Joannis Devoti dei et apostolicae sedis gratia ... Jus canonicum universum publicum et privatum

발행: 1837년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

DEI ET APOSTOLlCAE SEDIS GRATIA ARCHIEPISCOPI CARTHAGINIENSIS

IUS CANONICUM UNIVERSUM PUBLICUM ET PRIVATUM

VA ROMANA EDITIO ACCURATIOR

APUD IOANNEM FERRETIUΜ

Reriorum facultata

4쪽

Osti ree ιο de Εeclesias auctoritate Sentia i , dique ex Sa

ctissimis ejus regulis mores , uti par est, vitaeque actiones consor mare student , ii latentur omnes , praeclarum quiddam , et eximium esse ecclesiasticam juris prudentiam , in eamque Christianos homines omnes curas, et cogitationes conferre oportere.

Ac multi quidem ex Catholi eis omni aetate suerunt, qui in his tudiis magna animi contentione elaborarunt; sed illud accidit perincommode , quod etiam Haeretici sese in eodem curriculo exercere voluerunt ; et his porro longe aliud , quam illis , propositum , et consilium fuit. Nam Catholici sere omnes, qui IusCanonicum universum scriptis illustrarunt, id sibi tantum laboris imposuerunt, ut illud plaue , perspicue, diligenter sine suco, ac sallaciis ostenderent, atque ad idem instituerent homines, qui cognitas, atque perspectas habere cupiunt Eeclesiaa

leges , et illam osse intulligunt certam vivendi regulam , ac noris nam , qud' 3b ea praescripta est. Itaque minus accurate rerum origines, et antiquitates investigandas putarunt, ac solum iups plananda legum praescriptione, atque in adhibenda interpre-ιatione eorum , quas obscura , quaeque ambigua viderentur , o-Iunem suam oPuram, studiumque posuerunt. In quo sane eos, si egrogio exequutos fuisse munus, quod susceperunt, et magnam hujus nostrae juris prudentiae studiosis utilitatem attulis. ye , tuter Oinues convenire oportet; sed ab his cum illa: tam sedula, tamque accurata Iuris explicatione conjungenda erant studia antiquitatum, ac diligenter enucleanda, quae sunt occlesiasticae historias tradita monumentis, His enim praesidiis non solum esssorescit, suoque quasi sanguine, et succo uutritur eccle-

5쪽

quibus jura Kcclesiae, ac saerorum Canonum vim, aequitatem, veritatem lucri, ac defendere possimus. sic homines in eam male animati saepe nobis objiciunt antiquitatem , quasi annis labentibus Ecclesia usurpaverit ea jura, quae initio non habuit; saepe vitia q iorum da in hominum, qui ad has disciplinas animum appulerunt , tamquam ipsius juris prudentiae vitia tradu eunt; saepe puram illam , ct integram di qeiplinam, qua Majo

reS no tri regebantur . novis legi has depravatam eo utendunt, quod praesertim aiunt Romanorum Pontificum opera accidisse , et culpa. Quid his respondeas , nisi occlesiasticae historiae , et antiquitatis literatae peritus ex omni aetate colligas morin menta, eosque convincas erroris , et impudentiae in isto ipso, n qtio exultant audacitis, et docti , atque intelligentes videri volunt ZContra Haeretici, qui sunt in his studiis, doctrinisque versati, vim omnem ingenii contulerunt in illam ejus juris prudentiae partem, quae spectat a. l cruditionem, ut antiqui tales, 'Nonaque ex nostris plerique neglexerunt; idque ni, iis eci eou ilio δε-ctum eqt, ut Ecclesiete auctoritatona in discrimon adducerent , atque in primis in ejus cos ut t principem Romanum Pontis

plum e t in salsis decreta libri; Summorum Pontilio im Siricio antiquiorum, quas IX. saeculo Isidorus Mercator evulgavit. Ne mo ignorat, quot de liis decretalibus haeretici triumphos agant,

quanta Exinde segeς, aC materia sumatur callidae, et malitios nacalumniae contra Sedem Apostolicim, quasi is Aa in fraude isti lori partes aliquas habuerit, ejus line inventi; antiquam di clyti

nam eVertere, Suamque auctoritatem amplificare striduorit. Al xi

omnes Catholici Scriptores reru in ecclesiasticarum si paucos quo dam excipias, qui rei diligentius expendenda se laborem so re noluerunt ultro, ac libentur fatentur, salsas eq-c veti stas illas decretales , quae sola Isidori ffide nituntur , si clarissime Diuiti by Corale

6쪽

ostendunt, uullam a Romanis Pontis cibus in iis exulgandis inter positam fuisse auctoritatem , nullum a dii ibit uni stud una, nullam curam , et solicitudine tu , imo rem to iam gestam fuisse, iis is raris , ii ec opinantibus, quid est quod Isidori commenta DO- bis Objiciant, ea quo Sedi Apostolicae vitio vertenda existimen typ eque his duere talibus sublata vetus, ac nova tu ducta disciplina est. Fraudis architectus, quisquis is suerit, inco peccavit, quod antiquioribus Pontificibus ea scita, ac jussa attribuit, quae ipsorum revera non Suut , sed quae tam ea sua aetate facta jam erant , et ubique recepta, ac comprobata; verum nihil novi constituit, neque si constituisset, talia facile Ecclesia recepisset no- v in , eam lite traditam ab ignoto homine disciplinam, exterminata veteri, quan per uOVem saecula retinuerat. Es quo intelligitur, quam procul absint a veritate, qui ab Isidori collecti non ovi Iuris tuiti uin repetu ut , cum revera jam ubique ea 'aetate

vigeret Ius illud , quod ipse literis consignavit. Simili modo

haeretici , et qui istorum imitatores videri volunt, onaues inge-hii vires excutiunt, ut insectentur, et exagitent decretales Ponii si eum Romanorum , quas saepe minus cougruentes aequitati, ii t ecclesiasticas disciplinae, Patrumque sententiis, ac scitis

Louciliorum , ac saepe nulla justa causa editas impudentissime priminantur. Horum homi uum maledic a rusutanda sunt ipsa rei evidentia ; in medium pro serend3 scripta Patrum, et decreta Conciliorum , exponenda Ecclesiae disciplina ; patefaciendae causae, propter qu , illae Pontificum lege; latae sunt; ut illi, his omnibus demonstra is , vocem comprima ut stultitiae , et

ignorantiae testem.

Atque ex numero eorum, qui gravi odie prosequuntur Romanos pontifices , deque eorum potestate multum detrahunt, fortasse concedit nemini Zegerus Bernardus Van-Εspenius Professor 1 ovaniensis , oujus Omnibus notum est Ius Canonicum Diqiligo: by Cooste

7쪽

nniser sum , quo in opere nihil ipse omittit, quantiam facete,

enitique potest , ut Romanorum Pontificum auctoritatum imminuat, eorumque Scita vel elevet, vel in aliquam suspicionem adducat. Fatendum sane est, in hoc opere non illani desiderari ecclesiasticae historiae , et antiquitatis cognitionem , quae diis Canonicum plurimum ornat, multumque affert delectationis, ac voluptatis; sed in illo ipso apparatu , ornatuque eruditiora is saepe ambigua pro certis Fumuntur , salsa pro veris, ac multa, quae antiquissima sunt, recentiori aetate adseribuntur. in quo

praesertim magna hujus hominis sive inscitia , sive impudentia est; quoniam saepissime nihil haesitans quasi do trihunali

pronunciat , recenti memoria constitutum unum , aut alterum

disciplinae caput, quod inulta ante saecula jam obtinuisse constat. Quod si magna haec sunt in eo opere vitia, nihil ei certe commend tionis accedit ox styli Elegantia, ac rerum ordine, ubertate , delectu , ac veritate sententiarum ; quoniam et in his rebus Vaci-Esponius multa peccat. Sed illa ecclesiasticae eruditionis cum ipsa Iuris praescriptione consociatio, quam ille habet, iacit, ut ejus opus praeserendum videretur Operihus

Fagnani, Laurenti, Pirhingliii , Anacteti , Schinalggrueberii,

ceterorum similium , qui licet ecclesiasticas leges multo verius, diligentius, accuratius Van-Εspenio interpretati sint, tam ea nihil de rerum originibus, et antiquitatibus in vo ligandis la- horarunt, et in multis rivulos consectari, quam eadem ex sontibus haurire maluerunt. Quare si quis babeat, quod hi habuerunt, et simul expleat , quod his desu; t, is et optime me obit

de ecclesiastica inris prudentia, et manifestum Dei et, Van-Εspemum longe abesse ab iis laudibus , a quibus immerito esta quibusdam cumulatus. Hoc ego opus aggredior , non quod tantum in me inge-uium , tantamque doctrinam esse credam, ut illud satis digne, Diuili od by Coos le

8쪽

ornate . graviter me persectum existimem ; sed ut experiar id , quod te utare, atque experiri suo proprio jure videtiar licere homini . qui tu his studiis suam motrivit aetatem, quique adolesceni annorum viginti duorum in Romana Acadomia alios ad ea coepit instituers. Quam meam hujus operis suscipiendi

voluntatem jam pridem animo coaceo tam exacuerunt consilia, et hortatos amicorum . ex quibus honoris causa uomiuare Iubet virum doctissimum, o mutum quo Ob egregia, quas reliquit, opera sermone celebratum, Thomam Mariam Mamachium , cujuq memoriam nulla umquam vetustas ex animo evellet meo, quoque ego duce, magistro, Suabore, hortatore totum me

i i adidi Eeclesiasticae jurisprudentiae. Ιs ut me amabat plurimum, saepe et voca , et literis qnarum linam do cribam in heri et . Don ut judicii, sed ut benevolentiae testimonium proseram in

hortatus est, ut quonia in Institutiones Iuris Canonici absolveram, majorum illud vigiliarum opus susciperem, Iusque ipsum universam axplanarem. Utinam ante hoc tempus perficere lieuisset , quod et Mamachius , et ceteri amici concupiverant, quod-ΜΑMACHlUS DEVOTO S. D.

') Animo hercle nam verbis , qui tandem possim, cum nillil ad r in

apta nou suppetant in in I i tm . tibi . mi nevoli , opere maximo gratulor , quod Ius Cauouicu, Vim ei fiant , unus Ilia. hiam tribus es liciaris chartis , doctis' Iu uar . et laboriosis. M vero tibi gratulor vehementius , pr ipter a quod Persectio huiusce tui operis omen sit solvendae propediein fidei, quam mihi ante hos an uos viginti dederas , quaque confirmaras . Corpuate 4olidum iuris eiusdem conditarum , inque lucem hominum elaturum. Me proinde fac ut promissa servans , non tam milii . quam Christianae reipublicae idipqum abs te expetenti , quam potes ocissime , sat sancias. Vale, nos

xv. Kal. Martia, MDCCLXXXIX.

9쪽

vulque ego me facturum promisi, cum primam evulgavi Institv-tiones Iuris Canonici , quaei intra hos paucos annos non merita aliquo meo , sed felici quodam earum lato tam pluries, non solom in Italia , se. t etiam extra eam , typis excussae sunt i Sodet alias, quas niu distentum, im Peditum quo tenuerunt, OC-cupationes , eaeque praesertim, quae ab Episcopali munere ab is non possunt, et ipsa operis magni indo, ac dissicultas et snperiorum temporum calamitates secerunt , ut serius quam voluissem , et meum explerum desiderium , et promisso , ac recepto satisfacerem. Nunc igitur primus hic prodit tomus raris notues uniυersi publici, ac ρriuati, in quo Prologo uerea complexus Sum. l Iu thisi autQm explicavi Ecclesiae naturam , in Stitutionem, potestatem, ejusque regu udae, et administranda. rationem , Praesectos ei datos a Divino Conditoro Christo Iesu, eorumque munus, auctoritatein', praescripta , quibus Semper Christiani omites sine ulla cunctatione parere' disbuerunt ; deinde Butes duris Canonici , ac Prascipuas ea nouum collectione

Initium duxi a civilis societatis, et potestati. origine ἔ illo'

uia in omnes , qui Iuri da ut operam, primum Scire oportere arbitror , quomodo constatae sint hominum Sψcletates , et quomodo constituti Rectores, sine quibus illae salvae, et incolumes

esse nequeunt. Qui Ius naturge et geuti u scriptis illustarunt, abripi su maluerunt ab gestu quodam iuspnii , quam duci ab amore, et studio veritatis'; ideo suo in illis originibus demon, strandis tantii in opinionum' commenta protulerunt ). Nos in his relius .equuti humuε auctorem, a quo certe i ' errorem

Quam gravia absurda sint, tu quae juria naturae ac genii uni Scriptores luci derutit , ostendunt praesertim nubuerus eoestat aur ι' IIιs Οιr. uti uroιι νι M. , et Asai opistus Crouinti uuε Milia rea tau atiano a. Osrai Filos a.

10쪽

certam esse fidem, quod omnia scripsit Divino Spiritu instinctus;

tamen ejus ouctoritatem eeteris Historiarum Scriptoribus Putiorem hahere oporteret , quoniam eum omnium antiqui, Simum esse constat. Is autem tam perspicue describit ortum ,

et progressum civilium societatum , ut nihil supra; adeout lis adversaria more poetarum quodam amati quasi furoris conscia videantur. Ex eodem quoque intelligimus , quomodo civilos Potestates institutae sint. Cum enim illa hominum multitudo,

quae unum in locum convenerat, sina uno omnium rectorestare non posset, communi voluntata constitutus est , qui praeesset ceteris , rectaque, et utilia , et cum commodo societatis conjuncta praescriberet. Patria Potestas , quam et Adam , et reliqui parentes in filios habuerunt, multiplicatis hominibus, exemplo fuit, ut ipsi sibi reges constituerent; qui pastoriciam

vitam agehant haud sane reges vocabant rectores Suos , sed eos tamen eodem , quo illi ceteris erant, habebant auctoritatis, et dignitatis loco. Pastorale hoc vitae institutum sequuti sunt

Abraham, Isaac, Iacob ; hi praefuerunt familiis, quas sibi

snhjectas habebant, neque in sariores fuerunt regibus, cum quibus ab Abrahamo bellum gestum , ab eodemque, et Isaaco foedus quoque ictum est. Ita oeta civilis Potestas , cujus origo a Deo recte ducitur, quoniam ipse homines in societate viventes justitia, ac tranquillitate frui voluit; quod cum fieri nequeat, nisi sit qui societatem cum imperio, et pote tale moderetur, ea que curet, atque perficiat. quae sunt pro illius incolumitata n cessaria , ea sane res merito divinae voluntati tribuitur. Sed ecclesiasticae Potestatis institutio prorsus divina est,neqne in ea partem aliquam homines habuerunt. Nam unigenitus Dei filius, consubstantialis Patri , ut suam Eeclesiam conderet , humanam carnem sumpsit, annosque tres ac triginta, ut vulgo recepta opimo fert, inter homines versari , ac demum pro Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION