorum series exemplar Tridentini ostentat, Romae an. I 364 impressium, cui subscriptiones autographae insunt trium, qui
18쪽
Concilio eidem ab Actis suere a . Inter Sanctorum Patrum opera Eusebii Praeparatio Evangelica a Iensonio an . I 47o impressa b), Sancti Joannis Chrysostomi Homiliae Romae anni ejusdem H, Sancti Augustini de Civitate Dei Libri XXII. ex editionibus Romanis ann. I 468. & I47o, itidemque ex Veneta an. I 47o d), ejusdem Sancti Doctoris Liber quartus de Doctrina Christiana, sub titulo De Arte praedicandia Ioanne Mentelino typographo Argentinensii
longe antiquissimo impressus e), Lactantii opera, & Sancti Hieronymi Epistolae Romae an. I 68 si , Sancti Leonis Papae I. Homiliae Romae I 47o ), Sancti Gregorii Magni Moralia in Job Romae i4 3 ἶ),
R ex alia editione, quae majorem vetustatem praesesert 0, libri sunt ex rarioribus, quos hoc in genere reperire liceat . Ad Theologiam quod attinet, eminent Guillelmi Durandi Rationale Divinorum ossiciorum an. 1439 Moguntiae in membranis
19쪽
impressiim a , Mini Thomae Aquinatis Commentarius in quartum Sententiarum librum Moguntiar I 469 b), & Quaestiones ejusdem Quodlibeticae Romae circa an. I 47o impressae st), Stephani de Cajeta Sacramentale Neapolitanum Neapoli 1 73 d , Petri Ximenti Consulatorium Errorum contra Ecclesiasticam potestatem Toleti 1486 e , opuscula varia a Philippo de Bariariis Siculo ordinis Praedicatorum collecta, qui liber,
quatenus equidem constat, omnium, qui saeculo XU. Romanis typis prodiere, elegantissime impressiis est , & Missa Latina a Matthia Francowitz Flaccio Illyrico edita, cum Appendice la). Iustiniani Institutiones ex omnium prima editione Moguntina an. I 468 b) , nec non ex Veneta
1476 0, Clementis V. Constitutiones
& Sextus Decretalium Liber itidem ex editione Veneta an. 1476 0 , libri omnes in membranis splendide impressi, Pandectae Florentinae an. II 33 editae λ), Constitu
20쪽
Xvtiones ordinis Velleris Aurei saec. XVI. in membranis impressae sa), opusculum hacte nus ignotum Dominici de Dominicis de Re- formationibus Curiae Romanae Brixiae an. 1493 excusum H, Iurisprudentiae facultatem egregie exornant: quod idem in Philosophia praestant exemplaria duo operum Platonis, alterum ex prima editione, Aldina scilicet an. III 3 H, alterum elegantissimum ex ossicina Henrici Stephani an.
13 8 ι0, cui tres Epistolae nuncupatoriae insunt, Aristotelis opera, quae Aldus dedit ab an. 1493 ad 1498 io, ejusdem Tractatus varii au. I 483 Venetiis impressi in membranis, tribus in solio tomis si , Plutarchi Apophthegmata a Philelpho Latine reddita, Saec. XV. absque ulla editionis nota si , Ciceronis opera Philosophica ex editionibus ejusdem saeculi celeberrimis, libri nempe De Finibus Venetiis impressi. an. I 471 b , Quaestiones Tusculanae a Jen- senio au. I 4 et si , ossicia a Vindelino Spirensi an. I 47o, & 147 a se , ac ex alia